aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 17. Mai 2019, 12:39

Amicis aenigmatophilis sal.

Ingeniosus homo rem fecit, quam fore multis
utilem opinatur. Sperat opes operi.
Spe ductus bis adit, sed frustra, Caesaris aulam,
re tamen infecta bis redit in patriam.
Nec labor irritus omnis erat. Nam inscripta sepulcro
eius ubi ossa cubant, haec fere verba legis:
Heu, aliis licuit, quisquis discebat ab illo,
fructum ex illius percipere ingenio.


quae res?
nomen viri ingeniosi?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Fr 17. Mai 2019, 18:04

In elegantissimis tuis distichis :thumbup: , mi amice, latere puto Petrum Mitterhofer, ingeniosissimum virum Tirolensem, a quo machinam scriptoriam inventam esse constat.
:D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 17. Mai 2019, 23:34

Machina et inventor tibi sunt, mi Conse, reperta.
Rem bene fecisti :klatsch: Nunc age, pone novum!


:stretch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigma medicum

Beitragvon consus » Sa 18. Mai 2019, 22:59

Amicis suis doctissimis sal.

Accepisse lego mirum bacteria nomen.
Forsitan id quaeras; Vinea nota tibi est!
Ne te plus aequo vexent mea verba, sodalis:
Est nomen Graium; monstrat id uva tibi.

Quod nomen?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

?

Beitragvon Tiberis » Mi 22. Mai 2019, 13:49

nescio an id, quod verbis obscuris quaesieras, o Sphinx, non bene intellexerim. sed re iterum atque iterum considerata bacteria quaesita opinor esse staphylococcos. qui nonne nomen habent a granis uvarum?
:roll:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Mi 22. Mai 2019, 17:18

Quamquam aenigma medicum esse dicitur, ego hastam bacteriis mihi invisis iam pridem abieci. :roll:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Gratulor

Beitragvon consus » Mi 22. Mai 2019, 18:03

Gaudeo, optime Tiberis, quod arcana mea verba
in lucem protulisti: gratulor. :thumbup:

Ex σταφυλῆς specie ducunt bacteria nomen:
Detegit hoc Tiberis, quod mea verba tegunt.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 25. Mai 2019, 23:39

Ecce novum, amici:

In dramate musico femina fratrem suum his fere verbis alloquitur:

"Apollini par est ille iuvenis. Eum amo, et ille me amat. Ei parce! Ne eum iam occidamus!"

Quod drama musicum?
nomen feminae ? nomen fratris? quis iuvenis?

:)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » So 26. Mai 2019, 09:40

Post prandium, mi Tiberis, iucundissimum tuum legi aenigma :D quod hoc modo solvi posse spero:

Quod drama musicum? Rigoletto (composuit Iosephus Verdi)
nomen feminae ? Maddalena: "Somiglia un Apollo quel giovine...io l'amo...ei m'ama...riposi...né più l'uccidiamo" (III 6)
nomen fratris? Sparafucile
quis iuvenis? Dux Mantuanus
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 26. Mai 2019, 12:16

o rem iniquam! sunt aenigmata mea cenae bonae simillima: diu coquitur, cito comeditur. :cry: :lol:
gratulor, mi spectatissime amice!
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigma caninum

Beitragvon consus » Mo 27. Mai 2019, 19:08

Vir sapiens prudensque canem dilexit amatum;
Certus erat docto nam sine fine comes.
Non plus lustra duo vixit canis ille fidelis;
Sed caret interitu: pictus is usque valet.

Nomen viri sapientis doctique?
Nomen canis?
Nomen artificis qui canem a viri latere incedentem adumbravit?

:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mo 27. Mai 2019, 19:53

Puto te quaerere canem nomine Butz, qui erat amicus philosophi Arthuri Schopenhauer.
Pinxit eos Guilelmus Busch.

https://www.wuff.eu/wp/wp-content/uploads/Pudel_02.jpg
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Gratulor

Beitragvon consus » Mo 27. Mai 2019, 22:48

Valde gaudeo, optime Christophore, quod versus meos perfecte interpretatus in circulum aenigmatistarum revertisti.
:klatsch: :stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Di 28. Mai 2019, 20:44

Aenigmatophilus semper eram et omnia aenigmata antecedentia animadvertebam, sed difficiliora erant. :(

Confiteor nunc mihi hanc paginam magno auxilio fuisse. :oops:

https://de.wikipedia.org/wiki/Liste_bekannter_Hunde
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Di 28. Mai 2019, 22:07

Nunc aenigma historicum:

Quaeritur femina primum amata, deinde accusata, tum decapitata, denique coronata.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Majestic-12 [Bot] und 12 Gäste

cron