hoc aenigmatum genere haud nimis benigne accepto
aliud vobis proponere ausim: cum iterum agatur de auctore tituloque inveniendo, tamen res multo facilior mihi videtur esse, quia locum quendam operis quaesiti, scilicet in Latinum conversum, ante oculos habetis...
nescio an hoc modo possit fieri, ut paratiores sitis ad quaestiones aenigmaticas subeundas ..
ecce locus de fabula quaesita electus:
raeda quidem mihi fuit agilis,magnis rotis,ut apta ad vias nostras ; pellitus, risco cum instrumentis parato steti in aula,iam paratus ad iter faciendum; at equo, equo carui.
equus meus perierat propter nimium laborem, cui succubuit hac hieme frigidissima; ancilla mea nunc per vicum erravit, ut equus sibi commodaretur; sed hanc spem vanam esse pro certo habui,et magis magisque nivibus obrutus , magis magisque impeditus frustra steti.
qui est titulus fabulae? quis eam scripsit?
valete!
(@Consus
significationem exiguam solutionis, quam te sine mora inventurum esse puto
, ceteris dare sicut antea tibi licet)