aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Do 18. Jul 2019, 21:21

medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Beitragvon consus » Do 18. Jul 2019, 22:07

medicus scripsit / hat geschrieben:
consus hat geschrieben: calceariae
...

Gratias tibi ago maximas, o medice, pro mendo demonstrato. Removi e notam per errorem positam, scribere enim me oportebat "calcariae". :D (Ne quis opinione falsa ducatur: Illae pilae calcariae non arte, sed natura procreatae sunt.)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 21. Jul 2019, 14:10

Tiberis Conso suo sal.

pro pudor! plus enim temporis, quam debui, insumpsi in ea regione reperienda. o me geographum vere pessimum, qui non iam pridem solutionem invenerim! :oops:
pilas illas calcarias conspicimus in hortis publicis in Insula Madagaskar sitis, quibus nomen est Tsingy de Bemaraha.
https://www.bing.com/images/search?view=detailV2&id=5CF175DF42ED54177D46EE6C9899562C2BC14A03&thid=OIP.M2QZzoeY5iPFN-bxI7ymQQHaDZ&mediaurl=https%3A%2F%2Fwww.madatheotours.com%2Fwp-content%2Fuploads%2F2017%2F12%2Ftsingy-de-bemaraha.jpg&exph=600&expw=1310&q=tsingy+de+bemaraha&selectedindex=6&ajaxhist=0&vt=0&eim=0,1,2,3,6
:stretch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » So 21. Jul 2019, 15:32

Tiberis hat geschrieben: me geographum vere pessimum


Te in rebus geographicis peritum esse scio, sed dic, quaeso, quae verba Germanica in Google intuleris ad illam insulam reperiendam? :chefren:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 21. Jul 2019, 16:03

non quidem dubitavi, optime medice, quin illa Insula ad regiones prope circulum aequinoctialem sitas pertineret. de Insula ipsa cum incertus fui, his verbis insertis "gugulavi" : spitz - kalk - barfuß 8)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » So 21. Jul 2019, 16:26

Tiberis hat geschrieben: spitz - kalk - barfuß


Hastam iam abieci! Me medicum Googe ad hanc paginam duxit! :x


https://www.welt.de/gesundheit/article1 ... aputt.html
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Gratulor

Beitragvon consus » So 21. Jul 2019, 16:30

Tiberis scripsit / hat geschrieben:... o me geographum vere pessimum...
Cave imminuas, mi amice, auctoritatem tuam! :shock: Puto enim me quoque ipsum, nisi id quod in ephemeride Societatis Alpinae Germanicae (DAV-panorama 3/2019, p. 6) de mira illa regione scriptum est obstupefactus legissem, non facile solvere potuisse illud aenigma.
:klatsch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 25. Jul 2019, 23:28

Ecce novum, amici !

„Fulmine iter rutilo faciamus in hanc regionem!“
sic dixere mea me puero in patria.
Nomen abhorruit a lento tardoque vehiclo,
magno cum strepitu currere quod solitum est.
Nomine Germani sunt usi alio atque faceto:
nam quod iit per agros, nomen agreste habuit.



Quod vehiculum?
In quam regionem? (v.1)
Quod nomen Germani dedere vehiculo?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

?

Beitragvon consus » Fr 26. Jul 2019, 23:03

Consus Tiberi illustrissimo amico suo ferriviario s. p. d.
Cogitare te puto de vehiculo cui in Austria nomen erat VT 10, in Germania, nisi errore ducor, VT 95 fabricatum in oppido Urdingi non procul a domicilio meo sito.
In usu erat in ea regione Styriae quae non procul ab urbe Graecio sita ad meridiem vergit (Sulmtalbahn, id est Ferrivia Solvensis).
Tria nomina Germani dedere illi vehiculo, inter quae videtur eminere „Ferkeltaxe“, id est "vehiculum porculorum".
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 27. Jul 2019, 00:26

Tiberis Conso, amico ferriviarum amantissimo peritissimoque sal.

ex omni parte, ut tuus est mos, hoc quoque aenigma solvisti. gratulor! :-D
hoc unum addendum mihi videtur: vehiculum illud non solum apud ferriviam Solvensem in usu erat, sed omnino in iis Styriae regionibus, quae inter meridiem et solis occasum spectant, idque in rete ferriviae privatae (Graz-Köflacher-Bahn).

:stretch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigma agreste

Beitragvon consus » So 28. Jul 2019, 15:01

Amicis suis spectatissimis sal.
Unguibus armatus silvisque latens ego vivo.
Usum me pedibus vae! fugit omnis homo,
At fratrem laudat, gaudens qui nomine eodem
Commoda ruricolis comparat ampla rotis.
Quis ipse sum?
Cui quasi amore fraterno coniunctus sum?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Aenigma agreste

Beitragvon mystica » So 28. Jul 2019, 15:34

.
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 11:40, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Dimidium facti ...

Beitragvon consus » So 28. Jul 2019, 18:12

Mysticae sal.
Dimidiam partem solvisti aenigmatis huius:
Ursus sum saevus, devia lustra colo.
Cetera desidero; falso me tollis ad astra.
Voce „rotis“ utor. Num tibi causa latet?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Dimidium facti ...

Beitragvon mystica » So 28. Jul 2019, 20:06

.
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 11:40, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Dimidium facti ...

Beitragvon mystica » So 28. Jul 2019, 20:46

.
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 11:40, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 9 Gäste