Tiberis omnibus aenigmata solvendi cupidissimis s.d.p.
novum aenigmatum genus temptabo, in quo versibus carere possimus
nam nihil quaeritur nisi titulus Latinus (!) libri cuiusdam, qui scilicet alio ac Latino sermone editus est.
quaestione ipsa non opus est:
nam quot cuique titulo insunt litterae, ex punctis allatis intellegi potest.
quicumque participari velint, singulas proponunto litteras, quas titulo inesse suspicantur. sed cave, ne ludum perdas tribus litteris falso propositis.
ut exemplo utar: si quaerimus de Francisci Kafka opere excellentissimo quamquam imperfecto, quod inscribitur "das schloß", titulus Latinus (CASTELLUM) , ut qui ex totidem constet litteris, ex novem punctis est indagandus: . . . . . . . . . /
ergo si falso suspicaris e.g. litteram B inesse titulo, deinde O, denique P, rem actam teque victum esse scito...
satin clarum?
ergo incipiamus:
. . . . . / . . . . .
qui est titulus huius libri a) sermone Latino b) sermone originali ?
quis est auctor?