aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 5. Sep 2019, 09:35

Willimox hat geschrieben:Licetne sententias in pellicula propositas lingua Gulielmi redere, delectandi causa?

Nil obstat, quin eas sententias reddas, si tibi videtur. sed noli oblivisci interpretationem addere Latinam! :D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 10. Sep 2019, 00:30

Ecce aenigma geographicum:

quaeritur urbs Europaea, in qua tempore aequinoctiali sol ex angulo XXXVIII fere graduum meridie (i.e. in caelo meridiano) conspicitur. nec tamen hora duodecima, ut saepissime fit, cum vero meridie congruit: tum, cum solem ex angulo supra dicto conspicimus, habemus horam duodecimam et dimidiam tempore aestivo scilicet adhibito. urbs quaesita a Lutetia totidem fere milia distat quot a Roma.

quae urbs?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » So 15. Sep 2019, 01:20

Spatiumne inter urbes situm per aera vel per vias mensum est?
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 15. Sep 2019, 12:46

de brevissimo quidem spatio, quod est via aerea, cogitavi. ;-)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 18. Sep 2019, 12:46

aenigmate, quod proposui, plus totam fere septimanam neglecto quae sit causa tacendi, quaerendum mihi videtur. rem praeter modum difficilem esse non puto. tamen, ne diutius insoluta maneat, hoc unum indicabo: urbs, quae quaeritur, caput civitatis Europaeae est.
Zuletzt geändert von Tiberis am Mi 18. Sep 2019, 15:31, insgesamt 1-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mi 18. Sep 2019, 14:31

Tiberis hat geschrieben:aenigmate, quod proposui, plus totam fere septimanam neglecto quae sit causa tacendi, quaerendum mihi videtur. rem praeter modum difficilem esse non puto. tamen, ne diutius insolita maneat, hoc unum indicabo: urbs, quae quaeritur, caput civitatis Europaeae est.



Caput esse iam suspicatus sum, sed homo geographicus non sum. Urbem per spatia inveniri posse adhuc spero. :D
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 18. Sep 2019, 15:38

Christophorus hat geschrieben:homo geographicus non sum

geographum esse non opus est. gradum latitudinis si modo inveneris, circino adhibito urbem sine ulla difficultate investigabis. :-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mi 18. Sep 2019, 19:52

Tiberis hat geschrieben: gradum latitudinis si modo inveneris


Id tandem difficultas est. Sed hastam non abiciam. :D
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mi 18. Sep 2019, 23:56

Fortasse urbs Vilnius est? :nixweiss:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 19. Sep 2019, 02:36

Christophorus hat geschrieben:Fortasse urbs Vilnius est?

minime, o Christophore. si ita esset, solem ex angulo XXXVI tantum graduum conspiceremus... :idea:
ex quo quid sequitur ? :-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Do 19. Sep 2019, 10:15

.
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 11:32, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 19. Sep 2019, 12:29

salve,Mystica! gaudeo quidem, quod ad aenigmata nostra descendisti, tamen, quod attinet ad urbem quaesitam, longe abes a vera solutione. primum, quod Lutetia et Roma non pari intervallo ab Andorra distant, deinde, quod ex ea urbe (si forte urbem appellare Andorram volumus :roll: ) sol altitudine XLVIII (!) fere graduum supra horizontem conspicitur.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Fr 20. Sep 2019, 11:27

Salve Tiberi optime! Nemo nisi consus noster hoc aenigma solvere potest. Ergo maneamus dum
domum revertatur. :roll:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 20. Sep 2019, 13:20

medicus hat geschrieben:Nemo nisi consus noster hoc aenigma solvere potest.


sit ita, o medice. tamen miror rem tantam vobis exhibere difficultatem. nonne aenigma cogitando tantum solvi poterit?
si enim perpenderitis altitudines, quibus tempore aequinoctiali sol conspicitur et a polo (sive septemtrionali sive australi) et a circulo aequinoctiali, non iam difficile erit ex altitudine solis gradum latitudinis urbis quaesitae coniectare. :idea:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Fr 20. Sep 2019, 15:21

Paucos esse nisi peritos puto, qui illos gradus recte intellegant.. Quae notiones quidem saepe audiuntur, sed pauci sunt, qui de iis cogitent aut uti possint.
Res mihi nimis geometrica videtur.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11398
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 14 Gäste