aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » Mo 8. Nov 2021, 09:53

Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6913
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Mo 8. Nov 2021, 10:24

Hic confusio esse mihi videtur. Mystica scribsit:
mystica hat geschrieben:Arthur, Arthuris (sic Arthur Schopenhauer Latine scripsit)

ipse maluit esse Arthurius
--> non vult!
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » Mo 8. Nov 2021, 10:39

... ubi digito lapsa esse videtur Mystica nostra.
Antea enim semper scripserat "Arthurius" - et sic ipse quoque sese appellavit in illo titulo, cuius Mystica mentionem fecit: "Vitae curriculum Arthurii [!] Schopenhaueri [!]" (si machinae Googleanae credere licet).
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6913
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » Mo 8. Nov 2021, 10:40

medicus hat geschrieben:Hic confusio esse mihi videtur. Mystica scribsit:
mystica hat geschrieben:Arthur, Arthuris (sic Arthur Schopenhauer Latine scripsit)

ipse maluit esse Arthurius
--> non vult!


--> vult
:D
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6913
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 8. Nov 2021, 11:20

ille ego qui hat geschrieben: Schopenhauérus

:cry:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11876
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » Mo 8. Nov 2021, 11:41

:D

Doleo, mi Tiberis, omnia testimonia metrica usumque priorum aetatum gustui tuo repugnare ;-)
Curtius Smolak professor em. Vindobonensis, quem modo de eadem re interrogavi, etiam plura mihi ostendit testimonia, non modo de "Luthéro", sed etiam de "Kepléro".
https://books.google.co.uk/books?id=hDy ... us&f=false

:-)

____________
Obiter dictum: Quod sciam, Theodiscum illud -er redire videtur ad Latinam terminationem, quae est -arius -> ære -> er. Non igitur semper huiusmodi syllabae Theodiscae brevissimae erant ...
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6913
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Mo 8. Nov 2021, 12:05

.
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 10:45, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1989
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » Mo 8. Nov 2021, 12:11

Aliter contra hic:

Im Buch gefunden – Seite 247
Arthur Schopenhauer. VITAE CURRICULUM Arthurii Schopenhaueri , Phil : Doct : Naturam expelles furca , tamen usque recurret . Mihi jam vitae cursum narraturo , multo plura occurrunt referenda quam alias solitum esse ejusmodi vitarum ...


https://books.google.co.uk/books?id=oQt ... AF6BAgEEAI

("Werkausgabe" 1890)

:lol:
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6913
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » Mo 8. Nov 2021, 12:17

Sed istis omnibus, de quibus hic disputamus, omissis ...: quam iuvat legere, quae Arthurus/Arthurius/Arthur S. Latine cum de aliis rebus tum de ipso Goethio Latine exposuit!

Ingruente autem hieme, quae in agresti illo et solitario perfugio meo, tum etiam militibus occupato, admodum tristis mihi videbatur, Vinariam reversus sum, ubi totam hiemem degi. Tunc autem in tantarum aegritudinum mearum solatium, res mihi contigit, quam inter laetissimos felicissimosque vitae meae eventus imprimis numero. Ingens nimirum illud seculi nostri Germanicaeque gentis decus, summus Goethius, cujus nomen tempora nulla silebunt, amicitia sua et familiaritate me dignatus est. Hucusque enim vultu tantum notus ei eram neque me alloqui solebat: quum autem dissertationem illam meam evolvisset, sponte sua ad me accessit, rogavitque ut Doctrinae suae de coloribus operam dare vellem, omnibus subsidiis interpretationibusque se subventurum mihi pollicitus, ut per eam hiemem res ista crebris colloquiis inter nos materiam suppeditare posset, sive suffragaturus sive refragaturus forem decretis suis. Paucis post diebus suum ipsius apparatum et instrumenta ad colorum phaenomena evocanda mihi misit, etiam ipse postea difficiliora experimenta mihi exhibuit, magnopere gavisus, animum meum, nullis praejudicatis opinionibus obcaecatum, veritatem doctrinae ejus agnoscere, cui quidem etiamnunc assensus et debitum suffragium derogantur, propter causas quas heic referre non attinet. Quum deinde Goethius frequenter me arcesseret, non intra colorum disquisitiones se continuerunt colloquia sed de quibuslibet rebus philosophicis sermones contulimus eosque in multas saepe horas protraximus: qua ex familiaritate ingentem equidem incredibilemque percepi fructum.


