qui potest fieri, ut aliquis, postquam decollatus est, coronetur? num verba tua ita sunt intellegenda, ut femina quaesita quasi post mortem in statum reginae redacta sit?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Nonne, amici, Christophorus de quadam cogitat femina, quae post crudelem mortem martyrii corona, id est consecratione vel -ut verbo ecclesiastico utar- canonizatione honorata est...
Consus Christophoro Sphingis crudelissimae aemulo s. p. d. Denuo post opimum prandium rete pervagatus feminam investigavi iniqua sane fortuna laesam cui nomen erat Agnes Castrensis (id est Lusitane Inês de Castro). Hoc modo arcana tua verba revelari posse spero.
Oro vos, amici doctissimi, investigetis nomen quod non modo quondam adiutori sive famulo clarissimi pictoris Itali datum esse dicitur, sed etiam in lingua Italica terram vel regionem media in Europa sitam significat. Mihi persuasum est Fornarinam, venustissimam illam pictoris amicam, si etiamnunc inter vivos numeraretur, libenter vobis auxilio venturam fuisse. Quod nomen?
Noli credere, mi amice, me aenigma tuum omnino neglexisse; immo non nihil temporis iam insumpsi in hac re cogitanda. sed nimis rari reperiuntur Raffaelis famuli, ex quibus nullum adhuc inveni, cuius nomen ad regionem medioeuropaeam pertineret. tamen novissimo tuo indicio adducor, ne temere hastam abiciam. ergo: exspecta paulisper!
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Consus Christophoro et Tiberi amicis suis spectatissimis sal. Est nomen Italicum ‚Baviera‘*. Gratulor tibi, mi Christophore, de hoc nomine feliciter invento, sed pro certo scio Tiberim quoque nostrum, nisi abs te celeritate superatus esset, aenigma rite soluturum fuisse.
___________________________________________________________________________ * Cf. verba Georgii Vasari: „... un numero di stampe, le quali Rafaello donò poi al Baviera suo garzone, ch'aveva cura d'una sua donna, la quale Rafaello amò sino alla morte e di quella fece un ritratto bellissimo che pareva viva viva…“
Nunc aenigma, quod iterum partim ad coronandum pertinet.
Quaeruntur primo duae urbes: Sedes coronatoris et locus coronationis.
His diebus homo vehiculo celeri inter ambas urbes vehens utitur via latissima (sed tamen saepe angusta ). Vehiculum suum idem nomen habere potest atque via.
Dicite, quaeso, tandem etiam nomen viae atque vehiculi.
Ut initium aenigmatis solvendi faciam, mi Christophore, hoc modo ad interrogata tibi ausim respondere: Quod sciam, nostris temporibus nemo alius coronatoris munere fungi videtur nisi archiepiscopus cuius sedes oppidum est Durovernum Cantiacorum. Locum ipsius coronationis constat esse urbem Londinium. Durovernum et Londinium inter se coniuncta sunt via latissima quae vocatur M2. Est etiam validissimum vehiculum et celerrimum cui nomen datum est BMW M2.