aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Beitragvon romane » So 5. Nov 2006, 22:46

romane hat geschrieben:oder mit ein wenig mundsprachlicher Ü

potest rota equus nominabat vilicus :lol:


potest = kann = kon = Con
rota = Rad
---
equus = Pferd = Ferd
nominabat = er nannte = i nand
----
vicilicus
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11669
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Beitragvon Tiberis » Mo 6. Nov 2006, 00:06

omnia nonne patent? : quaesiti ,Romule, nomen
consilio audaci invenias gentile poetae.
:)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mo 6. Nov 2006, 21:33

Consus amicis, imprimis Romulo suo s.d.p.

Res tanta aenigmatis obscuritate involuta videtur esse, ut vos alio quoque modo adiuvari oporteat: Poetam in oppido natum esse constat, quod ab oppido Vitoduro, nisi fallor, tredecim fere distat milia passuum.

Feliciter!

:idea:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Romulus » Mo 6. Nov 2006, 22:05

Romulus aimicis s.p.d.

Dedecus mihi! :D
Nunc omnia mihi clarissima apparent. Tandem!!!
Nomen eius viri poetaque, quem quaesivistis, est......

Conradius Ferdinandus Meyer.
Conrad Ferdinand Meyer.

Scio quam non esse solutionem totam, nihilo in toto autem melior.

Nomen operis adhuc quaerendumst.

Valete!!! :)
QUIDQUID ID EST, TIMEO DANAOS ET DONA FERENTES.
Benutzeravatar
Romulus
Aedilis
 
Beiträge: 86
Registriert: So 17. Sep 2006, 19:46
Wohnort: Winterthur

Beitragvon romane » Mo 6. Nov 2006, 23:26

Bild
Bild
vivat vivat vivat
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11669
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Beitragvon consus » Mo 6. Nov 2006, 23:30

Macte virtute, amice mi Vitodurensis!

Utinam ne pedes :idea: tui frigus recipiant! :lol:

Feliciter!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Christophorus » Di 7. Nov 2006, 00:35

er nannte = i nand???

qualis color linguae???

mfg
Christophorus
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Beitragvon Romulus » Di 7. Nov 2006, 22:55

Utinam ne pedes tui frigus recipiant!


Pedes frigidi mihi non sunt. Suspicor autem te ludum verbalem fecisse; verumne?

Valete!!! :)
QUIDQUID ID EST, TIMEO DANAOS ET DONA FERENTES.
Benutzeravatar
Romulus
Aedilis
 
Beiträge: 86
Registriert: So 17. Sep 2006, 19:46
Wohnort: Winterthur

Beitragvon consus » Di 7. Nov 2006, 23:06

Utinam ne pedes tui, optime mi amice, igni concrementur! :idea:

Totum illud carmen Latine redditum - titulo scilicet abs te investigato - hoc loco exhibebo.

:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Romulus » Di 7. Nov 2006, 23:13

Bingo!
Pedes in igne.
Die Füsse im Feuer.

Aenigma solutum!!! :D

Optime vale! :-D
QUIDQUID ID EST, TIMEO DANAOS ET DONA FERENTES.
Benutzeravatar
Romulus
Aedilis
 
Beiträge: 86
Registriert: So 17. Sep 2006, 19:46
Wohnort: Winterthur

Beitragvon consus » Di 7. Nov 2006, 23:29

Consus amicis spectatissimis sal.

Aenigmate a Romulo nostro feliciter soluto ecce praeclarum Conradi Ferdinandi Meyer carmen, quod inscribitur "Die Füße im Feuer", id est „Pedes in ignem adacti“, Latine a me redditum, atque id oratione metro soluta. Ceterum rem a Tiberi nostro, quippe quem multa iam carmina elegantissime in Latinum convertisse norimus, multo commodius perfici posse pro certo habeo.

Obiter dictum: Germanice: der Hugenotte, Hispanice: el hugonote -> Latine: Calvinianus (?).

Optime valete.
*************************************************************

PEDES IN IGNEM ADACTI

Conradus Ferdinandus Meyer (1825-1898), illustrissimus poeta Helvetius, praeclarum fecit poëma, quod inscribitur „Die Füße im Feuer“, id est „Pedes in ignem adacti“. De virtute canit cuiusdam viri nobilis Calviniani, qui domi suae casu incidit in uxoris interfectorem...



Vehementer vibrant fulmina. Lurida in luce stat turris.
Devolvitur tonitrus ingens. Ecce eques equum refrenat,
desilit, pulsat portam, clamitat – sagum sinuatur
vento –, loro retinet equum consternatum.
Per fenestellam clatratam aureum se fundit lumen,
crepantemque nunc recludit portam vir nobilis...

„Servus sum regis, nuntius missus
Nemausum. Tecto me recipe! Regio me agnoscis vestimento.“

„Saevit ventus. Hospitio te excipio. Vestimentum nihil ad rem!
Ingredere teque refove! Equus mihi erit curae.“

Intrat eques atrium obscurum plenumque imaginum maiorum,
modica ampli foci luce collustratum,
et prout flammae tremulae commutantur,
oculos minaces hinc demittit vir Calvinianus loricatus, illinc femina,
femina generosa ac nobilis ex imagine obscura...
Eques in sella se abicit ante focum posita
attenteque vividam inspicit vim flammarum. Cogitat, spectat...
sensim arriguntur comae. Novit focum, atrium...
Strident flammae. Duo micant in igne pedes.

