aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Beitragvon Tiberis » So 20. Aug 2006, 14:13

o te sagacissimum, qui facetissime ad solutionem tibi iam cognitam alluseris! :D
equidem nescio an non iterum aenigma tam facile proponam.. :)
tamen doleo, quod ceteri dubitant ludo nostro interesse. :sad:
bene vale!
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » So 20. Aug 2006, 14:21

nolo solus esse in aenigmate soluendo, amici carissimi! :sad: quicumque uestrum iuxta danuuium fluuium bene mulgere scit, is rem, nisi fallor, facile perspiciet. :lol:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » So 20. Aug 2006, 19:03

bene dictum :D , mi Conse !
tamen ceteris obstinate tacentibus iam dubito, an quisquam eorum promptus sit ad respondendum.. :sad:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » So 20. Aug 2006, 21:55

salue, tiberis optime!

patientia utamur! sunt enim multi, quos mulgere, rem sane difficilem imprimis ad amoenissimam danuuii ripam!, oporteat discere. utinam s. benedictus ;-) eos adiuuet!

:lachroll:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon consus » Mo 21. Aug 2006, 12:04

tiberis, o tiberis! silent amici nostri..., austriaci quoque carissimi! ne s. benedictus quidem eis auxilio uidetur uenisse. quid faciamus? locus ille uel dicam specula illa splendidissima undis danuuii fluuii subluta ante oculos maneat posita! 8) ad quam enim librum illum, quem quaerimus, ex parte, nisi magno in errore uersor, pertinere suspicor. equidem cum timeam, ne aenigma hoc lepidissimum e conspectu abeat, – fortasse nimis festinans – nouam nunc litteram ad te mitto, n. optime uale, amice mi.
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » Mo 21. Aug 2006, 14:18

Tiberis Conso, humanissimo suo amico, sal.

timeo, ne frustra speremus quemquam responsurum. vide, quaeso, nuntios in hoc forum allatos: facile cernas esse perpaucos, qui sermonis Latini tam periti sunt, ut sine maiore difficultate id, quod velint, expedite scribere possint. quae res sane miseranda est; tamen ne id quidem sperandum est eorum, quorum peritia linguae Latinae sufficiat, interesse ad quaestiones nostras "aenigmaticas" respondere.
quid ergo?
puto non diutius exspectandum esse , dum nescio an quis casu in colloquia nostra accedere velit.
quod doleo, sed quid faciamus?
ecce novissimus status tituli quaesiti (aut potius inventi :D ) littera N inserta:

N . M . N / . . . . .

quis est, quin nomen huius libri etiam nunc ignoret? :cry:

optime vale!
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mo 21. Aug 2006, 19:18

scripsisti, optime tiberis: „ne id quidem sperandum est eorum, quorum peritia linguae Latinae sufficiat, interesse ad quaestiones nostras "aenigmaticas" respondere.“

nihil aliud hodie dico nisi „indignum!“ :cry:
cetera alias.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Christophorus » Di 22. Aug 2006, 20:03

Solvere - si licet - volo aenigma.

Liber est "Nomen rosae" :-D
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Beitragvon Tiberis » Mi 23. Aug 2006, 00:02

macte virtute, mi Christophore !! :D
solutionem , licet veluti prompta in manu fuerit, nobis feliciter praebuisti !!
nunc autem tuae sunt partes, ut novum nobis aenigma proponas !
bene vale ! :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon Tiberis » Mi 23. Aug 2006, 22:48

hoc aenigmatum genere haud nimis benigne accepto :sad: aliud vobis proponere ausim: cum iterum agatur de auctore tituloque inveniendo, tamen res multo facilior mihi videtur esse, quia locum quendam operis quaesiti, scilicet in Latinum conversum, ante oculos habetis...
nescio an hoc modo possit fieri, ut paratiores sitis ad quaestiones aenigmaticas subeundas .. :D

ecce locus de fabula quaesita electus:

raeda quidem mihi fuit agilis,magnis rotis,ut apta ad vias nostras ; pellitus, risco cum instrumentis parato steti in aula,iam paratus ad iter faciendum; at equo, equo carui.
equus meus perierat propter nimium laborem, cui succubuit hac hieme frigidissima; ancilla mea nunc per vicum erravit, ut equus sibi commodaretur; sed hanc spem vanam esse pro certo habui,et magis magisque nivibus obrutus , magis magisque impeditus frustra steti.

qui est titulus fabulae? quis eam scripsit? 8)

valete!

(@Consus
significationem exiguam solutionis, quam te sine mora inventurum esse puto :) , ceteris dare sicut antea tibi licet)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Do 24. Aug 2006, 11:49

tiberi amico suo eruditissimo s.d. consus.

quam plurimis iucundum fore spero hoc quoque aenigma ex summa litterarum scientia exortum. iterum saluberrimum nobis laborum dedisti medicamen! sed iam satis est...

paullum me cohibeo, ne :book: quid faciam incertus esse uidear.

optime uale.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » Do 24. Aug 2006, 13:13

mentis acumine , Conse, tuae vel eum superasti,
Sphingem qui potuit vincere, Laiadem. :shock:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Do 24. Aug 2006, 17:30

quid facerem, tiberis? fuerat fortasse tacendum,
sed, mihi dic, potuit quis tua uerba legens?

:chefren:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon consus » Fr 25. Aug 2006, 15:20

quid faciam, tiberis? doleo reticere sodales.
auxilio nobis nunc ueniat medicus!

:was:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » Fr 25. Aug 2006, 16:19

"tales sunt homines nostra in regione habitantes:
res impossibiles a medico repetunt."
:D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 18 Gäste