aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Fr 5. Okt 2018, 21:40

Hic lego illum fungum a Romanis trans Alpes ablatum esse. :book:
https://de.wikipedia.org/wiki/Kaiserling
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Sa 6. Okt 2018, 06:59

medicus hat geschrieben: ablatum esse.

Num ex illo tempore ultra Alpes non iam crescit? ;-)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11475
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Sa 6. Okt 2018, 09:14

Colligere hunc fungum decreto, Marce, uetaris
nec sunt hoc medici nomine, Marce, cibi.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16914
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

gratulor!

Beitragvon Tiberis » Sa 6. Okt 2018, 13:46

utrique quodammodo palmam tribuendam esse censeo: et medico nostro, ut qui prior de fungis cogitaverit, et Conso amico, qui fungo reperto aenigma féliciter solverit. quid igitur? cum uterque dignus mihi videatur esse, qui novum proponat, is quidem iusta causa faciet, qui prior aenigma proposuerit.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11872
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Sa 6. Okt 2018, 16:58

Gratias ago pro palma, quamquam tantum dimidam partem aenigmatis solvi.
Ergo mihi de aenigmate novo deliberandum est,valete! :roll:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Sa 6. Okt 2018, 20:44

Ecce novum: Vidi miraculum quoddam. Erat artificium impenso pretio, quod delevit se ipsum.
Ubi et quo modo factum est? :hairy:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » So 7. Okt 2018, 10:52

Certe quaeris tabulam "Puella follem gerens" artificis Banksy.

Ea heri Londinii se ipsam destruxit, quia in margine laminae abditae erant.

https://www.morgenpost.de/vermischtes/a ... elbst.html
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » So 7. Okt 2018, 11:24

Gratulor, aeigma recte et celerrime solvisti, erat actio hesterna mirifica. :roll:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Sa 13. Okt 2018, 00:57

Quaeritur (paene) idem praenomen duarum linguarum. In alia lingua a rege vel imperatore vel homine eius gradus deducitur, in alia a filio.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Di 16. Okt 2018, 08:54

Nomina inter se differunt signo supra primam vocalem scripto.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Do 18. Okt 2018, 12:36

Inveniatis aliud nomen praecipue in terra boreali,aliud in terra orientali.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 20. Okt 2018, 22:43

eheu! in tanta praenominum copia qui potest fieri, ut illa abs te quaesita inveniamus? Facilius mehercle acum in faeno latentem reperiemus! cum duas fere horas frustra insumpserim in hac re investiganda, quid restabit nisi ut hastam abiciam? :cry:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11872
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Sa 20. Okt 2018, 23:46

Vae. Duo auxilia:

Sunt utrique nomini quinque litterae:

consonans - vocalis - consonans - (paene) eadem vocalis - consonans


Nolite oblivisci unum nomen imperatorem significat. Titulus nobis non ignotus quasi pars nominis est.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » So 21. Okt 2018, 14:24

Sunt septem milia linguarum in mundo, et multitudo nominum numerari non potest :chefren: :book:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » So 21. Okt 2018, 18:57

Ita est. Sed non sunt tot terrae boreales. :suche:
In terra boreali etiam nonnullis regibus nomen quaesitum erat, quamvis in ea lingua non regem, sed filium significet (fortasse filium regis :D ) .
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 22 Gäste