Mensam cibis vespertinis exstruit ancilla anus,
linteo candidissimo coopertam. Adest virgo nobilis.
Puer urceum attulit vini plenum. Attoniti ambo
et hospitem intuentur et focum, pavore exanimati...
Strident flammae. Duo micant in igne pedes.
„O rem exsecrandam! Idem insigne! Idem atrium!
Tribus ante annis... Cum Calvinianos consectarer...
Femina nobilis, contumax... ‚Quo loco dominus est? Loquere!’
Tacet. ‚Fatere!’ Tacet. ‚Trade eum!’ Tacet.
Efferor. Quanta pertinacia est! Rapio eam...
Pedes nudos arripio alteque adigo
medium in ignem... ‚Trade eum!’ ... Tacet...
Se curvat... Nonne insigne vidisti portae affixum?
Quis te hic iussit deversari, stultissime?
Ille si ingenui quid sanguinis habet, te interficiet.“
Intrat dominus. „Somnias! Ad cenam te voco, hospes...“

Assederunt: tres illi sordidati
et hospes. Neque vero puer neque virgo ante cenam deum invocat:
stupentes defigunt oculos in illius vultu –
is calicem complet perfunditque, vinum celerrime sorbet,
exsilit: „Nunc mihi monstra, domine, cubiculum!
Defessus sum ut canis!“ Famulus lucernam hospiti praefert,
qui autem in limine respicit
puerumque videt aliquid patri insusurrare in aures...
Famulum titubans sequitur in turrim...

Firmiter obserat fores. Pistolium probat gladiumque.
Saeva stridet procella, tremit solum, tectum gemit,
scalae crepant... Nonne hic certo inceditur gradu? Nonne illic suspenso?...
Fallunt eum aures. Transit media nox.
Palpebrae velut plumbo onerantur: obdormiscens
in lectum delabitur. Foris imbres effunduntur assidui.

Somniat. ‚Fatere!’ Tacet. ‚Trade eum!’ Tacet.
Rapit feminam. Duo micant in igne pedes.
Exaestuat strepitus vasti incendii, quo absumitur...
„Expergiscere! Iam dudum hinc te abire oportebat! Lucescit!“
Per aditum obscurum cubiculum ingressus
ecce ante hospitis lectum turris dominus – cano nunc capite,
cui capillus modo fuscus erat ac crispus.

Equitant per silvam. Silent nunc venti.
Diffissis strata callis est ramis turbine abruptis.
Matutinae fritinniunt aviculae, somniantium similes.
Quietae vehuntur nubes per caelum serenum,
veluti si angeli nocturnis actis vigiliis reverterentur.
Glaebae nigrae terreno vigent spiritu.
Patescit planities. Ager aratur.
Eques ex oculorum angulis furtim spectat: „Domine,
vir vere es prudens atque consideratus:
nosti servum me esse amplissimi regis.
Vale! Posthac te non videbo!“ Alter contra:
„Vere loqueris, servum amplissimi regis! Cui hodie
non facile inservivi... Nefaria caede mihi interemisti
uxorem! Tu tamen vivis! ... Mea est ultio, dicit Deus.“

:book:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Romulus » Mi 8. Nov 2006, 00:13

Opus carminis totius in Latinum convertendi maximi facio.

Obiter dictum: Germanice: der Hugenotte, Hispanice: el hugonote -> Latine: Calvinianus (?).


Non autem cuncti Calviani ac "Hugenotti" fuerunt.

Multis spectantibus conor haec:
Hugenotte significat Theodisce "Eidgenosse". -> "Eidgenossenschaft" = confoederatio -> "Hugenotte" = confoederator :D

Valete!
QUIDQUID ID EST, TIMEO DANAOS ET DONA FERENTES.
Benutzeravatar
Romulus
Aedilis
 
Beiträge: 86
Registriert: So 17. Sep 2006, 19:46
Wohnort: Winterthur

Beitragvon consus » Mi 8. Nov 2006, 10:22

„confoederatio“: bene, bene, mi Romule! Sed nonne „confoederator“ is est, qui confoederat? Qua de causa vocabulum „confoederatus“ aptius mihi videtur. Tu quid censes?
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » Mi 8. Nov 2006, 15:56

Tiberis Conso suo sal.

tanta cum sollertia versus Conradi F. Meyer in Latinum convertisti, ut prorsus obstupescerem. non mehercle facile quisquam invenitur, qui arti tuae praestet. conversionem tuam cum legerem, res ipsa me hortabatur, ut carmen illud ( aut partes saltem) , quod nobis verbis solutis tam excellentissime reddidisti, versibus componerem. in quibus faciendis aliquantulum mihi iam erit limandum :) , qua re paulisper exspectare te oportebit. 8) tamen ,ne nimia speres, a te peto.

optime vale!
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mi 8. Nov 2006, 23:19

QVIS NOSTRVM EST, TIBERIS, SVMMAM QVIN DILIGAT ARTEM,
ORNATOS VERSVS SCRIBERE QVA SOLEAS?

:-D

Obiter dictum: Nonne transire nos oportet ad forum „De carminibus componendis“?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 18 Gäste