aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Do 18. Apr 2019, 14:05

Ubi terrarum sunt, qui investigare velint, quamdiu protona vivant? Illa terra in Asia sita est.
Experimentum sub terra peragitur nec adhuc ne unum protonum dissolutum quidem probare potuit.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11381
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Sa 20. Apr 2019, 18:19

Scribere audeo te, Marce, cogitare :
Protona, de quibus experimenta fiunt in Iaponia.
Elementum, quod observatur ad illud temporis spatium indagandum et definiendum: Hydrogenium.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Sa 20. Apr 2019, 19:11

Ad omnes quaestiones recte respondisti. :D
Tuum nunc est novum proponere aenigma. Multum exopto voluptatis in eo excogitando.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11381
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » So 21. Apr 2019, 08:53

Salvete collegae in rebus naturae peritissimi,hilare Pascha exopto! Hic est aenigma novum:

Inveniri possum in corpore hominum animaliumque et in silvis cresco.
Sunt duae res,quae eodem nomine appelantur in lingua nostra, sed in lingua Latina nomina se differunt.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » So 21. Apr 2019, 10:28

Fortasse fungus et mykes? Sed mykes verbum Graecum est ... :nixweiss: Vel potius candida?
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » So 21. Apr 2019, 11:06

Christophorus hat geschrieben: Vel potius candida?

Tu certe de candida albicante deliberavisti.
https://de.wikipedia.org/wiki/Candida_albicans
Sed pars corporis hominum et animalium ossibus facta sum.Non solum in silvis cresco sed etiam variis locis naturae.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 21. Apr 2019, 18:05

salve medice !
Nescio an cogites de maxilla vel de mandibula, quarum utraque in lingua nostra idem nomen habet ac pinus.
:wink:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » So 21. Apr 2019, 20:40

Gratulor Tiberis, peritus omnium rerum es :klatsch:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 22. Apr 2019, 19:07

Qui militarat sub dominis suis,
rerum est potitus mox patria in sua.
Crudeliter cives coercens
saeviit immodicus tyrannus.


Suo repulsus cum solio foret,
recepit illum prisca sodalitas.
Accepit amplam pensionem
pristinus immeritamque Caesar.


nomen tyranni ?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mo 22. Apr 2019, 20:13

Fortasse quaeris dictatorem praesidemque Cubae, Fulgencio Batista ?
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 22. Apr 2019, 22:59

Fulgentium non quaero, amice. versibus accuratissime perlectis num potest fieri, ut dictator ille quaeratur?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Di 23. Apr 2019, 11:22

Tiberis interrogavit / hat geschrieben:...nomen tyranni ?

Urbe Moscovia attente perlustrata, mi amice, feliciter domum reversus cum carmen elegantissime abs te compositum semel iterumque legissem, in nomen incidi Iohannis-Bidelli Bocassae (Gallice: Jean-Bédel Bokassa).
:-o
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Di 23. Apr 2019, 11:57

Salve conse ,feliciter domum reverse! Etne tormentum bellicum ingentem vidisti, quod semel iecisse dicitur?
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Beitragvon consus » Di 23. Apr 2019, 12:28

Veni vidi obstupui, o medice. :D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 23. Apr 2019, 13:39

qui sese decoraverat corona
olim Caesarea, est tibi repertus.
gratulor tibi, mi sagax amice!
:klatsch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 12 Gäste