aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » Di 9. Nov 2021, 10:28

Salve, amice! Salvete omnes!
Rectissime mones, Martine Zythophile! Veniam peto!
Iam a Tibere nostro quaesivi privatim, nonne praestaret fusam illam de "Luthero" disputationem in suum locum transferre ... fassus tamen me - quamvis moderatorem - prorsus ignarum esse, quomodo id fieret. Quis ex moderatorum peritiorum turba me in hac re adiuvare potest? :D
Id autem pro certo promitto, Martine, me nihil iam hoc loco blatteraturum de nugis illis prosodiacis!
Iam iam igitur animos vestros revoco ad aenigma Neo-Latinum :-)
Valete!

P.S.:
..., dennoch passt das nicht hierher.

Uter autem error peior habendus est, o Martine? noster, qui in filo aenigmatum de re prosodiaca, an tuus, qui in foro Latine loquentium Theodisce scripsisti? ipse velim iudices! :lol:

___________________

ille ego qui hat geschrieben:Novum aenigma:

Quaeritur opus Latine conscriptum paucis annis post Goethei (s. Goethii) obitum. Quo opere certa quaedam aetas, quae saepe multum laudatur, tractatur et cum quibusdam aliis aetatibus comparatur. Multis et variis argumentis allatis et consideratis scriptor noster eis, qui illam aetatem tantis laudibus efferunt, adstipulatur.

Quis scriptor?
Quod opus?
Cur Latine?

:-D
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6914
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Di 9. Nov 2021, 10:52

Schopenhauerius quidem hexametrum Horatii laudat:
Ep. I 10, 24 hat geschrieben:Naturam expelles furca, tamen usque recurret
(et mala perrumpet furtim fastidia uictrix.)
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16929
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Di 9. Nov 2021, 10:55

Meus equidem error minor est, quia mea uerba errore sublata delebuntur.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16929
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » Di 9. Nov 2021, 12:04

Quod ad aenigma supra propositum attinet:
Per me vobis licet rogare de scriptore, de opere, de causa Latine scribendi - sed ita, ut aut affirmando aut negando áffatim respondere possim ("Entscheidungsfragen").
Si fortuna vobis favebit, humaniter respondebo ;-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6914
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » Mi 10. Nov 2021, 10:41

Gratias iterum ago Mysticae nostrae, cuius de Schopenhauêro* aenigmate soluto non poteram, quin vitam ab ipso Latine perscriptam lectitarem. Quae voluptas!
Legite modo, quae de studiis suis Latinis scripserit:

Assiduam autem illam Graecorum et Latinorum scriptorum lectionem equidem etiam postea per omnes quos in Academiis egi annos, religiose continuavi, duabus quotidie horis ei rei dicatis. Qua ex re haec imprimis commoda mihi exorta sunt: primum magis magisque initiabar antiquitati ejusque praestantiam et indolem paulatim intellexi, quae quidem tum demum maxime mihi se aperuit quum hoc praesenti anno in Italia mihi contigerit sanctissima et pulcherrima antiquitatis monumenta spectare; deinde jugi illa veterum scriptorum imprimis philosophorum Graecorum lectione etiam compositio mea Germanica, sive stilus, magnopere adjutus emendatus correctus est; denique constans illa lectio prohibuit, ne illa tam celeriter mihi acquisita veterum linguarum cognitio pari quoque celeritate mihi [242] elaberetur: quinimo tam altas egit radices in animo, ut ne nunc quidem obsoleverit, postquam tam multa et varia studia intercesserunt, etiam nuper diuturnus Italicae linguae usus, quo nihil potest locutioni scriptionique Latinae esse perniciosius, mihi nocuit: in cujus rei fidem omni asseveratione affirmo, me jam haec omnia absque ullius mortalis ope conscribere, neque ea oculis alicujus subjecturum quidem esse antequam Berolinum mittantur, quoniam, licet sciam, etiam me loquendo labi posse hoc tamen, si forte accidisset soli infirmitati humanae et oscitationi non meae ignorantiae adscribendum foret. Totius autem hujus commemorationis venia detur homini, qui quum undevicesimum annum ageret vocem «mensa» declinare didicit: alias enim haec ventosissima esset in re pusilla quidem venditatio.

