aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 30. Jul 2018, 12:27

trinasne pulsat quisque chordas malleus?
si ita est, videtur esse clavicymbalum.
neque hanc tamen te quaesiisse rem puto
- nam difficultas quae sit huic aenigmati? -.
quid ergo? ut explices, peto, accuratius
tibi quod obversatur, o Sphinx optima!
:hail:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11879
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mo 30. Jul 2018, 12:49

Tiberis scipsit / hat geschrieben:... ut explices, peto, accuratius
tibi quod obversatur...

Libenti, mi Tiberis, animo morem tibi gero. Ecce:

Construxit instrumenti vir sollers novum
Genus: pulsatis malleo chordis sonos
Audimus grandes: protenus mentes movet
Effectus instar campanarum consonans.

:D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Mo 30. Jul 2018, 13:48

Salve conse,tibine ante aures sonat instrumentum nomine Germanico Gralsglocke? :roll:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Gratulor

Beitragvon consus » Mo 30. Jul 2018, 14:19

Ita est ut scribis, optime Medice. Ex primis versuum litteris, id est ex acrostichide efficitur quattuor ordo sonorum qui illius instrumenti sunt proprii: C - G1 - A1 - E1. Nunc ergo te vocat ordo noster.
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Mo 30. Jul 2018, 16:34

Salvete, collegae prudentissimi, propono aenigma geographicum:

Est insula, quae trahit nomen a radicibus dependentibus.
Quae insula? Quae radices?
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 31. Jul 2018, 10:01

o medice,medice…
quamvis aliqua gloriar scientia rerum geographicarum, in tanta insularum copia tamen est difficile hanc unam invenire, quae, ut dicis, nomen cepit a radicibus dependentibus. :cry: quam quidem suspicor esse sitam in regione aequinoctiali; sed ea suspicio quid prodest, dum de nominis lingua sim incertus? quamobrem facere non possum, quin aliquantulum auxilii abs te petam. mitem Sphingem te praesta et clementem! :hail:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11879
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Di 31. Jul 2018, 10:41

Tiberis hat geschrieben:quam quidem suspicor esse sitam in regione aequinoctiali

Ita est. Illi Insulae magnae nomen est de lingua Latina! Illae radices dependentes similes sunt caesariēi.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 31. Jul 2018, 12:08

medicus hat geschrieben:Insulae magnae nomen



num Barbados est Insula magna? :D
quae insula ita appellata esse dicitur, quod ei, qui eam repperit, radices ficorum barbas vel homines barbatos in memoriam revocaverunt.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11879
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Di 31. Jul 2018, 12:19

Ita est,Tiberis, tu rem optime solvisti, qui peritus sis rerum geographicarum :klatsch:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 1. Aug 2018, 01:05

Tiberis amicis linguarum peritissimis sal.

quaeritur verbum, quod in pluribus invenitur linguis. quod verbum semper ex iisdem litteris constat, dummodo Latinis litteris utamur. quin etiam locutione inter illas linguas nil fere interest. tamen - quod erat exspectandum :D - hoc verbum in alia lingua aliud valet:

nam significat in lingua A sonum, in lingua B manum, in lingua C lineam vel ordinem, in lingua D partem montis.

(nescio an hoc verbum in aliis quoque linguis inveniatur…)

quid verbum? quae linguae?
:chefren:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11879
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

????

Beitragvon consus » Mi 1. Aug 2018, 09:00

Consus Tiberi amico suo ingeniosissimo s. d. p.
Excogitasti aenigma hercle singulare, gratulor.
Divino quasi instinctu concitatus coepi a lingua Hungarica ("Egy hangot se !") :lol: : Nonne eam linguam calles?
Aenigma videtur esse de vocabulo HANG.
A: lingua Hungarica: sonus - hang
B: lingua Theodisca qua Bernae incolae utuntur: manus - Hang
C: lingua Sinensis: linea - hang ( 行 háng)
D: lingua Theodisca: pars montis – Hang
Quod vero ad linguam B pertinet, me paullum animi pendere fateor.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 1. Aug 2018, 10:03

kedves barátom, nem tudok magyarul beszélni, de tanulom ezt a szép nyelvet.. :D
bene me nosse videris: quamobrem non miror, quod hoc quoque aenigma excellenter solvisti.
gratulor!!! :klatsch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11879
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Mi 1. Aug 2018, 14:44

Plus HANG inveni:
-Est instrumentum musicum:
https://www.youtube.com/watch?v=QYWKviGlo6I

-hang ( lingua Britannica)--> architektonische Lage ( hanc vocem vertere non possum :roll: )
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

HANG = HAND

Beitragvon consus » Mi 1. Aug 2018, 19:31

Nonne illius instrumenti nomen HANG, optime medice, ductum est a vocabulo HANG quo incolae urbis Bernae id significant quod apud nos Germanos HAND appellatur?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Mi 1. Aug 2018, 19:55

Recte dicis, conse optime, ergo nil novi invenisse me paenitet. :(
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 29 Gäste