aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 5. Mai 2020, 11:58

Tiberis Conso, amico suo ferriviarum amantissimo, s.d.p.

Sunt quidem machinae tractoriae vi vaporis incitatae, quarum altera (310) ad ferriviam caesaream regiamque pertinebat et nunc , quasi rude donata, in museo ferriviario Strasshofiano collocata est. altera (691022)autem est machina Italica, quae inter annum MCMXXVI et MCMXXXVIII inter Mediolanum Bononiamque munere suo fungebatur. quae nostris temporibus Mediolani in "museo scientiae et technologiae 'Leonardo da Vinci'" spectari potest.
:-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Di 5. Mai 2020, 16:43

.
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 11:23, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Di 5. Mai 2020, 16:50

mystica hat geschrieben:Lichtenstenum vel Principatum Lichtensteni

Hoc quidem mihi verbum simplicissimo modo "latinizatum" videtur. :)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11398
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Beitragvon consus » Di 5. Mai 2020, 18:20

Tiberis scripsit / hat geschrieben:... Sunt quidem machinae tractoriae vi vaporis incitatae, ...

Verbis tuis, mi Tiberis, nihil potest addi. Gratulor! :thumbup:
Ecce 310.23 et 691.022. Nonne machinae summa admiratione dignae?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon consus » Di 5. Mai 2020, 18:53

marcus03 scripsit / hat geschrieben:...Hoc quidem mihi verbum simplicissimo modo "latinizatum" videtur.

Lichtenstenum] Quo verbo lecto nescio quomodo recordatus sum hos maccaronicos qui dicuntur versus:
Nachtwaechteri veniunt cum spiessibus atque laternis: Ite domum gaesti, jam schlaxit zwölfius ura.
:lol:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Mi 6. Mai 2020, 08:05

.
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 11:23, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 14. Mai 2020, 11:38

nimis diu sodalitas novum exspectat
aenigma. tanta quae tibi est mora, o Conse?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Do 14. Mai 2020, 14:16

:hmmm:
consus scripsit / hat geschrieben:
Tiberis scripsit / hat geschrieben:... Sunt quidem machinae tractoriae vi vaporis incitatae, ...
Verbis tuis, mi Tiberis, nihil potest addi. Gratulor! ...

Aenigmate ferriviario feliciter soluto, mi Tiberis, nonne te nunc vocat ordo?
:lol:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 14. Mai 2020, 23:45

ignosce perturbationi, quae meam
mentem occupavit. causa quae sit, nescio.
aenigma quam citissime ponam novum.
:oops: :D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 16. Mai 2020, 22:36

longae morae vos oro, ut ignoscatis :oops:

Ecce novum:

Si forte credas nomen insulae trahi
ab hoc, amici qui ultus est mortem sui,
erras. Neque umquam vidit ultor insulam.
Quam an norit illius genetrix, nescio…

quae Insula? ubi?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

???

Beitragvon consus » So 17. Mai 2020, 11:18

Quis nostrum est, mi Tiberis, quin legerit Achillem mortem ultum esse Patrocli amici sui? ---
Est insula non procul ab Hibernia sita cui nomen est Achill Island. Quam numquam Achilli in conspectum se dedisse optimo nos iure pro certo habemus. Nescio an haec insula tibi ante oculos obversetur.
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 17. Mai 2020, 21:03

euge! tibi Insula - quis dubitaret? - , amice, reperta est.
gratulor! :-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Ecce novum...

Beitragvon consus » Mo 18. Mai 2020, 21:51

Converti in Latinum, optimi amici, pauca verba initii fabulae non ita longae quae saec. XIX in Europa septentrionali composita est:
"Quodam die pestis in inferius ingruit oppidum novum et atrociter serpebat latius. Morte occubuit magna vis hominum ceterique per campestria loca in omnes quattuor fugerunt mundi partes."
Quae fabula? Quis eam scripsit?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Di 19. Mai 2020, 09:26

"Die Pest in Bergamo", quae fabula, quae "Novelle" appellatur, a J.P. Jakobsen composita est.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11398
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Gratulor!

Beitragvon consus » Di 19. Mai 2020, 10:00

Valde gaudeo, optime Marce, quod illam fabellam indagasti. :klatsch: "Pesten in Bergamo": Exponit efficaciter Jacobsen quanta nobis morbo perniciosissimo afflictis impendeat calamitas.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 14 Gäste