aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Fr 31. Aug 2018, 11:35

Haec platea est similis, tamen altera quaeritur a me:
Frons habet hexametrum, uerba dicata piae.
Cum finitus erit Sextilis mensis, aperta
multos discipulos mox schola adire uolet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16914
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon consus » Fr 31. Aug 2018, 13:07

ZYTHOPHILO sal.
Clementer et eleganter abs te adiutus repperi Ecclesiam Mariae Fidelis exstructam in regione octava (Jodok-Fink-Platz). Cuius frons summa hoc ornata est hexametro:
VIRGO FIDELIS AVE
COELESTIS MATER AMORIS
A. d. III Non. Sept.: Sit tibi scholae initium satis bonum faustum felix fortunatumque!
Vale.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Fr 31. Aug 2018, 23:08

Gratulor: Haec platea est, Mariae sunt templa fidelis,
sunt laudantia eam uerba reperta tibi.

Platea, quae Iodoco Fink dicata est, uulgo interdum „Piaristenplatz“ (platea Piaristarum) uocatur, quia ibi sedes Ordinis Clericorum Regularium Pauperum Matris Dei Scholarum Piarum sita est.
Gratias ago pro precibus tuis.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16914
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Aenigma maritimum

Beitragvon consus » Sa 1. Sep 2018, 20:18

Amicis suis illustrissimis sal.

Qui rate velivola suevit percurrere pontum,
Is varios nodos nectere nauta solet.
Eminet inter eos validus quo navita puppem
Alligat ad palos in statione sitos.
Nodus is est constans: laqueum non contrahit umquam.
Nunc oculum Italicum nomen amantis habet.
Quem nodum quaero? Theodiscum dic mihi nomen!
Versu uno verbum condidi: quaere modo!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mo 3. Sep 2018, 14:05

Estne verbum Italicum id nomen, quo plurimi nautae utuntur? An solum Italici?
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Beitragvon consus » Mo 3. Sep 2018, 14:39

Est vocabulum linguae Germaniae septemtrionalis qua accolae maris Germanici utuntur. In usu est etiam apud Batavos. Latet in quodam carminis versu. (Nautae Itali sua ipsorum lingua illum nodum utilissimum longe alio appellant nomine.)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Mo 3. Sep 2018, 16:56

Salve conse, e septentrionalibus reversus!
Estne nomen Germanicum Palstek, quod latet in illo versu:
Alligat ad palos in statione sitos
An erro?
Zuletzt geändert von medicus am Mo 3. Sep 2018, 20:01, insgesamt 1-mal geändert.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Beitragvon consus » Mo 3. Sep 2018, 17:16

Gratulor, amice! Non erras. Est nodus qui Palstek (< Pfahlstich, mhd. stich = nodus, quo navis ad palum alligatur; Bat. paalsteek; Ital. gassa d'amante) appellatur.
:klatsch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Mo 3. Sep 2018, 22:31

Salvete amici, nunc vobis aenigma novum propono:
Ubi statua inveniri potest, quae ex nihilo nisi animalibus constat?
Quae sunt haec animalia?
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mo 3. Sep 2018, 22:56

Certe non responsum quaesitum est, sed statua musicorum Bremae ex animalibus constat:

Asinus, canis, feles, gallus ...
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Di 4. Sep 2018, 01:53

Gratulor, invenisti statuam et animalia Bremae, Christophore! :klatsch:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Di 4. Sep 2018, 23:21

Nunc novum:

Quaeruntur vir et femina, qui in eadem terra eodemque pago nati in eadem alia terra eodem summo officio fungebantur. Vir antecessit feminam, quae tribus modo annis minor natu erat.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Beitragvon consus » Di 11. Sep 2018, 10:08

Abdita misisti nobis, Sphinx mystica, verba:
Orbos auxilio nos reticere vides.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Di 11. Sep 2018, 14:26

Praeterito tempore non erant tot homines politici, qui et in aliena terra (et tamen - mirabile auditu - tandemque in patria iam diu desiderata) et feminini generis eam rem publicam administrarent. :suche:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Di 11. Sep 2018, 14:57

Illa femina erat Golda Meir, illi viro nomen erat Levi Eschkol.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11475
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 26 Gäste