aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Beitragvon consus » Do 1. Nov 2018, 11:25

Consus MEDICO et TIBERI v. c. s. d. p.
Quamquam liberalitate tua, optime Medice, me delectatum esse fateor, tamen fieri non potest quin hoc addam: Nonne in hac causa nobis cogitandum est etiam de Tiberi nostro ut qui simul mecum matrem Ismaelis investigaverit?
Ne autem res plus aequo difficilior sit, ego quidem recedo de negotio. Detur ergo ius proponendi aenigmatis et Medico et Tiberi, sed hac condicione: „cum uterque dignus ... videatur esse, qui novum proponat, is quidem iusta causa faciet, qui prior aenigma proposuerit“*.
Valete.
___________________
* Tiberis verbis usus sum.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Do 1. Nov 2018, 12:22

Propositum quidem optimum fecisti, conse. Ego proximos dies extra muros versabor et aenigma novum facere non potero.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 1. Nov 2018, 23:47

Tiberis Medico Consoque suis sal.
Gratias utrique vestrum , quod iure proponendi mihi - quamquam immerito - concessistis.
Ceterum ad iter tridui sum profecturus: satis igitur temporis vobis suppeditabit ad aenigma solvendum :lol:

Ecce :


Quaeritur mira monumentum in urbe,
quod viri factum est in honorem amati,
ut ferunt, vulgo. Tenebris obortis
igne flagrante

undique est visu. Triplicem sub ipsa
conspicis turri statuam aere factam,
civitatis quae tria nota in altum
sustinet arma.


quod monumentum ?
quae urbs?
nomen viri vulgo amati ?
quae arma?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Fr 2. Nov 2018, 17:23

Consus TIBERI amico suo spectatissimo s. p. d.
Magnopere miror te aenigmatis excogitandi causa quasi iter fecisse in Coreae septemtrionalis caput Pjöngjang, ubi excelsum monumentum doctrinae quae Chuch'e appellatur obstupefacti conspicimus. 'Viro illi vulgo amato' nomen est Kim Il-Sung. Eminent ex manibus trium statuarum inter se coniunctarum tria civitatis signa, malleus, penicillus, falx.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 4. Nov 2018, 22:43

Conso , Oedipo invicto, sal.

cum aenigma ponerem de terra tam remota tamque abscondita, te quoque, qui omnes doctrina et sagacitate longe superas, in angustias venturum putavi. quae spes tamen irrita fuit: ne Boreocoreana quidem secreta te latere videntur. denuo Sphinx Styriaca victa iacet. Gratulor! :klatsch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Ecce novum...

Beitragvon consus » Mo 5. Nov 2018, 10:38

Consus amicis suis doctissimis sal.

Artifex cum cogitaret quo simulacro scriptorem celeberrimum quam acommodatissime honorare posset, feliciter se quibusdam eius verbis ad opus fingendum impulsum esse dixit. Erant autem scriptoris verba haec*:
Iam subsilui insolita me movens agilitate in comitis umeros et pugnis tergo eius impingendis effeci ut leviter incitato procederet gradu.


Quis scriptor?
In qua narratione illa scriptoris verba reperiuntur ?
Quis artifex?
Quod simulacrum?
Qua in urbe reperitur?


______________________
* A me scilicet Latine reddita.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Ecce auxilio venio vobis...

Beitragvon consus » Do 8. Nov 2018, 15:32

Suppetias venio: simulacrum quaerite mirum,
Aurea, quo decorat te statuarius, urbs.*

:stretch:
_______________________________________________
*Ignoscite quaeso insolito huic monosyllabo in pentametri fine posito. O dira metri necessitas!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Do 8. Nov 2018, 21:33

Fortasse, benigne Conse, quaeris statum Francisici Kafka, quae in urbe Praga invenitur?

Artifex Iaroslavius Rona fecit secundum verba fabulae "De descriptione pugnae".

https://www.prague.eu/object/1872/socha ... -kafky.jpg
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 8. Nov 2018, 21:57

iuvante Sphinge aenigma solvi nunc potest: :-D
Pragae invenitur mira res, quae quaeritur.
In Kafkae honorem Rona fecit artifex
scriptoris hac in urbe signum aeneum.
"descriptio pugnae" vocatur fabula,
qua adductus artifex fuisse dicitur.


Schon sprang ich mit ungewohnter Geschicklichkeit meinem Bekannten auf die Schultern und brachte ihn dadurch, daß ich meine Fäuste in seinen Rücken stieß in einen leichten Trab

heu, denuo - ut modo video - sero venio. :cry:
Zuletzt geändert von Tiberis am Fr 9. Nov 2018, 01:23, insgesamt 1-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Do 8. Nov 2018, 22:34

Tiberis hat geschrieben:heu, denuo - ut modo video - sero venio. :cry:


Sed multo elegantius solvisti :klatsch: - fortasse ea causa morae fuit :roll: !
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Beitragvon consus » Fr 9. Nov 2018, 09:32

:klatsch: :klatsch:
Consus CHRISTOPHORO et TIBERI s. d. p.
Aenigmate dupliciter soluto utrique vestrum lauro victrice intexo tempora. Quid porro? Sequamur legem Tiberinam de successione ordinanda: „cum uterque dignus ... videatur esse, qui novum proponat, is quidem iusta causa faciet, qui prior aenigma proposuerit“.
Valete. V Id. Nov.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » So 11. Nov 2018, 01:31

Sit ita. :D

Gens, canis, malum, lingua et ingens monstrum militare volans - idem verbum. Quod?
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon consus » So 11. Nov 2018, 10:39

Christophorus scripsit / hat geschrieben:... idem verbum....
Verbum Latinum?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » So 11. Nov 2018, 11:56

Minume vero. Verbum eiusdem linguae gentis.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 13. Nov 2018, 00:35

vocabulum abs te quaesitum, optime Christophore, puto esse Chinook. an erro? 8)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 10 Gäste