https://www.hs-augsburg.de/~harsch/Chro ... _vita.html
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6913
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Mo 8. Nov 2021, 12:26

.
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 10:45, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1989
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » Mo 8. Nov 2021, 12:45

Recte mones!

p.s.: semper dubito utrum "Goethius" scribam an "Goetheus" (cf. adiectivum "Baldeanus,a,um" < Iacobus Baldeus(?)). Movet sane auctoritas Schopenhaueri, qui habet "Goethius" ... :-D
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6913
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » Mo 8. Nov 2021, 14:24

Novum aenigma:

Quaeritur opus Latine conscriptum paucis annis post Goethei (s. Goethii) obitum. Quo opere certa quaedam aetas, quae saepe multum laudatur, tractatur et cum quibusdam aliis aetatibus comparatur. Multis et variis argumentis allatis et consideratis scriptor noster eis, qui illam aetatem tantis laudibus efferunt, adstipulatur.

Quis scriptor?
Quod opus?
Cur Latine?

:-D
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6913
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 8. Nov 2021, 17:56

ille ego qui hat geschrieben: Quod sciam, Theodiscum illud -er redire videtur ad Latinam terminationem, quae est -arius -> ære -> er. Non igitur semper huiusmodi syllabae Theodiscae brevissimae erant ...

an res ita se habeat, dubito. nonne nomen Meíeri, ut afferam nomen gentile solitissimum, originem trahit a maiore domus? ceterum plurima eorum nominum, quae in -er cadunt, nomina sunt agendi, i.e. nomen "Bauer" = cultor (agri), "Müller" = molitor , "Schuster = sutor eqs. deinde sunt, quae ad locum pertineant, ubi quis sedem suam habuit, velut "Berger" (montanus), "Auer" , "Thaller" eqs. in quibus nominibus rarissime fit, ut originem a terminatione -arius ducere possimus.
utcumque se habet res: non est dubium, quin nostris temporibus syllaba -er brevis sit. quam ob rem arbitror satis absurdum esse, si quis Bergérum, Meiérum eqs. eloquitur. :hairy:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11876
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » Mo 8. Nov 2021, 18:24

Salve Tiberis,

dedita opera istud "obiter" adnotavi.*

utcumque: quod tibi quidem absurdum videtur, tam absurdum non est: nonne enim ex illo loco poetico, de quo iam disputavimus, satis liquet illa aetate "Luther" nomen Theodiscum e brevem habuisse (sicut nunc!). in eodem tamen carmine "Luthêri" forma Latina e longam habet.

Qua prior es, rabidi cur sequeris* dogma Luthêri?
Ante Luther fueras, quam Luther ortus erat ...


utcumque se habet res: non est dubium, quin nostris temporibus syllaba -er brevis sit. quam ob rem arbitror satis absurdum esse, si quis Bergérum, Meiérum eqs. eloquitur.

-> non absurdius quam ipsa aetate humanistica, unde plurima huiusmodi exstant testimonia.

Miror equidem tantam testimoniorum metricorum copiam nullam prorsus vim ad opinionem tuam habere - neque ullo modo studium tuum excitare ... :? ;)

Vale!

__________________

*ex seminariis linguisticis id saltem memoria teneo, Latinum illud suffixum "-arius" fontem et radicem (fortasse unam e pluribus) maximi momenti illius nostri "-er" esse; fortasse etiam in istis nominibus agentis.

optime autem ipse attulisti nomen "Schuster". cuius formam priscam (MTTELHOCHDEUTSCH) memini esse "schuoh-sutære" - quis credat? :D
terminationes, quae fuerant -arius et -or quodammodo in unum confluxisse videntur, scilicet in "-ære".

Constat sane hanc terminationem - unde unde originem olim traxit - postea intellectum multo latiorem (ne dicam: generaliorem) accepisse.

Ipse prorsus nescio, haecine omnia quicquam momenti habuerint ad illam longitudinem (tibi adeo invisam) (quamquam id quidem satis constat, in nominibus "Latinizandis" haud raro ad antiquiores formas Germanicas rediri). sed de hac re minime, inquam, sum certus.



** Hic sat crudeliter violatur prosodia classica. quod tamen argumento meo non obstare censeo. :-D
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6913
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Di 9. Nov 2021, 09:28

SALVETE
Wollt ihr die durchaus spannende und sinnvolle Diskussion um das "e" in Luther nicht dort weiterführen, wo sie entstanden ist?
Es ist schon eine Art "Rätsel", dennoch passt das nicht hierher.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16928
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 19 Gäste