aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Fr 12. Apr 2019, 13:12

marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11383
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Gratulor

Beitragvon consus » Fr 12. Apr 2019, 15:45

Valde gaudeo, optime Marce03, quod non modo aenigma solvisti, sed etiam aenigmatophilis nobis te denuo adiunxisti. :D
Quod ad Demetrium Demetrii filium Schostakowitsch pertinet, iuvat legere Iuliani Barnes librum qui inscribitur De turba temporis (Angl.: The Noise of Time, Theod.: Der Lärm der Zeit).
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Exinterator » Fr 12. Apr 2019, 16:15

consus hat geschrieben:Consus medico sodali suo doctissimo sal.
Nescio an tibi ante oculos obversetur Simon Magus, qui Romae "extensis manibus coronatus lauro coepit volare"?

Non modo lauro coronatus volare coepisse, verum etiam S. Pauli orationibus cohibitus humi decidisse fertur, eiusque corpus in quattuor partes casu fractum esse, atque ubi hae inventae sunt, ibi ecclesias esse aedificatas. Inscriptio quaedam Tusculi posita haec fere narrat.
Zuletzt geändert von Exinterator am Fr 12. Apr 2019, 16:22, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Fr 12. Apr 2019, 16:22

Gratias tibi ago, doctissime amice, nam quaecumque ad Italiam et praecipue ad Urbem pertinent mihi gratissima sunt. :D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Fr 12. Apr 2019, 16:24

Hoc in casu aenigma perfacile erat solutu/googletu:

https://www.google.de/search?ei=u5uwXKL ... AqbDm65efw

Hoc aenigma propono novum:

Omnia olim dissolutum iri constat. Inter quae quidem sunt particulae exiguae.
Sunt, qui reperire velint, quando earum ultimae dilapsae fuerint.
Quas particulas dico?
Ubi terrarum experimenta opifera fiunt?
Quod elementum observatur ad illud temporis spatium indagandum et definiendum?
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11383
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

?????

Beitragvon consus » Sa 13. Apr 2019, 11:37

Consus Marco03 s. p. d.
Verbis tuis lectis recordatus sum de aenigmate quod priore anno a. d. III Kal. Dec. nobis proposuisti. Forsitan tibi ante oculos id obversetur quod in Speculo ephemeride scriptum legimus.
Quae particulae: quarks
Experimenta opifera fiunt in officina Helvetica ubi minimae rerum particulae accelerantur (CERN).
Higgs boson puto esse elementum quod observatur ad illud temporis spatium dilabendi indagandum.
Oro te ignoscas ineptis meis verbis: non sum physicus.
:oops: :roll:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Sa 13. Apr 2019, 12:47

Doleo,quod de illa particula non agitur.
Particula, quam quaero, "multo" maior est et illa quarks, quae vocantur, continet.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11383
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon consus » So 14. Apr 2019, 09:59

marcus03 scripsit / hat geschrieben:Particula, quam quaero, "multo" maior est et illa quarks, quae vocantur, continet.

:hmmm: Quamquam magna in me est inscitia, tamen verbis tuis perpensis licere mihi puto dicere illi particulae quam quaeris nomen esse baryon. Iterum autem per errorem lapso mihi hasta abicienda erit.
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » So 14. Apr 2019, 10:12

consus hat geschrieben:tamen verbis tuis perpensis licere mihi puto dicere illi particulae quam quaeris nomen esse baryon.

Recta in via nunc incedis. De certo baryono agitur, quod nemo non novit.
Locus quaesitus in Europa situs non est.

Mihi persuasi te responsa nunc celerrime indagaturum. :)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11383
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

?

Beitragvon consus » So 14. Apr 2019, 11:31

marcus03 scripsit / hat geschrieben:De certo baryono agitur, quod nemo non novit. Locus quaesitus in Europa situs non est. ...
Gratias tibi ago pro verbis tuis utilibus. Quibus quidem memoriam excitasti Cubi Glaciati, qui in regione poli austrini ad observanda neutrina exstructa est.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » So 14. Apr 2019, 11:40

Neutrino baryon non est et pondus habere dicitur exiguissimum. Ergo de eo agi non licet.
Particula quaesita multo notior est quam neutrino.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11383
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Beitragvon consus » Di 16. Apr 2019, 12:43

Antequam nunc, doctissime amice, Moscoviam proficiscar, quadam desperatione adductus facere non possum quin omnes sodales aenigmatophilos provocem ad aenigma tandem solvendum.
________________________________________
Felicissimos tibi exopto dies festos paschales.
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 16. Apr 2019, 16:23

Commendas abiens sodalitati
hanc rem, difficilis quae erit solutu.
sed mirer, peregre Oedipo morante
si hoc aenigma quis explicare possit.
an quis hoc physicus foro latebit? -
iucundum sit iter tibi bonumque!
:-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Di 16. Apr 2019, 18:39

Tiberis hat geschrieben:sed mirer, peregre Oedipo morante
si hoc aenigma quis explicare possit.


Hoc vobis ferat auxilium:

De particula agitur, cui nomen est PROTON? Adhuc non novimus, quamdiu "vivat"?
Ad eam et experimentum a me quaesitum pertinet.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11383
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Do 18. Apr 2019, 13:17

Nunc consilium bonum carum est. :lol:

Fortasse particulae Protones quaeruntur, quae in urbe Batavia, in America boreali sita, contra elementum Nickelium proiciuntur? :nixweiss:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 8 Gäste

cron