quamquam pauci sunt, qui hoc vocabulum sciunt et pauciores eo utuntur, in lexico Dudeniano id reperitur. vocabulum ipsum non ad linguam Theodiscam pertinet.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Insula caemento constructa est orbiculata, Undis cincta lacus, sterilis quem decorat ulva. Fluctibus infixa est, fines ut gentibus essent Finitimis stabiles. Signum est hoc tempore pacis.
Est mediis Peisonis aquis - sic Plinius undas appellasse lacus fertur - quae quaeritur abs te insula, quae facta Hungaricis mensoribus olim pacis signum hodie populis est conciliatis.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
minime, optime Christophore. agitur de pellicula notissima quinquaginta fere abhinc annis facta. ceterum colloquium, quod Latine reddidi, ad editionem Theodiscam pertinet, quae ab originali in eo variat, quod Illic haec verba audiuntur: "spero te aliquando rediturum." ille abiturus: "aliquando".
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis