aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

aenigma fictile

Beitragvon consus » So 21. Dez 2008, 19:56

Inscriptionis interretialis - hercle! - immensitate paene obrutus sum. :lol: Ceterum, mi Tiberis, alterum virum abs te investigatum iri pro certo habeo. Forsitan libri inspiciendi sint (ut exemplum proferam, Ernesti Buschoris De vasis fictilibus Graecis liber, ed. Monaci a. MCMLXIX).
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 21. Dez 2008, 23:42

utinam illum Ernesti Buschoris librum olim emissem ! cuius enim mentionem fecisse plus triginta fere annos abhinc Ernam Diez, mulierem archaeologiae Graecae peritissimam,apud quam arti Graecorum classicae studui, bene quidem memini. :oops: :oops:
tamen assidue gugulando imagines quaesitas feliciter inveni ! quibus spectatis non iam dubitari potest, quin utrumque virum sedentem magistrum :oops: intellegere nos oporteat, alterum tabulam ceratam alterum librum evolutum tenentem .
verba , quae in pagina evoluta conspiciuntur, difficilia sunt lectu.. sin autem huic paginae credamushttp://images.google.com/imgres?imgurl=http://www.mlahanas.de/Greeks/Live/Education/Education2.jpg&imgrefurl=http://www.mlahanas.de/Greeks/EducationAncientGreece.htm&usg=__wdkBbeX1NkQ468jOx2Tf97ZDK3I=&h=431&w=464&sz=36&hl=de&start=14&sig2=8We1MLVtimW5kqciWLE-CA&um=1&tbnid=YTaWN1e4CGep3M:&tbnh=119&tbnw=128&ei=gqhOSf67Hc2n-ga13bTEDw&prev=/images%3Fq%3Dbuschor%2Bvasen%26um%3D1%26hl%3Dde%26rls%3Dcom.microsoft:*:IE-SearchBox%26rlz%3D1I7MEDA%26sa%3DN, ita legere nos oportet:
ΜΟΙΣΑ ΜΟΙ ... ΑΝΦΙ ΣΚΑΜΑΝΔΡΟΝ ΕΥΡΡΩΝ ΑΡΧΟΜΑΙ ΑΕΙΔΕΙΝ (= Musa, mihi.. / de Scamandro late fluenti (?) canere incipio)
ex quo nonne intellegi potest discipulum de bello Troiano doceri ? :-D
imagine tandem patefacta - quantae molis erat! - nomen artificis restat. investigatio igitur continuatur...

:)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11877
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Gratulor

Beitragvon consus » Mo 22. Dez 2008, 10:12

Iterum dico: Macte virtute, mi Tiberis! Rem excellentissime tractas*. Et quod ad verba Graeca attinet, recte iudicas: lege quaeso Ιλιάδος Η versum trecentesimum undetricesimum (εΰρροον αμφι Σκάμανδρον). Restat, ut nomen artificis investiges, quod opus durum esse prorsus nego. Vasa illius viri ingeniosi, nisi fallor, etiam Vindobonae et Lutetiae Parisiorum reperiuntur. Optime vale.
:-D

---------------------
* Cf. Buschor, l.c. p. 167.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 22. Dez 2008, 21:26

Tiberis Conso suo s.d.p.

eheu ! in tot paginis, quas percurri, ne unam quidem inveni, quae nomen artificis proderet.. :sad:
tamen, priusquam hastam abicio, solutionem - scilicet incertus -tibi offerre ausim: nonnullis enim vasibus pictis inter se comparatis suspicor esse Macronem, qui illa pinxerat. sin autem falso suspicatus sim, me de solutione desperaturum hastamque abiecturum scito.. :cry:

optime vale!
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11877
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Auxilium ultimum

Beitragvon consus » Mo 22. Dez 2008, 21:59

Consus Tiberi amico suo optimo sal. pl. d.
Quod ad nomen artificis attinet, erras. Et vehementissime doleo, quod spes omnis tibi adempta videtur esse, sed oro te verba mea "quod opus durum prorsus nego", quippe quibus nomen illud quasi contineatur, quam diligentissime perpendas. :idea: Alioquin inspicere tibi liceat hanc paginam interretialem: http://www.pegasus-onlinezeitschrift.de/erga_3_2004_schade.html
Utcumque autem se habet res, gratulor tibi de maiore aenigmatis parte feliciter soluta.
Cura ut valeas.
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 22. Dez 2008, 22:47

o me ineruditum atque indoctum ! rubore perfusus fateor me nomen Δοῡρις numquam inventurum fuisse, nisi id quasi digito demonstrasses. :oops:
quid ergo ? aenigmate ex parte tantum soluto aequum fore puto iterum te Sphingis partes agere. :D

optime vale !
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11877
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigmate feliciter soluto

Beitragvon consus » Mo 22. Dez 2008, 22:57

Tiberis scripsit / hat geschrieben:aequum fore puto iterum te Sphingis partes agere

Rem aliter se habere puto, mi amice. Equidem, cum maiorem aenigmatis partem absolveris :klatsch: , tuas iterum censeo esse partes. Agedum!

-------------------------------------------------------------------------
Addenda:
1) Ecce imago photographica illius vasis Berolinensis:
http://www3.ac-clermont.fr/pedago/lettres/grec/manuel/images/seq1/ecole.jpg
Apparet, quanti momenti ad pueros erudiendos ars quoque fuerit musica.
2) Vindobonae exstat vas, quod Douris ille imaginibus Neoptolemi et Ulixis magnifice illustravit: http://www.kzu.ch/fach/as/gallerie/myth/odysseus/od_pages/od_05.htm

-------------------------------------------------------------------------
Diebus his festis hanc cautionem adhibendam esse censeo:

Finis adest anni: nihil est nunc inveniendum.
Otia blanda placent atque opus est requie.


:book:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 26. Dez 2008, 17:51

Finis adest anni: nihil est nunc inveniendum.

Otia blanda placent atque opus est requie.


ex quo nonne evenit, ut supremos anni MMVIII dies aenigmatibus vacare oporteat ? esto !
sed cave(te), ne a Sphinge Styriaca , quo diutius cessare cogatur, eo atrocius vexemini ! :D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11877
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Fr 26. Dez 2008, 18:09

Angore implicatus: Minime te, mi optime Tiberis, ab aenigmate proponendo cohibeo: absit coercitio! Neque enim quicquam aliud toto animi ardore exoptabam, nisi ut his ipsis diebus quam iucundissimum vobis esset otium.
Finis adest anni: vobis cessare licebit.
Nec tamen a studio vos retinere volo.
:grins:
Vale, valete. Die S. Stephani.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 26. Dez 2008, 23:24

Tiberis omnibus aenigmatophilis, imprimis autem Conso amico suo sal.d.p.

cum persuasum mihi sit otium vestrum aenigmatibus solvendis non repugnare, deinde, cum ipsum otium idoneum mihi videatur tempus ad eas res tractandas, me continere non possum aenigmate novo proponendo :

pictor quidam celeberrimus se ipse pinxit vestitu militis indutum dextra detruncata; quam picturam conspicientibus documento esse voluit rerum atrocium, quae in bellis geruntur.

nomen pictoris?
quo in museo ?
:evil:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11877
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Kirchner?

Beitragvon consus » Sa 27. Dez 2008, 01:51

Consus Sphingi Styriacae clementissimae s.d.p.
Concubia nocte - - - - - - Equidem puto esse imaginem, quae inscribitur Pictor miles (Theodisce: Der Maler als Soldat)*. :roll: Pinxit Ernestus Ludovicus Kirchner a. MCMXV. Exhibetur in museo quodam Ohionali, cui nomen Americanum Allen Memorial Art Museum, Oberlin College (in oppido Oberlin, OH).
Bonam noctem!


----------------------------------------------------
*http://germanhistorydocs.ghi-dc.org/images/soldier1.jpg. --- Vestimentum militis, qui Hallae, in oppido ad Salam sito, tormentis (!) exercebatur, ut legionem tormentariam LXXV supplere posset (Ers.-Abt. Feldartillerie-Reg. 75).
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 27. Dez 2008, 15:15

nimirum scire potui te , mi optime Conse, ut virum artium peritissimum solutionem brevissimo tempore inventurum. :cry:
utinam in aenigmate eligendo plus diligentiae adhibuissem !
de quo optime soluto utique tibi ex animo gratulor ! :)
anxio animo nunc autem exspecto, quid tu nos interrogaturus sis.

optime vale!
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11877
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

De navi sane insolitata

Beitragvon consus » Sa 27. Dez 2008, 23:37

Saxea sum navis, non lignea bellica longa.
Est mihi remigium, nec tamen utor eo.
Motum non habeo: retinet me saxea lympha.
Dolia bis decorant me duo flucticolam.
Immoti resident, navem qui pellere temptant,
Nauticus et rector membra movere nequit.


Quid? Ubi?

:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 28. Dez 2008, 01:25

Tiberis Conso suo s.d.p.

o aenigma iucundissimum politissimisque versibus compositum! :-D
nonne agitur de nave vinearia, quae Novimagi, in vico ad Mosellam sito, fundamentis castelli Romani eruta est ? navis illa, quae olim ad sepulcrum mercatoris vinarii pertinuisse dicitur, nunc Augustis Treverorum sive in urbe Trier, in museo provinciali Rhenensi conspicitur.
http://de.wikipedia.org/wiki/Neumagener_Weinschiff

optime vale ! :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11877
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Gratulor

Beitragvon consus » So 28. Dez 2008, 12:23

Consus Tiberi suo s.d.p.
Valde tibi gratulor de aenigmate cum recte probeque tum etiam incredibili celeritate soluto. Equidem admiror, quanta tu sagacitate versibus meis perlectis rem investigaveris.
De loco, ubi monumentum illud repertum est, Ausonius poeta in Mosella (vv. 10sq.) haec scribit:
Et tandem primis Belgarum conspicor oris
Noiomagum, divi castra inclita Constantini.

Ceterum paullulum torqueri me fateor quaestione, quam ob rem fluviatilis illa navis, cum oneraria sit, rostro sit armata. Nonne navis est sane insolita? Forsitan ut terribiles dracones, ita et rostrum nihil aliud sit nisi ornamentum αποτρόπαιον.
Felicissimum tibi exopto diem Solis.
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 69 Gäste