aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 7. Feb 2019, 12:15

rupem draconis repperisti. gratulor!
nunc , litterate amice, partes sunt tuae.
:-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Exinterator » Sa 9. Feb 2019, 12:01

medicus hat geschrieben:Aenigmata vestra interdum difficillima solutu sunt. Vehiculum Italianum nomine ape mihi ignotum fuit, sed gaudeo in solutionibus legendis. Medicus talis tantum sum, qui medicus silvarum et pratorum Germanice vocetur. :x
Linguae Latinae scribendae et legendae valde peritus non sum. Aetate provectus linguam Latinam. quam olim in schola didici, integro. :book:


id genus vehiculorum aetate provectis potissimum in usu est qui licentiam autocineti regendi non iam habent. nam, ad apem gubernandam, licentia opus non est: cave igitur tibi ab "apibus" si huc venis ...
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Sa 9. Feb 2019, 12:17

Gratias ago pro me admonendo, Exinterator. Thomas Vulpio absente et tu nusquam in foro videri potes :hairy: Qua de causa :?
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re:

Beitragvon Exinterator » Sa 9. Feb 2019, 12:36

consus hat geschrieben:Consus Tiberi Italiae amico s. d. p.
Avem puto esse merulam; Italis enim constante fama notissimi sunt dies qui vocantur merulae, id est Italice: i cosiddetti giorni della merla. Iuvat legere versus tuos!
:D


Romae vulgo dici quoque solebat: 2 febbraio Candelora, de l'inverno semo fora, ma se piove e tira vento, nell'inverno semo dentro ... candelora scilicet dictum a festo candelarum qui a. d. IIII Non. februarias recurrit.
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: aenigmata

Beitragvon Exinterator » Sa 9. Feb 2019, 12:44

medicus hat geschrieben:Gratias ago pro me admonendo, Exinterator. Thomas Vulpio absente et tu nusquam in foro videri potes :hairy: Qua de causa :?

quia plurimis officiis nunc demum distringor! :lol:
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 9. Feb 2019, 14:09

Exinterator hat geschrieben: 2 febbraio Candelora, de l'inverno semo fora, ma se piove e tira vento, nell'inverno semo dentro

quod attinet ad diem Candelorae, in Austria proverbium habemus illi contrarium:
"Wenn's zu Lichtmess stürmt und schneit, ist das Frühjahr nicht mehr weit." id est:
"Si saevit ventus candelarum festo et nivem secum fert, ver non iam procul est."
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 14. Feb 2019, 00:05

ad Marcum 03
Quando novum pones, sodalis, aenigma?
en, tempus urget: iam diebus exactis
septem te oportet commonere cessantem.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Do 14. Feb 2019, 10:40

Aenigma non difficilius:

Ex materia terrena olim composita esse dicor calamitate casu ingente facta. Quae si facta non esset, terra nihil vivi ferre potuisset, ut periti putant. Maria mihi sunt, quae aqua carent.

Quis sum? Qua calamitate nata sum? Qua ex causa vita sine me facta non esset?
Qua ex causa hoc propono aenigma hoc anno?
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Exinterator » Do 14. Feb 2019, 11:36

aenigma de cometis esse puto. at ego mundum a cometis creatum esse non puto.
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Do 14. Feb 2019, 12:10

Exinterator hat geschrieben:aenigma de cometis esse puto

De cometa non est. Res quidem cometae similis magni momenti fuisse putatur, ut fieri possem.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 14. Feb 2019, 13:07

Luna abs te quaeri videtur, quae plus decies milies quadringenis milibus abhinc annorum (si recte id computavi :roll: ) nata esse dicitur collisione inter terram et massam ingentem facta.
sunt, qui dicant zonam magneticam, qua a radiis letiferis protegimur, futuram non fuisse, nisi lunae gravitatio hoc tutamen efficeret.
marcus03 hat geschrieben:Qua ex causa hoc propono aenigma hoc anno?

cogitationes tuas ignoro :D ; tamen causam fuisse opinor Sinenses, qui primi aversae lunae partis Imagines in publicum protulerint.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Do 14. Feb 2019, 13:24

Ita est, mi tiberis optime. Luna mihi ob oculos versata est. Gratulor.

Causa quidem est: Ante annos L generi humano primum contigit, ut illum satellitem intraret. :)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Do 14. Feb 2019, 20:41

marcus03 hat geschrieben:Causa quidem est: Ante annos L generi humano primum contigit, ut illum satellitem intraret. :)



Si ita erat et non magna coniuratio ... :roll: :lol:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 15. Feb 2019, 19:47

Audisse dicitur vir haec in somnio:
„Desideratum habebis“, inquit, „filium,
sacram mihi domum loco si struxeris,
quem mane proximo die nix conteget.”


De qua re agitur?
Cuius vox in somnio audita est?
Quo die insolito locus ille nive opertus esse dicitur?
Quis sacram aedem aedificari iussit?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Fr 15. Feb 2019, 20:37

Consus TIBERI viro vere Romano s. d. p.
Aenigma tuum Romanum hoc modo ausim solvere:
De qua re agitur? "del miracolo della nevicata", id est "de mirabili nivis casu", vel de aede sacra Sanctae Mariae Maioris (S. Maria Maggiore) in Esquiliis sita. Est etiam nomen Sanctae Mariae ad Nives. (Aedes S. Mariae Maioris iussu Sixti III pont. max. cultui Dei genetricis dedicata est anno CDXXXIV, Non. Aug. quo die plus LXX annis ante Esquiliae nive obrutae esse dicuntur. Quo eventu commotus Liberius pont. max. basilicam quae vocatur Liberii aedificari iussisse dicitur.)
Cuius vox in somnio audita est? Vox Mariae Dei genetricis.
Quo die insolito locus ille nive opertus esse dicitur? Anno CCCLVIII, Non. Aug.
Quis sacram aedem aedificari iussit? Liberius pont. max., postea Coelestinus vel Sixtus III p.p.m. (v.s.).
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 12 Gäste