aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Mo 31. Aug 2020, 10:23

consus hat geschrieben:simplex vox stili satis idonea videtur esse.

Ex qua voce quidem cognosci non potest, quale sit instrumentum scriptorium.

Tiro Ciceroni: Tuo Tironi, quaeso, compares bironem! Tiro enim birone utens
etiam celerius scribet. Birone comparato nihil aliud iam cupiam donum die natali dandum. ;-)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11398
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Mo 31. Aug 2020, 14:34

marcus03 hat geschrieben:
consus hat geschrieben:simplex vox stili satis idonea videtur esse.

Ex qua voce quidem cognosci non potest, quale sit instrumentum scriptorium.
...

Ita est ut scribis, o Marce03, sed cave neglegas verba mea "Nisi quibusdam de causis... accuratius nos dicere oportet quo instrumento ad scribendum utamur..." :prof2: :lol:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Mo 31. Aug 2020, 15:30

.
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 11:12, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Mo 31. Aug 2020, 16:49

Nisi inuentor cognomen mutasset, stilus ab eo inuentus "Kugelschweiger" fortasse uocaretur. Sed de nomine ab eo electum non miror, nam in officio hoc stilo homines uti constat, quod conclaue accentu Hungarico "Biro" dicitur.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16841
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 1. Sep 2020, 21:12

Amicis aenigmatophilis sal.

Ottoniano raeda prius modo
quaedam incitata est; ars nova deinde eam
-cum machinae desunt cylindri-
viribus insolitis movebat.


Siticulosae cum fuerint nimis,
parum probatur civibus emptio.
Nec tempori convenit illi
raeda, olei pretium quod auctum est.


Biennio post stat fabricatio,
Qui fabricae praesunt, redimi iubent
mox plurimas raedas ; vehicla
omnia denique destruuntur.
:(


nomen autocineti ?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Mi 2. Sep 2020, 06:09

Hanc autoraedam dicere videris, quae motorio incitata est, cui nomen est WANKEL:

NSU Wankel-Spider/ NSU (Ulma ad Nicerum sita) Aranea Wankeliana

PS:
Tiberis hat geschrieben:Nec tempori convenit illi
raeda, olei pretium quod auctum est.


Hoc quidem potius ad vehiculum NSU Ro80 pertinere videtur, quod eodem motorio incitatur.
Indicia tibi dicta inter se paulum contradicere videntur. :?

https://www.science-at-home.de/wiki/ind ... _seit_1948
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11398
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 2. Sep 2020, 12:28

marcus03 hat geschrieben:Indicia tibi dicta inter se paulum contradicere videntur

minime. nam quid quaeritur nisi autocinetum , quod primo nulla machina nisi Ottoniana incitabatur, deinde autem - ex parte quidem - machina Wankeliana inserta venditum est? sed olei pretio aucto emptores defuerunt. quam ob rem.... (vide ultimam stropham!)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Mi 2. Sep 2020, 14:15

Conatus secundus:
Citroën M35

https://de.wikipedia.org/wiki/Citro%C3%ABn_M35

Investigare quidem non possum, quantum materiae propulsoriae illa autoraeda "absorbuerit" ad kilometros C carpendos. Quam nimiam fuisse non puto, cum vehiculo esset motorium minoris et roboris et velocitatis.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11398
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 2. Sep 2020, 18:45

marcus03 hat geschrieben:Conatus secundus:
Citroën M35


hoc vehiculum a societate Citroen nulla alia de causa fabricatum est, nisi ut modo Wankeliano moveretur.
sed raeda a me quaesita primo cum machina usitata, id est Ottoniana, venibat. praeterea fabricatio illius M35
ante olei pretium auctum finita est.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Mi 2. Sep 2020, 18:59

Citroën GS Birotor ??

https://de.wikipedia.org/wiki/Citro%C3%ABn_GS#Birotor

Anno MCMLXXIII olei pretium valde auctumst propter bellum, quod Jom-Kippur (dies operiendi) vocatur.

Si denuo erraverim, hastam abiciam.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11398
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 2. Sep 2020, 22:27

solutione reperta te hastam abicere non opus est. gratulor! :-D
ecce GS Birotor, raeda ingeniosissima necnon rarissima:
Bild
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Do 3. Sep 2020, 08:37

Deo/Deis gratias. In desperationem paene incidi, si iterum errassem.

Novum aenigma propono hoc:
Quis quidve sim, perdifficile est explicatu. Nec tangi nec videri, tamen sum omnipraesens.
Legi possum. Pervetus sum, vel omnium "rerum" veterrima sum.
Quidam episcopus sententiam notissimam de me dixit, de qua legentes aut audientes primo stupeant.

Quis/Quid sum? Cur legi possum? Qui episcopus? Quo in libro?
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11398
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Beitragvon consus » Do 3. Sep 2020, 10:15

marcus03 scripsit hat geschrieben:...Quis/Quid sum? Cur legi possum? Qui episcopus? Quo in libro?
Primo quidem aspectu, optime Marce03, non modo liber creaturae sive naturae mihi ante oculos obversatur, sed etiam Augustinus eiusque opera. Ut alios locos praetermittam, in libro qui inscribitur "contra Faustum" scriptum videmus hoc (32.30):
... si universam creaturam ita prius aspiceres, ut auctori deo tribueres, quasi legens magnum quendam librum naturae rerum atque ita si quid ibi te offenderet, causam te tamquam hominem latere posse tutius crederes quam in operibus dei quicquam reprehendere auderes...
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Do 3. Sep 2020, 12:16

Doleo te errare, mi conse litteratissime.
Nec creaturam nec librum tibi dictum dico.
Non quidem erras in auctore. Sed de alia agitur re alioque de libro episcopi Hipponensis.
Quod legi potest, revera ex litteris constat nec metaphorice intellegendumst.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11398
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Beitragvon consus » Do 3. Sep 2020, 15:32

Doleo quidem, Marce, me errasse, neque tamen hastam abicio; verbis enim tuis "Nec tangi nec videri, tamen sum omnipraesens" iterum ac saepius perpensis suspicor te cogitare de tempore: Nonne in Confessionum libro undecimo scriptum est hoc:
quid est enim tempus? quis hoc facile breviterque explicaverit? quis hoc ad verbum de illo proferendum vel cogitatione comprehenderit? quid autem familiarius et notius in loquendo commemoramus quam tempus? et intellegimus utique cum id loquimur, intellegimus etiam cum alio loquente id audimus. quid est ergo tempus? si nemo ex me quaerat, scio; si quaerenti explicare velim, nescio. fidenter tamen dico scire me quod, si nihil praeteriret, non esset praeteritum tempus, et si nihil adveniret, non esset futurum tempus, et si nihil esset, non esset praesens tempus.
?
:roll:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 13 Gäste