Quaeritur nunc res, quae in se continet nonnulla ad vitam necessaria. Si mutas primam litteram, habes instrumentum, quod vitam demit. Si mutas tertiam litteram, habes partem corporis, quae quasi vitam protegit.
Omnia verba habent septem litteras et inveniuntur in eo notissimo libro Conradi Duden, quamvis non omnia sint Theodiscae originis.
Consus Christophoro s. d. p. In culina laboranti mihi haec tria verba - nescio quo pacto - in mentem venerunt: Karotte > Garotte > Kalotte. Felicem annum novum tibi ceterisque amicis pariter omnibus exopto.
Ecce descriptio tabulae quae medio saec. XX picta est:
Conspicitur conclave foribus carens et nulla alia re instructum nisi candelabro, in quo candela infixa est. Pictum est temporis punctum quo aquila, quae in conclave involat, parumper pennis dependentibus super limine suspensa rostro flammam candelae restinguit.
Quae tabula picta?
Ad quod pingendi genus pertinet?
Quis eam pinxit?
(Auxilio vobis fore spero hoc distichon: Est celeber pictor, celeber quoque filius eius:
Tiberis Conso, amico suo artis amantissimo, s.p.d.
paene in hac tabula investiganda hastam abieci, nisi forte distichon tuum aenigmati additum legissem. quo adiutus tandem sine difficultate rem solvere potui. Ecce: Quae tabula picta? > Aquila lumen restinguens Quis eam pinxit? > Edgar Ende Ad quod pingendi genus pertinet? > ad genus irreale (vel "suprareale")
Filius eius Michael Ende scriptor est illustrissimus: cuius "fabulam fine carentem" quis est, qui nesciat?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Consus TIBERI et MEDICO amicis suis spectatissimis s. p. d. Gaudeo, mi Tiberis, quod hastam non abiecisti: Rem perfecte ad exitum adduxisti, gratulor. (Aenigmate iterum ac saepius retractato illud distichon addendum mihi esse censebam, ne re difficiliore stomachum vobis facerem.) Gratias et tibi ago, mi Medice, quod ipsam tabulam pictam rete pervagatus investigasti. Valete!
Hoc aenigma lagunculare pulchrum Admiror, Tiberis. Videtur uno solvi posse vocabulo faceto. Parvam significat lagunculam, qua usus se reficit viator algens. „Flachmann“ nonne lagoena nuncupata est?
Vera longe abes a solutione, spectatissime amice. Namque nulla hoc aenigmate quaeritur lagoena, Parcae filia quae putetur esse a nullo. Lege, amice, diligenter, quod scripsi: Reputabitur lagoena? sed pro certo habeo fore, ut vel illa abs te sit superata difficultas.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Versibus tuis perpensis, mi Tiberis, facere non possum quin hoc confitear: Vi faceti illius vocabuli Teutonici nescio quo pacto adeo superatus sum, ut inconsiderate responderem. Nunc hominem consilii aeque expertem me esse vides atque antea…