aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » So 24. Jan 2021, 10:45

Enodatione aenigmatum gaudentibus sodalibus Thras. s.p.d.

Scriptrix quaeritur:

Matri praenomen Thrasybulae (!) fuit.
Pater, praefectus militum Austriacus (Major) sexaginta annos natus, - praeter expectationem suam et omnium vicinorum, quod etiam uxor iam quadraginta et quinque annos nata - de graviditate uxoris suae certior factus filium exspectavit. “Ubi parvus Maximilianus?”, rogavit, cum nuntia conclave domini intraret. “Tantum puella, o domine”, illa dixit.
Filia in autobiographia sua narrat in pulvino baptismāli roseo non caeruleo infantem igitur in ecclesiam portatam esse, ubi secundum nomen Maximiliana ei datum sit.
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Senator
 
Beiträge: 2725
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » So 24. Jan 2021, 11:07

.
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 11:05, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » So 24. Jan 2021, 16:24

Non erras, mystica studiosissima. Gratulor tibi.

Matri eius nomen Vilibalda (vel "Willibalda" aut "Willibalda") fuit. Etiam in praenominbus filiae hoc nomen inveniri potest.

Alma Vilibalda Maximiliana Karlin (12 October 1889 – 15 January 1950) was a Slovene traveler, writer, poet, collector, polyglot and theosophist. She was one of the first European women who alone circled the globe.

https://en.wikipedia.org/wiki/Alma_Karlin

Autobiographia Almae (imprimis iuventus):

Bild

Nunc te ordo vocat. :klatsch: aenigma novum nobis praebeas.
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Senator
 
Beiträge: 2725
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Di 26. Jan 2021, 12:04

.
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 11:05, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Beitragvon consus » Di 26. Jan 2021, 13:46

Mysticae s. p. d. C.

I. Quis ille mysticus fuit? Thomas Merton
II. Quod est nomen illius Ordinis religiosi severi? Ordo Cisterciensis strictioris observantiae
III. Quod nomen eius homo religiosus fuit? M. Louis OCSO
IV. Ubi habitavit? Quod est nomen monasterii eius? Abbatia B. M. de Gethsemani, New Haven, non procul a Bardstown, Kentucky
V. Qui est titulus illius libri, in quo de conversione religiosa sua scriptum est ? De monte septem tabulatorum (The Seven Storey Mountain)
VI. Quis novicius praeclarus eius fuit, cui Pontifex maximus Romanus Franciscus pp. veniam dedit? Ernestus Cardenal
Utinam ne errem! :-o
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Di 26. Jan 2021, 16:24

.
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 11:05, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Aenigma ecclesiasticum

Beitragvon consus » Sa 30. Jan 2021, 15:29

Excellentissimis suis amicis sal.

Sacram Londinii potes videre
Aedem quam decorant Κόραι venustae.
Celsis verticibus suis molestam
Gestant usque trabem velut columnae.


Quae aedes sacra vel ecclesia ?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Sa 30. Jan 2021, 15:53

Conso illustratissimo s.p.d. Thras.
Fortasse quaesitum aedificium est Sanctus Pancratius (Bloomsbury). Ecclesia nova - William and Henry Inwood eam exstruxerunt. Erechtheion amantes nobis pulchritudinem antiquam universalem ante oculos ponentes.

An errem?
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Senator
 
Beiträge: 2725
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Beitragvon consus » Sa 30. Jan 2021, 22:03

Gratulor tibi, doctissime amice, quod incredibili quadam celeritate miram illam aedem St. Pancratii Londiniensem investigasti (Euston Road, London NW1 2BA). Cf. https://commons.wikimedia.org/wiki/File:Caryatids,_St_Pancras_New_Church,_London.JPG
:D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » So 31. Jan 2021, 18:52

Sodalibus aenigmatum amantibus s.p.d. Thras,

Medicus clarus de medicinae erroribus et fallaciis scribens alterum medicum commemorat. Qui funera observans virum sepeliendum non mortuum esse cognovit, Ita ambiguitas, coniecturae, fallaciae et alia eius modi nobis demonstrantur.

Nomina duorum medicorum?

:chefren:
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Senator
 
Beiträge: 2725
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

????

Beitragvon consus » So 31. Jan 2021, 23:42

Primo aspectu puto cogitare te, o Thrasybule, de Christophoro Gulielmo Hufeland et de Rudolpho Virchow, sed scito animi me pendere. :roll:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Mo 1. Feb 2021, 00:08

O sodalis temporum scientia eminens, addatur sententia:
illa ..... subiciam, coniecturalem artem esse medicinam, rationemque coniecturae talem esse, ut, cum saepius aliquando responderit, interdum tamen fallat.

Nunc: Nomen alterius huius quaestionis medici exponendum...
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Senator
 
Beiträge: 2725
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Beitragvon consus » Mo 1. Feb 2021, 10:25

Illa verba, optime Thrasybule, apud Celsum repperi in secundo de medicina libro (6, 16). Celsus paulo ante (l. c. 2, 6, 15) scripsit Asclepiadem funeri obvium intellexisse vivere qui efferretur; nec protinus crimen artis esse, si quod professoris esset.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Mo 1. Feb 2021, 11:00

Gratulor tibi, sodalis admirabilis. Duplex lectio et ambiguitas quaestionis meae mihi nunc non iam patent. Hufeland et eius scripta de morte recte cognoscenda ad rm Celsum et rem pertinent, quam immo vero acu tetigisti.

Apud Celsum legi potest Asclepiadem Romae in funeribus cognovisse virum "mortuum" re vera vivum esse.
..... :pc:
O! Nunc video, quid interea scripseris, sollertia maxima scripseris.

Qua de causa vehementer te ordo et gloria vocant.
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Senator
 
Beiträge: 2725
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Fr 5. Feb 2021, 19:20

Clarissimus vir, optimi amici, saec. XVIII hoc fere scripsit*:

Iam commemoravi me unum tantum annum in schola quae dicitur Latina instructum esse, idque prima aetatula. Postea linguam Latinam prorsus neglegebam. Sed cum scientiam linguarum Gallicae Italicae Hispanicaeque consecutus essem, inopinanti mihi accidit, ut Testamenta Latine reddita legendo percurrens sentirem multo melius me Latine scripta intellegere quam opinarer. Qua re incitatus sum ad denuo incipiendum sermonis Latini studium. Et procedebam eo prosperius quod superiores illae linguae magna ex parte aditum mihi patefecerant.

Quis vir?
Quo libro illa verba continentur?

[Si vobis placet: Exscribite verba ipsius scriptoris Britannica (Non est pars aenigmatis!)

:book:

________________________________
* Converti verba ex Britannico in Latinum.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 7 Gäste