aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

?

Beitragvon consus » Di 23. Okt 2018, 08:56

Consus Christophoro suo sal.
Casu secundo repperi nomen HAKAN* (vel HAKON). Non solum nomen est multorum regum qui in Scandinavia regnabant, sed etiam praenomen quod Turcis placet (ut exemplo utar: Hakan Çalhanoğlu, pilae lusor).
Vale.

______________________________________________________
* Vel potius Håkan (ut exemplum proferam: Håkan Röde, rex Suecorum).
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Di 23. Okt 2018, 11:42

Ita est, mi Conse!
Nomen Hakan cognatum est cum titulo Khan.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Aenigma historicum

Beitragvon consus » Di 23. Okt 2018, 12:15

Etiam hoc aenigma vos, amici spectatissimi, mox soluturos esse spero:

In aetate quae a nobis media vocatur coniunctio trium communitatum religiosarum insolitum sibi imposuit nomen; non solum compositum est ex primis litteris nominum trium urbium in quibus illae communitates habitabant, sed etiam in lingua orientali quandam graviter redolentem significat radicem qua interdum cibi condiuntur.

Quae urbes?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Di 23. Okt 2018, 16:36

Fortasse quaeritur societas Iudaeorum nomine SchUM? Urbes sunt Noviomagus Nemetum vel Spira (Speyer), Borbetomagus vel Wormatia (Worms) et Mogontiacum (Mainz).
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Gratulor

Beitragvon consus » Di 23. Okt 2018, 18:02

Magnam denuo tibi, o Christophore, comparasti laudem quod sine ulla ut videtur difficultate tres illas urbes repperisti Rhenanas quarum coniunctio verbo Hebraico שׁוּם (sch-u-m; id est allium) significatur.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Di 23. Okt 2018, 20:19

Nunc novum, priori meo simile, sed - ut opinor - facilius.

Quaeruntur duo nomina, alterum feminae, alterum viri.

Femina est mater quasi orientalis hominibus religiosis orientis occidentisque non ignota.

Vir est fictus homo borealis antiquorum temporum et multorum vitiorum.

Nomina sunt quinque litterarum. Si secundam litteram paulum permotes, nomina paene eadem sunt.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mi 24. Okt 2018, 23:30

Vir fictus est vir pictus - borealis! :suche:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Beitragvon consus » Di 30. Okt 2018, 10:42

:?
Femina virque tuos celant sua nomina amicos:
Praebe te facilem suppetiasque veni!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Di 30. Okt 2018, 14:51

Vir borealis certe plurimis notus - barbarus, barbatus, cornutus, piger, et tamen semper risum movet.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Mi 31. Okt 2018, 18:15

Estne ille vir Hägar et femina Durga, an erro?
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Beitragvon consus » Mi 31. Okt 2018, 18:52

Nonne femina videtur esse Hagar?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 31. Okt 2018, 18:54

in eo cum medico nostro consentio, quod scripsit virum fictum esse Hägarem. sed feminam puto esse Hagar, matrem Ismailis.
(modo video Consum denuo priorem rem solvisse... :cry: )
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11872
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mi 31. Okt 2018, 19:20

HÄGAR: O di immortales! Cum de aenigmate solvendo cogitarem oblitus sum Christophoro nostro comicos libellos ex imagunculis depictis compositos valde placere...
:cry: :lol:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mi 31. Okt 2018, 21:18

Quid nunc? Alter sodalium dixit virum, alter feminam? :nixweiss:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Mi 31. Okt 2018, 22:10

Cum vir facile inveniri potuerit et feminam falsam effoderim, palmam conso prudentissimo tribuendam esse puto.
Zuletzt geändert von medicus am Do 1. Nov 2018, 13:56, insgesamt 2-mal geändert.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 9 Gäste