aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Beitragvon consus » Fr 29. Jun 2018, 08:09

Medico sal.
Clementissime - ne dicam supra modum - abs te adiutus statuam repperi Aphrodites quae Aphrodite Heyl appellatur. Ita est ut scribis: Haec Aphrodite multo pulchrior formosiorque est illa femina quasi rigida cui nomen est "dea Berolinensis". :thumbup:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Fr 29. Jun 2018, 13:28

conso sal.
Valde gaudeo te Illam deam praeclaram invenisse. :klatsch: :suche:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Ecce novum...

Beitragvon consus » Fr 29. Jun 2018, 13:34

Consus amicis suis litteratissimis s. p. d.
Nuper ex libro in Italia edito non mediocrem voluptatem cepi. Ecce nonnulla scriptoris verba quae hoc modo Latine rettuli:
Unde amor oritur linguae? Imprimis Latinae? Equidem iam admodum puer studio linguae incensus sum Latinae. Nescio vero quare. Cuius rei cum causam cognoscere studui, nihil aliud recordor nisi aliquas res quae nec inter se cohaerent nec solam necessario unam indicant causam. Difficile quidem est innatum in animo explicare impulsum inclinationemque, sed fortasse potest exponi narratio.
Quem librum legi?
:book:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 29. Jun 2018, 15:09

Tiberis Conso suo s.p.d.

quamvis verba Italica non reppererim, quae Latine reddideras, pro certo tamen habeo hunc abs te quaeri librum : Nicola Gardini: Viva il latino. Storie e bellezza di una lingua inutile.

:-D
Zuletzt geändert von Tiberis am Fr 29. Jun 2018, 15:32, insgesamt 1-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 29. Jun 2018, 15:28

:suche:
Ecce verba Italica:

Come nasce l'amore di una lingua? Del latino, poi? Io mi sono appassionato al latino fin da bambino.
Non so essattamente perché. Se cerco di capirlo, finisco per trovare tutt'al più qualche ricordo, che non coincide necessariamente con una causa. Difficile spiegare un instinto, una vocazione. Si può, semmai, raccontare una storia.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Gratulor!

Beitragvon consus » Fr 29. Jun 2018, 17:27

Pro Iuppiter! :klatsch: Quam incredibili tu celeritate, mi amice, librum investigasti! Quem abs te quoque lectum esse arbitror. Imprimis illud mihi caput placuit quo de linguae Latinae utilitate meditatus librum concludit; in reliquis enim capitibus vix nova narrantur. Ceterum Martinus Walser nuper cum Dionysio Scheck collocutus mentionem libri fecit.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 30. Jun 2018, 00:32

Illum librum, optime Conse, nondum legi. sed casu accidit, ut uxor mea, cum nuperrime per Liguriam iter faceret, eum in quadam libraria expositum videret. Quem nescio an emisset, nisi sarcina, quam secum portavit, iam plus aequo gravata fuisset. sed post reditum eius constituimus, ut opus illud iucundissimum quam primum nobis mittendum curaremus. :-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Sa 30. Jun 2018, 06:22

Salvete collegae doctissimi,
modo inveni hunc librum et lingua nostra scriptum emi posse.
:D
https://www.mayersche.de/Latein-lebt-bu ... rdini.html
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Beitragvon consus » Sa 30. Jun 2018, 09:53

Martinus Walser et Dionysius Scheck inter se colloquuntur: https://www.swrfernsehen.de/lesenswert-mit-denis-scheck-martin-walser/-/id=122518/did=21815532/nid=122518/1i673xa/index.html, de Nicola Gardini eiusque libro hoc tempore: 00:16:49
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 2. Jul 2018, 19:01

Ecce novum:


An fuerit sapiens, ego nescio. sed sapientis
nomine notus erat clari medicus puerorum,
perpetuas sibi qui potuit quondam arte parare
laudes eximia; quem postera vult imitari
his quoque temporibus rapido certamine pubes.


quis?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Exinterator » Mo 2. Jul 2018, 19:40

An Beniaminus Stock, quem in certamine olympico palmam tulisse constat??
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 2. Jul 2018, 19:56

erras, optime Exinterator. num iste Beniaminus Stock (de quo rete tacere videtur :? ) nomine viri sapientis notus est?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Exinterator » Mo 2. Jul 2018, 20:37

Tiberis hat geschrieben:erras, optime Exinterator. num iste Beniaminus Stock (de quo rete tacere videtur :? ) nomine viri sapientis notus est?

perperam nomen exscripsi: scilicet Spock ei nomen est, sicut illi medico acuminatis auribus praedito
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 2. Jul 2018, 22:35

Exinterator hat geschrieben:scilicet Spock ei nomen est, sicut illi medico acuminatis auribus praedito

ne putaveris fictam esse personam, cui idem nomen est ac viro , qui quaeritur.
ceterum Vulcanius ille nec medicus fuit nec sapiens, nisi forte virum sagacem et rationalem pro sapiente habes. ;-)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Di 3. Jul 2018, 00:02

Fortasse Sócrates Brasileiro Sampaio de Souza Vieira de Oliveira vir quaesitus est? ;-)
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 18 Gäste