aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » So 30. Sep 2018, 00:06

Recte celerrimeque solutum :klatsch: , numerus re vera falsus erat :oops: :hammer: .
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Aenigma militare

Beitragvon consus » So 30. Sep 2018, 11:53

Consus amicis suis litteratissimis s. p. d.
Hoc aenigma de duobus est scriptoribus Theodisce scribentibus deque quibusdam eorum libris. Alteri scriptori nomen sit R, alteri L. Ab utroque liber compositus est de milite qui stipendia merens honesto sane ne dicam sancto officio functus est.
Liber quem R composuit his fere verbis ad finem adducitur:
… vexillum cognoscunt… tum autem lucere incipit, se explicat, crescit, rubescit … tum vexillum in mediis hostibus ardet …

Liber autem quem L scripsit hunc fere habet exitum:
Imperator vexilla, quae mortui ei reddiderant, comburi iussit. Tum ego quoque vexillum, quod mecum super pectus celatum portabam, deprompsi inque flammas conieci.

Qui scriptores? Qui libri?
Zuletzt geändert von consus am Mo 1. Okt 2018, 10:06, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 30. Sep 2018, 21:39

Tiberis Conso, amico suo litteratissimo, s.d.p.

quamquam libros abs te quaesitos nondum legi ( quos quam primum legere in animo habeo!), aenigma hoc modo solvi arbitror:
R = Rainer Maria Rilke : Die Weise von Liebe und Tod des Cornet Christoph Rilke
L = Alexander Lernet-Holenia : Die Standarte

:stretch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11870
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mo 1. Okt 2018, 11:34

De perfecta aenigmatis solutione valde gaudeo, mi amice. Gratulor tibi. :D :klatsch:

Alexandri Lernet-Holeniae librum aeque legendum esse censeo ac Josephi Roth librum qui inscribitur Radetzkymarsch. Una imprimis res atrox ingeniose ficta a Lernet-Holenia tanta vi narratur ut infixa meo haereat pectori: Anno MCMXVIII draconarii Austriaci prope urbem Singidunum flumen Danuvium turmatim transgredi iussi sunt. In ponte una de turmis cuius equites ad unum omnes Slavi erant subito subsistit imperiumque praefecti aspernata progredi recusat. Qui ira incensus aliquid fatale imperat caedemque facit.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 1. Okt 2018, 16:43

Ecce novum:


Mercatus puteusque suum castorque dederunt
vico mirificum nomen et insolitum.
Notior est fictis narratis pelliculaque
vicus. Nomina dic pelliculae atque loci !


:-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11870
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mo 1. Okt 2018, 17:26

Consus TIBERI fido Hungarorum amico s. d. p.
Utinam ne errore ducar! Aenigma tuum puto esse de pellicula cui titulus inscriptus est Ich denke oft an Piroschka. Mirum sane nomen olim illi pago impositum est Hódmezővásárhelykutasipuszta (nostra aetate Székkutas, pagus in comitatu Csongrád situs): nomen quod non sine magno labore pronuntiari potest.
:D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 1. Okt 2018, 21:29

heu, nimis bene me nosti ! nam amor meus Hungariae te non praeterisse videtur.. :D
quid mirum, quod hanc quoque rem perfecte solvisti? gratulor tibi, doctissime amice! :klatsch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11870
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigma geographicum

Beitragvon consus » Di 2. Okt 2018, 13:47

Amicis meis illustrissimis novum hoc propono aenigma geographicum:

Ad perpendiculum est scopulus directus in aquas.
Quem cum conspicies, vertigine corripieris.
Miraris nomen, tribuit quod Scandia rupi:
Est similis sellae de qua praecepta disertus
Praedicat orator Christi cultoribus alma.


Quis scopulus?

:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 2. Okt 2018, 15:23

Conso suo sal.

saxum illud praeceps et veluti duro e silice sculptum in Nortvegia conspicitur; ab indigenis "Preikestolen" (sella praedicatoria) appellatur.

:)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11870
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Gratulor

Beitragvon consus » Di 2. Okt 2018, 16:34

:klatsch:

Fulmine praerapido, Tiberis quod iecit amicus,
Sphinx violata iacet: victa vigore vacat.

:lol:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 4. Okt 2018, 01:28

amicis aenigmatophilis sal.

Letiferas quamvis habeam variasque sorores,
nulli me spernunt vel fugiunt homines.
Castaneae et quercus mecum sunt consociatae,
sunt loca grata mihi, frigore quae careant.
en, fuerant medici duo eodem nomine* quondam,
quos ego notitia - quis dubitet? - supero.
Rara ego sum, quaesita tamen. regionibus aegre
nostris me invenias. Quis - mihi dic! - ego sum?


*scil. Theodisco
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11870
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Fr 5. Okt 2018, 11:30

Consus Tiberi amico rerum occultandarum scientissimo s. d. p.
Aenigmate tuo etiam atque etiam considerato duobus me his maxime versibus profiteor incitatum esse ad cogitandum:
Castaneae et quercus mecum sunt consociatae,
sunt loca grata mihi, frigore quae careant.

Sed – pro sancta Minerva! – nihil aliud mihi contigit nisi ut ad aquas in Etruria sitas proficiscerer… :eek:
Vale.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Fr 5. Okt 2018, 16:57

Tiberis hat geschrieben:Castaneae et quercus mecum sunt consociatae,sunt loca grata mihi, frigore quae careant.

Haec veba legens mihi in mentem fungi veniunt sub Illis arboribus in terra crescentes et qui rari sunt nomine Trüffel Theodisco. Sed medicos huius nomine quaerens naufragium feci. :x
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 5. Okt 2018, 17:49

medicus hat geschrieben:Sed medicos huius nomine quaerens naufragium feci.

quod est argumentum erroris, o medice. homo quidam, cui nomen "Dr.Trüffel" :lol: , mihi quoque plane est ignotus.
ceterum , quod sciam, Illi tuberales nullas habent letiferas sorores.
fungus tamen est, quem quaero. :pc:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11870
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

?

Beitragvon consus » Fr 5. Okt 2018, 20:17

Consus Tiberi amico fungorum quoque peritissimo sal.
Non frustra in Etruriam iter fecisse videor; in Tuscis enim saltibus Amanitam caesaream (Theodisce Kaiserling) repperi quem fungum dulci sapore esse constat. Duo fuerunt medici Dr. Kaiserling, alteri praenomen fuit Ioannes Carolus, alteri Waltharius.
(Hac solutione comprobata te oro benevole haec accipias verba quae mihi addenda esse puto: Medicum nostrum censeo, cum ante me graviorem solutionis partem absolverit, victorem esse declarandum.)
:-D
Zuletzt geändert von consus am Fr 5. Okt 2018, 22:50, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 8 Gäste