aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Mo 23. Okt 2017, 09:52

marcus03 scripsit / hat geschrieben:Hydrogenium a me perpaulo distat illo in systemate. Mihi "nomen durum" est.
His verbis lectis, optime Marce, nihil aliud mihi ante oculos obversatur nisi Lithium (λίθος - lapis). Cognitum est a J. A. Arfwedson, J.J. Berzelio, W.Th. Brande, H. Davy. Nascitur in Oceani aqua, in quibusdam Carinthiae, Finnlandiae, Germaniae campis in quibus effoditur elementum quod 'pegmatite' appellatur. Oro te ignoscas ignorationi meae: non sum chemicus.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Mo 23. Okt 2017, 10:10

consus hat geschrieben: nihil aliud mihi ante oculos obversatur nisi Lithium (λίθος - lapis).

Elementum acu tetigisti, mi conse optime. :klatsch:
Quod quidem non in Oceano nascitur, sed in stellis. Maiores eius vetustissimi quidem iam nati sunt, cum illa res accidit, quae "Urknall" nominari solet. Ad energiam continendam maximi est momenti et futurum est, ut certe scis.
Spero te quoque autoraeda vectum mox iri, quae pilis electricis e Lithio factis movebitur, ubi pretio minutae fuerint. :)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11502
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Ecce nova verba arcana!

Beitragvon consus » Mi 25. Okt 2017, 11:40

Proponuntur vobis, amici doctissimi, quinque nomina a me Latine reddita: Conceptio, Sanctus Antonius, Sanctus Iacobus, Trinitas, Victoria. Quae nomina artissimo quodam vinculo inter se coniuncta sunt.
Quis vestrum rem explicabit?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Mi 25. Okt 2017, 12:25

Tibi quaedam templa Viennae sita ob oculos versari videntur, nisi fallor.

https://sites.google.com/site/sobottama ... en-in-wien
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11502
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Beitragvon consus » Mi 25. Okt 2017, 15:18

MarcoTertio viro clarissimo s. d. p. C.
Valde doleo quod errore te video esse ductum: non est aenigma de rebus ecclesiasticis, sed de quadam re gesta a religione remota.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mi 25. Okt 2017, 16:08

Sunt nomina navium, quibus Ferdinandus Magelanus terram circumvectus est.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Gratulor.

Beitragvon consus » Do 26. Okt 2017, 10:17

Solvisti aenigma nauticum, Christum Ferens:
Es laude dignus. Nunc aenigma da novum!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Do 26. Okt 2017, 11:10

Feriis tuis, Conse, vir vere Lusitanus fieri videris.
Itaque solutio facilis erat. :lol:

Sed nunc:


Quaeritur urbs maxima et a nobis longissime remota.
Nostra lingua est ei idem nomen atque pagis media in Europa et aliis in continentibus.
Dicite mihi, quaeso, nomen nostrae et suae linguae.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Do 26. Okt 2017, 15:48

Illa navis Magellani tibi ante oculos versata esse videtur.
Est urbs Santiago de Chile et sunt pagi plurumi huius nominis ubique terrarum.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Do 26. Okt 2017, 17:32

Non est Santiago urbs a me quaesita. :(

Nota bene: Duo nomina habet, in nostra et sua lingua. Nostra lingua non est Latina lingua.

Nomen pagi non est "nomen proprium", sed quasi synonymum pro pago.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Do 26. Okt 2017, 18:27

conatus novus:
Kanton= Guangzhou, et sunt pagi,qui in Helvetia et Gallia Kanton nominantur.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Do 26. Okt 2017, 18:36

medicus hat geschrieben:conatus novus:
Kanton= Guangzhou, et sunt pagi,qui in Helvetia et Gallia Kanton nominantur.


... et in multis aliis terris

https://de.wikipedia.org/wiki/Kanton

:klatsch: Gratulor! :klatsch:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Fr 27. Okt 2017, 09:42

Ecce novum:
Multis in terris Europae et exra mundum inveniri possum. Homines me ascendunt et pagi mei nominis sunt.Cuidam aetate terrae nomen meum est. Toto in mundo observandum sum. Quid est mihi nomen?
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Fr 27. Okt 2017, 10:46

Carbo? Num autem ascendi possit, nescio ... :nixweiss:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Fr 27. Okt 2017, 11:04

Carbo non sum, valde doleo :sad: Diversae res eodem nomine vocantur.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 38 Gäste