aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

? ? ?

Beitragvon consus » Mi 29. Nov 2017, 21:54

CHRISTOPHORO v. c. sal. d. p. C.
Quamvis ego non sim "robustus venator coram Deo", non ignoro quoddam esse signum quod vocatur halali: quo signo venatores cornua canentes venationis finem nuntiant. I littera remota fit verbum halal. Nonne cibum significat quo vesci hominibus licet Mahometi de nomine dictis?
Vale.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Do 30. Nov 2017, 00:45

Haec sunt verba a me quaesita. :klatsch:

Illud "Halali" non solum cornibus, sed etiam vocibus proclamari videtur:

https://de.wikipedia.org/wiki/Halali_(Jagd)
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Aenigma verbale

Beitragvon consus » Do 30. Nov 2017, 11:25

Oro vos, amici doctissimi, duo investigetis vocabula Latina:
Alterum (a) ex quinque constat litteris et rem significat geographicam.
Alterum (b) - una scilicet littera addita – ad artem pertinet musicam.

Quae vocabula?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 30. Nov 2017, 13:08

salve, Conse !

Apud Caesarem legi de vento quodam, qui CORVS appellatur. una littera addita CHORVS fit.

:-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11878
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Do 30. Nov 2017, 16:08

Gratulor tibi, mi Tiberis, de sagacitate tua: corus / chorus: optime quidem, sed aenigma excogitanti mihi in mentem venerant litus et lituus. (Forsitan et alia multa sint vocabula quae simili modo inter se comparari liceat.)
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 1. Dez 2017, 14:41

Ecce novum, in quo iterum duo quaeruntur vocabula Latina:

Littera si mutatur pomiferae arboris una
rem leviorem, hominis quae caput ornat, habes.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11878
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

?

Beitragvon consus » Fr 1. Dez 2017, 16:46

Sunt pirus et pilus hae voces quas quaeris, amice.

:D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Fr 1. Dez 2017, 17:30

Fortasse et tibi ante oculos versantur voces

poma et coma

P.S.Poma scilict plures arbores significare scio :(
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 1. Dez 2017, 20:28

consus hat geschrieben:pirus et pilus


non dubium est, quin sit perfecte aenigma solutum. :klatsch:
sed dici CIRROS atque CITROS volui.


:-D

medicus hat geschrieben:poma et comaP.S.Poma scilict plures arbores significare scio


Fortasse et tibi ante oculos versantur voces poma et comaP.S.Poma scilict plures arbores significare scio :(




non plures, sed certa tibi quaerenda erat arbor.
falso , crede, comam pomaque commemoras.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11878
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigma poeticum

Beitragvon consus » Mi 6. Dez 2017, 14:02

Amicis suis litteratissimis sal.

xxxxs xxxxsxxx xxxxxsxx xxxxx
xxxxxs xxxxxx sxxxxxxxx xxxx
xxxxxxxxs xxxxx xxxxxx sxxxxxx
xxxxxxx xxxx


Non sunt versus Christiani Morgenstern qui celeberrimum composuit illud carmen quod inscribitur Piscatoris Cantus Nocturnus: Latent in arcanis illis litteris versus vatis Venusini. Qui versus?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 6. Dez 2017, 18:05

ecce Hor.c.2,10,21-24

Rebus angustis animosus atque
fortis appare; sapienter idem
contrahes vento nimium secundo
turgida vela.


obiter: nonne unam S neglexisti (animoSuS) ?
nonne Christiani Morgenstern opusculum inscribitur "piscis (!) cantus nocturnus" ?

te oro morositati meae ignoscas ! :-D

:stretch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11878
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mi 6. Dez 2017, 20:30

:klatsch:
Denuo, mi Tiberis, te praebes virum litteratissimum. Gratulor. :D
------------------------------------------------------------------------------------------
"piscis"] Rectissime in eo me reprehendis quod scripsi "piscatoris"; falso me cogitasse fateor de piscatore qui noctu hamo in stagnum eiecto placido delectatus silentio timet ne clamore temerario pisces deterreantur... :oops:
"animoSuS"] S litteram finalem eo consilio neglexi ut aenigmatis obscuritatem augerem.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 9. Dez 2017, 01:17

Tiberis amicis suis sal.

nuper librum legi, qui est de viro letifero morbo affecto. qui in vita sibi reliqua unum atque solum tenet propositum: per litteras adiit clavicymbalistam celeberrimum, qui in oppidulo Tusco - qui locus maxime idoneus illi visus est - opus quoddam ageret Schubertianum. sed res in irritum cecidit...

titulus libri?
quod opus?
nomen clavicymbalistae?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11878
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Sa 9. Dez 2017, 13:11

TIBERI amico suo qui sonis Schubertianis unice delectatur s. d. p. C.

Quamvis timeam ne errem, hoc ad te ausim scribere:

titulus libri? Günter Freitag, Brendels Fantasie
quod opus? Wander-Fantasie (Op. 15, D 760)
nomen clavicymbalistae? Alfred Brendel

Iucundissimam tibi exopto dominicam secundam adventus.

:D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 9. Dez 2017, 14:18

aenigma perfecte est solutum. gratulor!
:klatsch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11878
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 54 Gäste