aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Fr 2. Aug 2019, 18:26

Gratulor, mi conse sagacissime! Nulla causa quidem est nisi ea.
Te "post pinum duci" non siveris. Non solum nihil humani, sed etiam nihil mathematici a te alienum esse videtur, o vir vere eruditissime! :klatsch: :hail:
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Aenigma Italicum

Beitragvon consus » So 4. Aug 2019, 11:52

Consus amicis suis spectatissimis sal.
Anno aetatis nostrae MDCCCLXX mense Septembri, cum iam omnes fere Italiae partes in unius populi corpus coaluissent et rex esset Victorius Emmanuel, Roma quoque pontificialis, quae imperio tum Pii IX papae parebat, animam, ut ita dicam, agebat. Eodem ibi mense in statua quae vocatur loquenti sive facunda, cui nomen erat Pasquino, rerum commutatio hac inscriptione pronuntiata esse dicitur: NON PIOVE. Quae quidem verba primo aspectu facillime in Latinum convertuntur: „Non pluit“, sed illo tempore longe aliud significabant.
Quid sibi vult illud „NON PIOVE“?
:D
Zuletzt geändert von consus am So 4. Aug 2019, 12:46, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » So 4. Aug 2019, 12:43

Salve conse, hoc respondere audeo: :wink:
NON PIOVE significat-->NON PIO (IX), V(ittorio) E(manuele)
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Gratulor

Beitragvon consus » So 4. Aug 2019, 12:47

Gratulor tibi, optime medice, de aenigmate tam celeriter soluto. (Cum "Pii XI" scriberem, paulum erravi.)
:D :klatsch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » So 4. Aug 2019, 15:05

Salvete amici, hic est aenigma novum:

Atque sors rapuit naturae debita nostrae
tempora. Vos, superi, magno accumulate Leoni!

Cui tempora debita rapta sunt?
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Beitragvon consus » So 4. Aug 2019, 18:48

Consus Medico amico suo doctissimo sal.
Tempora debita rapta esse puto Hannoni elephanti (vixit septem annos). Qui hoc carmine Beroaldi Iunioris honoratus est:
Monte sub hoc Elephas ingenti contegor ingens
Quem Rex Emanuel devicto oriente, Leoni
Captivum misit decimo; quem Romula pubes
Mirata est, animal non longo tempore visum
Vidit et humanos in bruto pectore sensus.
Invidit Latii sedem mihi Parca beati,
Nec passa est ternos domino famularier annos.
At quae sors rapuit naturae debita nostrae,
Tempora, vos superi magno accumulate Leoni.

(Nonne scribere te oportebat "At quae ... tempora"?)
Vale.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » So 4. Aug 2019, 19:05

medicus conso doctissimo sal.
Aenigma optime solvisti. :D In libro meo scholastico "Atque sors rapuit" scriptum est, sed in rete "At quae…" legere posuum. Certe liber errat. :roll:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Beitragvon consus » Mo 5. Aug 2019, 09:40

"At quae sors ...": Versus est hexameter, optime medice; quamobrem inter "at" et "sors" nihil hoc loco aliud desideratur nisi syllaba longa.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Ecce novum...

Beitragvon consus » Mo 5. Aug 2019, 12:28

Amicis suis illustribus sal.
Diebus paucis antequam mors abstulit
Aegrum me pallens ex vitali lumine,
Me pinxit arte mira praestans artifex.
Cum sol videret me viventem, musica
Excellens arte miros confeci modos.
Fortasse quaeris quis me pinxerit
Leto vicinum: Pictor natalem diem
In Ditis aula celebrat hoc ipso die.

Quis loquitur? De quo pictore cogitat?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 5. Aug 2019, 13:28

Tiberis Conso suo sal.

non me fugit, mi amice, te Russicorum pictorum amantissimum esse. :D quamobrem non mirum est, quod Modestum Mussorgskij musicum de Elia Repin pictore, cuius dies natalis CLXXV. hodie celebratur, loquentem fecisti.
:-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Gratulor

Beitragvon consus » Mo 5. Aug 2019, 16:05

Est ut scribis, mi amice: Modestus Mussorgski. Quotiescumque eius modis delector, etiam tristis tabula a Repino picta animo obicitur.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 7. Aug 2019, 01:02

Ecce aenigma geographicum:

Prisco me genuit tempore continens.
me spectare nequis, percipies tamen,
cum non insolitus me quatiet tremor.
cum sutura vocer, non ego suta sum.
valles et fluvii , qua lateam, indicant.

quis sum?

:chefren:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon sinemetu » Mi 7. Aug 2019, 07:32

insula extrema septentrionalis sita nomine "Eisland" vel "Thule"
Quaestor sum, quaerere quaerique possum ...
sinemetu
Senator
 
Beiträge: 4476
Registriert: Mo 2. Apr 2012, 18:02

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mi 7. Aug 2019, 12:40

Fortasse quaeritur Sutura Periadriatica ?

https://de.wikipedia.org/wiki/Periadriatische_Naht
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 7. Aug 2019, 13:15

Christophoro suo sal.

non miror, quod tu, ut qui saepenumero geographum spectatissimum te praestiteris, hoc aenigma primus solvisti. gratulor! :klatsch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 5 Gäste