aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Fr 18. Sep 2020, 09:08

Nec videri nec tangi possum. Unde veniam quove modo oriar, nemo adhuc certe novit.
Ex materia non consto, sed sine quadam materia existere non possum.
Sunt quidem, qui dicant me ex nulla re constare nisi ex materia.
In homine quoque sano invenior.

Quis/Quid sum?
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Beitragvon consus » Fr 18. Sep 2020, 12:38

Sunt quidem, qui dicant me ex nulla re constare nisi ex materia.
Quibus verbis lectis nescio qua de causa recordatus sum a Lucretio hunc versum compositum esse (3, 161sq.):
Haec eadem ratio naturam animi atque animai
corpoream docet esse...

Ne plura dicam, aenigma tuum puto esse de anima, quam e corpore dimissam immortalitate frui posse quidem philosophi arbitrantur.
:roll:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Fr 18. Sep 2020, 12:52

Animam non dico, etsi solutio esset, quae convenit ei, quod descripsi.
Rem, quam dico, etiam "abstractior" est anima.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Beitragvon consus » Fr 18. Sep 2020, 17:58

Nescio an sis ratio / mens / animus / vis cogitandi? Quam vim scimus coniunctam esse cum cerebro... :verwirrt:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Fr 18. Sep 2020, 18:21

consus hat geschrieben: vis cogitandi?

Nunc rem acu tetigisti. Gratulor. :klatsch:

Cogitare vel cogitatio mihi ob oculos versabatur. Utrumque quidem cogitandi vi continetur.

cf:
https://www.youtube.com/watch?v=rQnQefONxM0
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Aenigma geographicum

Beitragvon consus » Mi 23. Sep 2020, 18:55

Hoc aenigma, optimi amici, de insula est in Mari Interno sita. In qua via sive semita facta est quae singularibus ornata est signis: non vides simulacra e saxo facta, quibus homines effinguntur, sed magna signa quae notas litterarum imitantur.
Quae insula?
Quae notae litterarum?
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Mi 23. Sep 2020, 19:35

insula: KRK
litterae: litterae Glagolitianae
https://www.sol-tours.hr/blog/de/tipstr ... n-schrift/
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Beitragvon consus » Do 24. Sep 2020, 09:35

Sagacissimum te denuo praestitisti Oedipodum. Gratulor :klatsch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Do 24. Sep 2020, 11:33

Verbum quaeritur, quod complures res significat:

Et ludus et vehiculum et maris est.
Vox Theodisca invenienda est, quae originem ducit ex lingua Graeca.

Quod verbum?
Quod verbum Graecum?
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Do 24. Sep 2020, 13:03

.
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 11:10, insgesamt 2-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Do 24. Sep 2020, 13:21

Salve mystica,
Aenigma abs te recte solutumst. Gratulor. :klatsch:
Nunc tu vocaris ordine.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Di 29. Sep 2020, 12:31

.
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 11:11, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Di 29. Sep 2020, 14:06

Dionysius Heracleotes
Cic. de fin. 5, 94;

nobis Heracleotes ille Dionysius flagitiose descivisse videtur a Stoicis propter oculorum dolorem.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Di 29. Sep 2020, 14:29

Cf. etiam Cic. Tusc. 2, 60. :book:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Di 29. Sep 2020, 14:50

PS:
Dices: quid in pace, quid domi, quid in lectulo? ad philosophos me revocas, qui in aciem non saepe prodeunt. E quibus homo sane levis, Heracleotes Dionysius, cum a Zenone fortis esse didicisset, a dolore dedoctus est. Nam cum ex renibus laboraret, ipso in eiulatu clamitabat falsa esse illa quae antea de dolore ipse sensisset. Quem cum Cleanthes condiscipulus rogaret quaenam ratio eum de sententia deduxisset, respondit: "Quia, cum tantum operae philosophiae dedissem, si dolorem tamen ferre non possem, satis esset argumenti malum esse dolorem. Plurimos autem annos in philosophia consumpsi nec ferre possum; malum est igitur dolor. "Tum Cleanthem, cum pede terram percussisset, versum ex Epigonis ferunt dixisse:


Verbum dedocendi primum lego. Quod mihi valde placet. :D
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 10 Gäste