aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 15. Feb 2020, 02:06

Est res tibi soluta fulmine ocius.
Congratulor! nunc tu vocaris ordine.

:klatsch:

Ceterum liber , cum anno MCMLXXIII editus esset, XLV annos in nulla lingua legebatur nisi Sueca. Interpretatio autem Theodisca anno MMXVIII primum edita est.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Di 18. Feb 2020, 22:51

Nunc quaeritur verbum, quod significat ...

... praenomen masculinum
... avem
... urbem
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 19. Feb 2020, 01:38

Nescio an tibi, optime Christophore, praenomen "Aquila" ante oculos versetur, quod apud Lusitanos in usu esse modo legi. Quod nomen non solum avem sed etiam urbem (L'Aquila) significare constat.
:roll:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Mi 19. Feb 2020, 09:38

marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11398
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Mi 19. Feb 2020, 10:39

medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mi 19. Feb 2020, 23:13

"Milan" mihi in mentem venerat.
Gratulor, Marce. :klatsch:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Do 20. Feb 2020, 08:01

Novum aenigma vobis proponere volo hoc:

Animal sum. Nomen duplex duco meum a viro, cuius nomen quisque fere novit.
Fugiens idem facere possum, quod et ille vir potuisse fertur. Miraculum est, de quo plurimi dubitent.
In arboribus, ad rivos lacusque silvae vetustissimae vivo in America Latina.

Quo appellor nomine?
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11398
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Exinterator » Do 20. Feb 2020, 12:41

marcus03 hat geschrieben:Novum aenigma vobis proponere volo hoc:

Animal sum. Nomen duplex duco meum a viro, cuius nomen quisque fere novit.
Fugiens idem facere possum, quod et ille vir potuisse fertur. Miraculum est, de quo plurimi dubitent.
In arboribus, ad rivos lacusque silvae vetustissimae vivo in America Latina.

Quo appellor nomine?


haec est causa cur Iudaei pro nomine Dei tetragrammatum impronunciabile scribant ne quis lacertas possit ab Eo nominare

https://www.youtube.com/watch?v=0AOyRjCWNcs
Zuletzt geändert von Exinterator am Mo 24. Feb 2020, 01:02, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Do 20. Feb 2020, 13:07

Aenigma solvisti, mi exinterator sagacissime! :klatsch:

Nunc te vocat ordo ad novum excogitandum aenigma.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11398
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Exinterator » So 23. Feb 2020, 12:39

Sumite chartam et stilum ... sex amici (Paulus, Petrus, Matthaeus, Robertus, Sabinus, Romolus) sedent ad mensam quadram, duo ad unum latus, duo ad alterum, reliqui autem duo ad bina latera minora (summa mensae). Petrus sedet e regione Sabini, Robertus e regione Romuli. At nec Petrus, nec Romulus, in summo sedent. Quis in summo sedet?
Zuletzt geändert von Exinterator am Mo 24. Feb 2020, 00:53, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 24. Feb 2020, 00:02

Si verba tua bene intellexi, Petrus sedet adversus Sabinum (=e regione Sabini), Robertus autem adversus Romulum. Nec Petrus nec Romulus a latere sedent breviore. Sequitur, ut a brevioribus lateribus Matthaeus et Paulus sedeant. Tamen haec solutio simplicior mihi videtur, quam ut pro recta habeatur.
:?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Exinterator » Mo 24. Feb 2020, 00:52

Ita est: facillimum quidem solutu. nunc te vocat ordo.
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 2. Mär 2020, 00:54

Esse opium populi qui dixit religionem,
ad populum loquitur pictus in aede sacra.


quis? in qua aede sacra?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Mo 2. Mär 2020, 07:38

Carolus Marx

ecclesia in oppido Styriano nomine "St. Vitus (Veit) am Vogau" sita

https://austria-forum.org/af/Wissenssam ... %28Marx%29

PS:
Invenitur et pictor eiusdem nominis. O qui casus mirissimus!
https://de.wikipedia.org/wiki/Karl_Marx_(Maler)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11398
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 3. Mär 2020, 01:11

optime solutum, mi Marce. gratulor! :-D

marcus03 hat geschrieben:Invenitur et pictor eiusdem nominis. O qui casus mirissimus!


Plures enumerat Carolos Vikipedia Marces:
pictorem,lanium,modulatorem medicumque…
nec satis est: habet eius nomen et asteroides. :-o
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 9 Gäste