aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Di 11. Sep 2018, 17:18

Ita est, Marce! Gratulor! :klatsch:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Di 11. Sep 2018, 21:29

Novum propono aenigma:

Gravissimum esse soleo. Pervetus fieri possum. Fortasse illud sum, quo maius natu nihil fieri posse dicatur.
Tempus erat, quo immortalis res putabar. Cum mortuum ero, nihil mei restabit nisi "undae longissimae".
Quid sum? Quomodo nascor? An fiam, quod sum, ex eo pendet, quantum ponderis mihi antea fuerit.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11475
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

???????-?

Beitragvon consus » Mi 12. Sep 2018, 12:09

Quamvis parum ego peritus sim astronomicorum, tamen hoc ausim ad te, o Marce, scribere:
Aenigma puto esse de stella vel potius de supernova quae vocatur, qua displosa illae in mundi spatio efficiuntur „undae longissimae“.
Gignitur stella ex nube hydrogenio et pulvere composita quae immanissimo temporis spatio magis magisque adeo contrahitur ut globus fiat.
Erranti mihi quaeso ignosce!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Mi 12. Sep 2018, 12:33

Supernovas non dico, sed id, quod eas saepe sequi solet et pergrave redditur.
A solutione ergo paulum tantum abes. "undae" significant quandam radiationem, quae orietur, cum id, quod quaero, ingenti numero annorum post dissolutum erit.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11475
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Beitragvon consus » Mi 12. Sep 2018, 14:21

O me ineruditum qui nesciam quid in immenso illo cosmi fiat spatio! Dubitatione distractus nunc cogito de gurgite qui dicitur atro... Videtur nihil restare nisi hastae abiectio.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Mi 12. Sep 2018, 14:50

Illum quidem gurgitem dixi. :klatsch:
Mihi erat persuasi aenigma abs te sine ulla mora solutum iri secundo conatu. :D

Isto gurgite, quorum unus et media in galaxia nostra esse dicitur, adhuc non devoratus aenigma proponas novum. ;-)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11475
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Beitragvon consus » Mi 12. Sep 2018, 18:09

Maximam hercle, optime marce, mihi attulisti levationem. Propediem Sphinx cisrhenana vocem attollet.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Aenigma pluviale

Beitragvon consus » Do 13. Sep 2018, 14:10

Amicis suis illustrissimis sal.

Ingens exhaustis quondam legionibus imber
Opportunus erat: lympha refecit eas.
Acribus ipse vides oculis mirabile factum:
Monstrat enim hanc pluviam marmor in urbe tibi.

Quod mirabile factum? Quae imago marmorea?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 13. Sep 2018, 20:26

Conso suo sal.

anno CLXXI Marco Aurelio cum Quadis bellum gerente imber repentinus Romanis saluti fuisse dicitur. quae res in columna Marci Aurelii conspicitur: https://de.wikipedia.org/wiki/Legio_XII_Fulminata#/media/File:Miracolo_della_Pioggia.JPG
:stretch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11872
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Gratulor

Beitragvon consus » Fr 14. Sep 2018, 11:20

:thumbup:

Roma tibi, Tiberis, nota est atque illa columna.
Re bene detecta te vocat ordo fori.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 14. Sep 2018, 23:34

Ecce quattuor viri hisce nominibus: ALBVS, RVBER, VIRIDIS, CAERVLEVS.
Quorum quisque camisia indutus est, sed ita, ut color camisiae a nomine differat. deinde colores ad domum quoque pertinent, quam quisque possidet, sed etiam color domus non idem est atque color nominis vel camisiae.
Vir, cui nomen ALBVS, eum, qui camisia viridi indutus est, sic alloquitur: "Domus tua", inquit, " eodem colore est ac camisia mea."
quod cum is quoque audiret, qui domum possidet caeruleam: "Hercle!" inquit, "ita est, ut dicis."
Quam quisque habet camisiam? quam domum?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11872
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Sa 15. Sep 2018, 01:21

Spero me solutionem invenisse:

Domino Albo sunt camisia rubra et domus viridis.
Domino Rubro sunt camisia alba et domus caerulea.
Domino Viridi sunt camisia caerulea et domus alba.
Domino Caeruleo sunt camisia viridis et domus rubra.

:sleep:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 15. Sep 2018, 22:28

Perfecte rem solvisti, gratulor! :klatsch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11872
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » So 16. Sep 2018, 11:32

Sed tota capitis excruciandi hora mihi - multa sane nocte - opus fuit. :lol:

Nunc autem novum:

Quaeruntur quattuor verba. Quattuor litteras habent.

Duo verba nomina geographica sunt, quae una solum littera differunt.
Primum oppidum et patria cibi quasi aurei est. Secundum civitatem terramque perveterem significat.

Ordine amborum verborum tota conversa habemus duo verba Theodisca.
Primum plurimis non placet, quia animal foedum est.
Secundum plurimis placet, quia decoris est (et originis Latinae vel Romanicae est).
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Beitragvon consus » So 16. Sep 2018, 19:14

Consus CHRISTOPHORO aenigmatistae ingeniosissimo sal.
Nisi summo ducor errore, te cogitare puto de oppido Batavo EDAM et de pervetere terra et civitate EDOM. Sequitur ut his nominibus quasi speculo repercussis duo efficiantur verba MADE et MODE.
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 10 Gäste