aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon consus » So 7. Jun 2020, 13:34

marcus03 scripsit / hat geschrieben:Me esse constat. Tamen nec conspici nec tangi nec alio modo sentiri possum.
... Sunt, qui putent me e particulis compositam esse perexiguis...

O di immortales! Non ignoras, mi doctissime amice, rerum quae ad physica pertinent parum me esse peritum. :oops: Primo quidem aspectu foramen quod vocatur nigrum putavi tibi obversari ante oculos, sed lego foramen nigrum posse conspici. Qua de causa de alia te re arbitror cogitare. Nescio an sit materia quae dicitur obscura quae constare putatur ex particulis quasi imbecillis quibus nomen datum est Britannicum WIMPs.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » So 7. Jun 2020, 15:04

Aenigma denuo celerrime solvisti. Gratulor. :klatsch:
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Ecce novum...

Beitragvon consus » Sa 13. Jun 2020, 16:07

Amicis illustrissimis sal.
In urbe Europaea sane mirum, ne dicam risu dignum conspicimus calceamentum in opere latericio collocatum. Nihil aliud est nisi id quod cives medio saec. XX statuam tyranni odiosi demoliti nobis reliquerunt.
Qua in urbe cives statuam demoliti sunt?
Cui tyranno statua quasi dedicata erat?
Quod genus calceamenti nobis relictum est?
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Sa 13. Jun 2020, 19:53

Qua in urbe cives statuam demoliti sunt?
Aquincum
Cui tyranno statua quasi dedicata erat?
Iosepho "Adamati-in"*
Quod genus calceamenti nobis relictum est?
caligae
Hic ematur imago caligarum :hammer:
https://www.alamy.de/stiefel-statue-auf ... 61809.html
*Veniam peto vocis Latinitatis culiarianae causa! 8)
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Gratulor.

Beitragvon consus » So 14. Jun 2020, 10:36

Consus medico sal.
Ab omni parte aenigma solvisti: gratulor. Quod ad nomen tyranni pertinet, hoc mihi liceat addere: Iosif Vissarionovič Džugašvili > Iosephus Bessarionis filius D. qui a sociis Adamantinus appellabatur.
Cura ut valeas!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » So 14. Jun 2020, 11:17

Aenigma novum vobis propono, sodales optimi.

Crux lapidea sum. Ante DXXXIV annos iter longius quam octo milia chilometrorum feci.CCCCVII annos post in Germaniam portata sum et spero me mox in patriam reversuram.
Quod nomen mihi est?
Ubi patria mea?
Qua de causa in Germaniam olim deportata sum?
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Beitragvon consus » So 14. Jun 2020, 15:43

Cum verba tua legerem, mi doctissime amice, extemplo in cogitationem mihi venit ille padrão sive columella lapidea cruce ornata, quam anno MCDLXXXVI Lusitani in litore regionis Africae collocaverunt quae nostra aetate Namibia appellatur. Quae cum exeunte saec. XIX in potestate esset Germanorum, in Germaniam iussu centurionis classiarii ne amplius exederetur tempestate asportata est. Nonne anno MMXIX civibus Namibiis restituta est?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » So 14. Jun 2020, 16:22

Salve conse doctissime, omnia optime reportasti. Crucem resitutam sed non iam reportatam esse , sed hoc anno reversuram lego.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Aenigma musicum

Beitragvon consus » Mo 15. Jun 2020, 20:35

In urbe Europaea, optimi amici, clarissimus artifex iuxta vetulam sedet arborem; cuius cacumen assiduis ventis in unam partem flantibus ita immutatum est, ut arbor ipsa ventifuga* esse videatur. Artificem clavicymbalistam esse ex manibus facile cognoscetis.

Quae res ante oculos mihi obversatur? Qua in urbe? Quis artifex?
_______________________________________
*Liceat uti hoc verbo novato (cf. aquifuga, lucrifuga).
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 16. Jun 2020, 12:25

Tiberis Conso suo s.d.p.

ecce monumentum Frederici Chopin primo a Vladislavo Szymanovski factum, quod, cum bello mundano secundo a Germanis esset dirutum, post bellum restitutum et in hortis Lazienskianis in urbe Varsovia collocatum est:

https://de.wikipedia.org/wiki/Chopin-Denkmal_in_Warschau#/media/Datei:Pomnik_Chopina_w_Warszawie.jpg

:stretch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Gratulor.

Beitragvon consus » Di 16. Jun 2020, 16:39

Nisi hoc aenigma abs te, mi Tiberis, ex toto solutum esset, stuporem me puto defixurum fuisse. :klatsch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 18. Jun 2020, 00:56

Butyri massae quid habent commune lavabro?
Quid viduatores, deinde quid ala lari ?

:? :-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Fr 19. Jun 2020, 11:05

Heri mane cum elaboratos tuos versus legissem, optime Tiberis, medicum nostrum hoc loco iam respondisse vidi ante oculos tibi obversari quaedam autocineta, quibus illa nomina iocularia data esse constet. Nescio, cur medicus hunc nuntium exstinxerit.
:?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Fr 19. Jun 2020, 12:02

Medicus exstinxerat,cum aenigma novum ei in mentem non venisset. Ergo tu proferas aenigma novum, te precor, optime conse, si solutio Tiberi placuerit.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 19. Jun 2020, 14:05

medicus hat geschrieben:Medicus exstinxerat,cum aenigma novum ei in mentem non venisset

:?
cum nulla lege cogamur statim aliquid novi proponere, satis temporis tibi fuisset ad novum aenigma excogitandum. quamobrem non intellego, cur id, quod scripseras, deleveris. tamen licet ius proponendi ad quemlibet sodalem deferre.

aenigma ipsum solvisse videris: sunt nomina iocularia, quae quaesivi. gratulor! melius quidem fuisset autocineta ipsa indicare, quae Illis nominibus appellari solent.
Zuletzt geändert von Tiberis am Fr 19. Jun 2020, 18:30, insgesamt 1-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 10 Gäste