aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon consus » So 11. Feb 2018, 22:17

Bild
Horribilissimo hoc flagello ferrato cui nomen impositum est Stella matutina tantum nobis iniecisti terrorem, optime Christophore, ut omnes nobis cogitandi vires adimeres. Quid ergo mirum si etiamnunc ignoramus quid in tuo lateat aenigmate? Neque vero hastam abiciemus; speramus enim nos, si paulum nos adiuveris, rem facile enodaturos esse.
:lol:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mo 12. Feb 2018, 13:42

Ahem. :D

Omnibus quasi unum nomen est, Latinae originis.



Speravi te in forum reversum solutionem mox inventurum esse, quia - ut opinor - in ea terra inter Britanniam et Germaniam sita oculis videntibus iam versatus es.
Dateianhänge
aeni2.jpg
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Mo 12. Feb 2018, 17:49

Hum, Hum.

Louis Ciphre. Christian Morgenstern. Angelus. Diabolus. Stella Matutina... Vesperina....Arma....

Auxilio veni, quaeso.

:nixweiss:
Zuletzt geändert von Willimox am Mo 12. Feb 2018, 18:57, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
Willimox
Senator
 
Beiträge: 2725
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mo 12. Feb 2018, 18:56

Sed omnibus eis idem nomen Latinum!

Eis, quos quaero, facies et cornua non sunt, sed caput! Respicite colorem dextrae figurae. Sed a me quaesita edi non possunt, et caput mox colorem mutat! :prof2:
Dateianhänge
aeni3.jpg
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 13. Feb 2018, 00:02

salve, Christophore !
Re diu et diligenter perpensa pro certo habeo te lignula flammifera ex nobis quaerere, quae sub nomine Luciferi in Batavia fabricantur et veneunt. sed solutionem, nisi abs te, o Sphinx clementissima, benevole essemus adiuti, numquam me inventurum fuisse fateor.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Di 13. Feb 2018, 01:02

Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Beitragvon consus » Di 13. Feb 2018, 10:56

Bild
Per Lemnium deum fumiferum! Equidem suspicor, mi optime Tiberis, nisi ipse cottidie ad ignem fumisugio iniciendum flammiferis illis bacillis ligneolis utereris, aenigma abs te solvi non potuisse.
:lol:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 14. Feb 2018, 17:55

Tiberis amicis litteratis s.p.d.

In libro ab illustri scriptore composito pater filiae iter facturae haec fere suadet:

Lux adversa tibi vitanda erit, id est, noli ire sole adverso nisi meridie, cum sol supra verticem est; alias, id est mane et sub versperum, tibi eundum erit sole humili et a tergo fulgente. Nam lux adversa fallit auget minuit. Ita e fele vulpes fit, lupus ad figuram canis aquatilis decrescit, puer monstrum fit et monstrum puerulus. Praeterea intervalla tibi curae sunto, quam plurima intervalla! Quam respirabam vel tranquillius spirabam, cum qua res dramatica intervallo intermittebatur! Intervalla in tua quidem sunt potestate: quae tibi adimi ne passa sis ! In intervallis, in spatiis interpositis: ibi agitur, ibi accidit, ibi fit, ibi est. Quaerere, consistere, vocare, currere, silvas, praecipue minimas, perscrutari, vias, urbes, vicos,imprimis viculos accuratissime inspicere : bene! sed dato intervallo post hortos ambulare non nocebit. (...)

inscriptio libri? nomen scriptoris? nomen filiae?
8)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mi 14. Feb 2018, 21:45

Bild

TIBERI amico suo litteratissimo s. p. d. C.
Utinam ne errore capiam! Equidem puto abs te elegantissime Latine reddita sunt verba Petri Handke "Das Gegenlicht meiden. Das heißt: nur am Hohen Mittag, wenn die Sonne im Zenit steht, mit ihr im Gesicht gehen ...". Apparent in libro qui inscribitur "Die Obstdiebin - oder - Einfache Fahrt ins Landesinnere". Nomen filiae "Die Obstdiebin".
Vale.
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 14. Feb 2018, 23:52

quid mirum, quod tu, mi doctissime amice, ut qui summo iure Oedipus aureus appelleris, tempore brevissimo omnia perfecte solvisti? gratulor! :klatsch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigma Austriacum

Beitragvon consus » Do 15. Feb 2018, 12:13

Amicis suis spectatissimis sal.

Duae praepositiones Latinae et unum pronomen demonstrativum Latinum in casu dativo singulari dictum apte et simpliciter, id est neglectis legibus grammaticis, ita inter se coniungi possunt ut in unum vocabuli corpus coalescant. Quo facto apparebit vocabulum Austriacum quo Vindobonae per ludibrium parasitus vaniloquus appellari dicitur .

Quod vocabulum?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 15. Feb 2018, 14:28

salve, mi Conse!
nonne parasitus ille vaniloquus ADABEI (ad+ab+ei) appellatur ? "Adabei" (= auch dabei)
:)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Gratulor.

Beitragvon consus » Do 15. Feb 2018, 14:48

Est Adabei, mi Tiberis. :thumbup: Quod quidem vocabulum etiam apud Stefanum Zweig* scriptum vidi, sed non prius, quid sibi vellet, intellexi quam id Austriace enuntiatum audivi.
______________________________________________________
* In libro qui inscribitur „Ungeduld des Herzens“ (ed. Manesse 2015, p. 8 ).
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Fr 23. Feb 2018, 18:11

:nixweiss: :help:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 23. Feb 2018, 20:14

recte mones, o Christophore. iterum aenigmata prorsus neglexi. ignosce, quaeso, seni oblivioso!
sed oro vos, optimi sodales, ut etiamnunc paulisper exspectetis, dum multa nocte, quod excogitaverim, proponam. :twisted:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 13 Gäste

cron