________________________
*bonâ veniâ Tiberis :D
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6914
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » Fr 12. Nov 2021, 11:21

medicus hat geschrieben:Puto te consulte (***) et studiose falsum scripsisse, ne tibi aenigma novum ponendum esset. :roll:


Immo quod iam praesagiebam non fore, qui aenigmata mea solvere vellet :D
neque quisquam consilium sequi vult ea ratione agendi, quae olim in spectaculo illo televisifico adhiberi solebat, cui nomen "Quis sum?" :-D Quae ratio nescio an apta sit ad vividiora colloquia excitanda ...
Nunc demum video, cur Mystica nostra increscente impatientia sodales silentii perpetuii insimulaverit ;-)
Valetote - nec siletote!

:lol:

_____
(***) absichtlich, "mit Fleiß" = consulto, consilio, data opera, dedita opera, prudenter, prudens ... :-)
("prudens" et "prudenter" hoc intellectu adhiberi posse olim scriptum vidi in nescio quo libro gramamtico ...)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6914
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Fr 12. Nov 2021, 12:05

ille ego qui hat geschrieben:(***) absichtlich, "mit Fleiß" = consulto,

http://www.zeno.org/Georges-1913/A/consulte?hl=consulte
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » Fr 12. Nov 2021, 12:54

Exstat sane, etsi minus usitatum videtur neque maxime "classicum"!
Non te reprehendebam!
:-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6914
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Fr 12. Nov 2021, 12:58

medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » Fr 12. Nov 2021, 13:00

Certe! Sed adverbium solentius est "consulto". Mentior?
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6914
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Fr 12. Nov 2021, 13:08

Tu es magister, ego nil nisi fenerator. :hairy:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » Fr 12. Nov 2021, 17:03

:D
Faeneratorem te dicis?? :O
Omnes sumus et magistri et discipuli. Fateor mihi antea formam adverbialem "consulte" ignotam fuisse. Quam, nisi tu ea usus esses, apud Georgesium nostrum non quaesivissem neque umquam addidicissem! Gratias igitur tibi debeo, magister medice!
Vale!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6914
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » So 14. Nov 2021, 18:53

Nemo solvendi, nemo inquirendi (sicut suasi) cupidus?? Quid igitur faciam?
:-(
Haec quidem addam:
De opusculo quaesito in foro nostro olim iam actum est - vel potius quaesitum. Nemo enim tum respondit :D
Sed auctor illius operis vobis omnibus notissimus est! Etsi fortasse minus propter Latinitatem ... Tamen suspicor multos e vobis de opere illo Latino iam audisse vel legisse - etsi non puto multos id ipsum perlegisse (forsan fallar).
:-)

Nunc autem vestrum est sive respondere sive altius quaerendo etiam utiliora indicia mihi elicere ;)

Valete!

P.S.: etiamnum miror, cur medicus noster ipse sese feneratorem dixerit? ;-) :)
(http://www.zeno.org/Georges-1913/A/fene ... faenerator)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6914
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » So 14. Nov 2021, 19:11

ille ego qui hat geschrieben:P.S.: etiamnum miror, cur medicus noster ipse sese feneratorem dixerit?

Vide in Georgesio Theodisco-Latino!
http://www.zeno.org/Georges-1910/A/Rentner?hl=rentner
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » So 14. Nov 2021, 19:53

Aaah!
Estne vis verbi nostri "Rentner" inde fortasse nónnihil mutata? Nescio...
Ei, qui nostra aetate Latine loquuntur vel scribunt, saepe dicunt aliquem "rude donari" ("in Rente gehen") vel "rude donatum esse" ("in Rente sein").

:-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6914
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 22 Gäste

cron