In elegantissimis tuis distichis , mi amice, latere puto Petrum Mitterhofer, ingeniosissimum virum Tirolensem, a quo machinam scriptoriam inventam esse constat.
nescio an id, quod verbis obscuris quaesieras, o Sphinx, non bene intellexerim. sed re iterum atque iterum considerata bacteria quaesita opinor esse staphylococcos. qui nonne nomen habent a granis uvarum?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Post prandium, mi Tiberis, iucundissimum tuum legi aenigma quod hoc modo solvi posse spero:
Quod drama musicum? Rigoletto (composuit Iosephus Verdi) nomen feminae ? Maddalena: "Somiglia un Apollo quel giovine...io l'amo...ei m'ama...riposi...né più l'uccidiamo" (III 6) nomen fratris? Sparafucile quis iuvenis? Dux Mantuanus