aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Auxilio videtur opus esse.

Beitragvon consus » Sa 13. Dez 2008, 23:33

Salvete, optimi amici.
Verbis vestris lectis fieri non potest, quin vos paullum adiuvem. Quid ergo? Temporibus praeteritis materia illa facilis tanti videtur fuisse pretii, ut etiam cum auro compararetur. Quam rem etiamnunc in culina adhibemus ad condienda assa, ova, pomaque terrestria ...
Bonam noctem!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Apollonios » Sa 13. Dez 2008, 23:44

Wieliczkam specum salis esse puto cum sacello e sale secto.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 13. Dez 2008, 23:52

iterum Apollonius me celerior fuit . :cry:
nam ego quoque de illa aede S. Kunigundi (Kinga) sacra cogitavi, quamquam nullo loco legere potui, quot annos fossores in sale excavando insumpserint...
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11879
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigmate feliciter soluto

Beitragvon consus » So 14. Dez 2008, 00:10

WIELICZKA - MAGNVM SAL

Gratulor vobis, amici optimi. Spectate modo
http://www.de-pl.info/_files/Image/Zdjecia_do_zajawek_wydarzen/sieben_wunder_polens.jpg
Quod vero ad illud annorum spatium attinet, in nescio qua itineris descriptione legi fossores Polonos LXX annos in sacello excavando caelaminibusque exornando occupatos fuisse. Utcumque se habet res, thauma idesthai!
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Apollonios » Mo 15. Dez 2008, 17:11

Apollonios sodalibus sal.

poeta perscripsit opera fabrilis telluris euripique, non legitima et clam commissa.

quis poeta?
quæ opera?
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Re: aenigmata

Beitragvon Apollonios » Do 18. Dez 2008, 10:21

sodales tacent…
illa opera perscripta effecta sunt in flumine, pro mortuo.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Aenigma quod solvi posse ausim negare...

Beitragvon consus » Do 18. Dez 2008, 15:34

Consus Apollonio optimo sal.

Mens mea torquetur; nescio quid scribere possim.
Tantis tu tenebris tantula verba tegis


:roll:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Apollonios » Do 18. Dez 2008, 16:58

quam pulcherrimam, Conse mi, invenisti alliterationem!
ecce novum indicium:
MCDX anni eventum perscriptum separant de illo poemate.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

De sepulcro in Basentino flumine posito.

Beitragvon consus » Fr 19. Dez 2008, 15:09

Nisi errore ducor, mea optima Sphinx Berolinensis, aenigma pertinere puto ad carmen, quod inscribitur Das Grab im Busento (De sepulcro in Basentino flumine posito)*. Condiitum est anno MDCCCXX a Carolo Augusto Georgio Maximiliano Comite de Platen.

----------------------------------
* Nächtlich am Busento lispeln, bey Cosenza, dumpfe Lieder,
Aus den Wassern schallt es Antwort, und in Wirbeln klingt es wieder!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Apollonios » Fr 19. Dez 2008, 15:34

ita est, Conse mi optime! :klatsch:

poema Platenis atque poema deflexum invenies hoc:
http://diewahrheitdiedubrauchst.blogspo ... orbei.html
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Aenigma ad vas fictile Atticum pertinens

Beitragvon consus » Fr 19. Dez 2008, 19:10

Exstat in museo Berolinensi antiquissimum vas fictile Atticum, cuius in parte aversa duo imprimis viri sedentes ingeniose adumbrati oculos nostros ad se convertunt; quorum alter - primo scilicet aspectu - computatro gremiali uti videtur, alter autem librum ita evolutum manibus tenet, ut quid in pagina prima scriptum sit facile intellegamus. Vas nisi mutum esset, hoc modo locuturum fuisse puto:

Fictile vas ego sum; figulus me fecit honorus.
Conspicis, ut docti discipulos doceant.

:book:

1. Qui artifex vas fecit?
2. Quas res artifex adumbravit?
2. Quae res cum computatro gremiali comparari potest?
3. 1 Quae verba Graeca in prima libri pagina apparent?
3. 2 Quid verba sibi volunt?

Etiam per partes respondere licet.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 21. Dez 2008, 14:56

Tiberis Conso suo sive Sphingi invictae s.d.p.

quamquam interrogata tua, mi amice, summa cum benevolentia ita mutasti, ut faciliora viderentur, tamen timeo, ne ad ea nisi ex parte respondere non possem.
cum iam pridem in mentem mihi venisset vas quoddam, in quo discipulus conspicitur vestitu Graeco indutus cum pugillaribus - quae computatrum gremiale putes (http://images.google.com/imgres?imgurl=http://www.planet-wissen.de/pics/IEPics/intro_schulg_vase.jpg&imgrefurl=http://www.planet-wissen.de/pw/Artikel,,,,,,,DC0947E6A50434E3E0340003BA5E0905,,,,,,,,,,,,,,,.html&usg=__HnBJckQh5AnkntZSGZwKh2jRFDk=&h=213&w=183&sz=15&hl=de&start=45&sig2=rVUCllitAQkp9bJ3Vo3zdg&um=1&tbnid=PcD3E2cq8fZdDM:&tbnh=106&tbnw=91&ei=gD1OSYL8OZf40QXt45iDBA&prev=/images%3Fq%3Dgriechische%2Bvasenmalerei%26start%3D42%26ndsp%3D21%26um%3D1%26hl%3Dde%26rls%3Dcom.microsoft:*:IE-SearchBox%26rlz%3D1I7MEDA%26sa%3DN - , tamen nusquam totam et integram imaginem alterum quoque virum continentem inveni.
nam in libris , qui ad manum mihi sunt, hanc imaginem non repperi; quae in interrete quoque nullo alio loco conspici videtur nisi in pagina supra scripta, scilicet maiore parte omissa. :sad:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11879
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon consus » So 21. Dez 2008, 15:44

Macte virtute, mi optime Tiberis!
Neque vero – pro dolor! - adulescentem sive discipulum conspici puto, sed praeceptorem, qui menda a discipulo ante se stante facta corrigit. Nonne tabulas ceratas mirabilem in modum cum computatro gremiali licet comparari*? Memento Berolini illud esse vas! Cuius excogita modo ipse titulum aptum Theodiscum, et reperies alterius quoque viri imaginem in interrete. Praeterea: Nomen figuli honori sive celeberrimi? Agedum!

-----------------
* Etiam in seminarii nostri aditu haec imaguncula exhibetur.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Wieliczka: addendum.

Beitragvon consus » So 21. Dez 2008, 18:05

Tiberis scripsit / hat geschrieben: nullo loco legere potui, quot annos fossores in sale excavando insumpserint...

Heureka, mi Tiberis: Septuaginta fere annos fossores caelasse scriptum legi hoc in libro: Naturwunder und Kulturschätze unserer Welt, Nord- und Mitteleuropa (Das Welterbe der UNESCO), München 1997, p. 328.
Optime vale.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm


VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 75 Gäste