aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Beitragvon consus » Do 15. Mär 2007, 13:28

Quam crudeliter, per deos atque homines, aenigmate tuo nos torques, o romane! Tamen videamus, qua ratione aenigma solvendum sit! Quam paucissimis haec:
Ad utrumvis custodem licet te convertas, dummodo ex eo quaeras: „Quid collegam de porta non obserata interrogatum tibi responsurum esse putas?“ Et a custode veraci et a mendaci portam obseratam tibi demonstratum iri scito. Alteram ergo portam fugae patere apparebit.
Forsitan in errore verser... :?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Molly » Do 15. Mär 2007, 13:46

omnia, quae cogitavi:
utrumque custodum rogat: licet mihi exire? et unus: illicet!, alter : licet! ait.
sed custodes captivum exire sinerent?!
per aspera ad astra
Benutzeravatar
Molly
Aedilis
 
Beiträge: 97
Registriert: Do 22. Feb 2007, 10:00
Wohnort: Lübbecke

Beitragvon romane » Do 15. Mär 2007, 17:08

si recta rogatio lata erit, duo custodes patientur captivum exeuntem

mementote: licet UNA rogatio...
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11669
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Beitragvon romane » Do 15. Mär 2007, 18:57

consus hat geschrieben:Quam crudeliter, per deos atque homines, aenigmate tuo nos torques, o romane! Tamen videamus, qua ratione aenigma solvendum sit! Quam paucissimis haec:
Ad utrumvis custodem licet te convertas, dummodo ex eo quaeras: „Quid collegam de porta non obserata interrogatum tibi responsurum esse putas?“ Et a custode veraci et a mendaci portam obseratam tibi demonstratum iri scito. Alteram ergo portam fugae patere apparebit.
Forsitan in errore verser... :?


rectissime - gratulor tibi
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11669
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Beitragvon Molly » Do 15. Mär 2007, 21:31

non mihi facultas ad componendum rogationes de qua genere est:-o
Paene eam intellexi, misera me.
miror sapientiam vestram, amici doctissimi!
ut de vobis discam:
Molly
per aspera ad astra
Benutzeravatar
Molly
Aedilis
 
Beiträge: 97
Registriert: Do 22. Feb 2007, 10:00
Wohnort: Lübbecke

Beitragvon Tiberis » Do 15. Mär 2007, 23:43

salvete, amici!

aenigma simplicissimum quamquam lepidum vobis proponere velim...

tres viri , quibus nomina ATER , ALBUS , RUBER , inter se colloquuntur.
quorum quisque camisia indutus est colore aut atro aut albo aut rubro, scilicet colore camisiae cum nomine non congruente.
unus ex illis, qui camisia alba est indutus, animos ceterorum ad eam rem vertit.
Tum ATER : "pro Iuppiter!", inquit, " recte dicis."

Qua quisque camisia est indutus? :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11876
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Fr 16. Mär 2007, 10:38

Nisi maximus me error tenet verique ignoratio, optime mi Tiberis, quaestionem a te propositam hoc modo ad exitum velim adducere:
ATRO neque atra est camisia neque alba (neque enim is est, „qui camisia alba est indutus“); indutus ergo est rubra.
ALBO neque alba est camisia neque rubra; indutus ergo est atra.
RVBRO neque rubra est camisia neque atra; indutus ergo est alba.
Tu quid sentis, amice? :-o
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Molly » Fr 16. Mär 2007, 13:04

Conse optime velocissimeque,
consentio: credo te non erratum esse!
per aspera ad astra
Benutzeravatar
Molly
Aedilis
 
Beiträge: 97
Registriert: Do 22. Feb 2007, 10:00
Wohnort: Lübbecke

Beitragvon Tiberis » Fr 16. Mär 2007, 17:43

non miror, doctissime mi Conse, quod "aenigmatium" istud a te ut sagacissimo nostrum celerrime rectissimeque solutum est. :)
tamen nescio an difficiliora eius generis aenigmata vobis proponam. :twisted:
vale et valete!
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11876
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon romane » Fr 16. Mär 2007, 18:29

ECCE

unus captivus in carcere munitissimo sedet
Videt duas portas

IMME VERO - attende

Prope portas tres custos stant
loquuntur non nisi captivus unam rogationem ferat
- ego rogationem nescio fortasse tu -
Captivo enim licet duas rogationes ferre
- ego rogationem nescio fortasse tu -
Captivo neglegendum non est:

alter custos semper verum dicit - alter semper verum non dicit
SED tertius custos vanus est et propterea nonumquam verum aut verum non dicit

Captivus nescit autem quemnam quid dicat

- ego rogationem nescio fortasse tu -

Sed subito captivus libertate fruitur
Quae rogationes et cui tulit

- ego rogationem nescio fortasse tu -
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11669
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Beitragvon consus » Fr 16. Mär 2007, 20:19

Aenigma proposuisti, optime romane, quo difficilius crudelius captiosiusque vix excogitari potest. Nonne mox apparebunt tres captivi et quattuor custodes ante quinque portas constituti...? :lol: O di immortales, recreari me oportet!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Apollonios » So 18. Mär 2007, 15:16

romane optime, ne me facias cadere stultus. præsagio ut quæstio prima tendit ad cognoscere custodem vanum, sed ecce finis fluxæ meæ sapientiæ.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Beitragvon consus » Mo 19. Mär 2007, 13:06

Salvete, amici!
Quamvis caput mihi doleat, quaestio ad exitum adducenda est.
Apollonium secutus primum providendum esse censeo, ut custos dubius secernatur.
Captivus unum ex custodibus custodem A appellat, alterum B, tertium C.
Quo facto (ut exemplo utar) ex custode A quaerit, num custos B veracior sit quam custos C.
Custos A ita esse aut (a) confirmat aut (b) negat.
(a) Si ita esse confirmat, haec captivo, antequam quaestionem alteram proponat, mente animoque perpendenda sunt:
aut
si custos A verax: custos B dubius, custos C mendax
aut
si custos A mendax: custos B dubius, custos C verax
aut
si custos A dubius: custos B, custos C: verax vel mendax.
Tum captivus custodem C, quippe qui solus sine dubio verax vel mendax sit, interrogat.

(b) Sin autem ita esse negabit, haec captivo perpendenda sunt:
aut
si custos A verax: custos B mendax, custos C dubius
aut
si custos A mendax: custos B verax, custos C dubius
aut
si custos A dubius: custos B, custos C: verax vel mendax.
Tum captivus custodem B, quippe qui solus sine dubio verax vel mendax sit, interrogat.

Custode dubio feliciter separato (spero quidem) res eodem modo, quem in nuntio Id. Mart. misso exposui, ad exitum adducitur. Captivus ergo custodem B vel C hoc rogat:
„Quid collegam de porta non obserata interrogatum tibi responsurum esse putas?“ Et a custode veraci et a mendaci portam obseratam captivo demonstratum iri scito. Alteram ergo portam fugae patere apparebit.


Iterum: Forsitan errem... :? :shock:

Valete.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon romane » Mo 19. Mär 2007, 18:04

timeo, ne fefelleris
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11669
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Beitragvon consus » Mo 19. Mär 2007, 18:11

Per deos immortales te oro atque obsecro, optime mi romane, ut rem mihi quam apertissime explices :?.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 50 Gäste