aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Sa 7. Apr 2018, 09:57

Tiberis scripsit / hat geschrieben:... symphonia cum saltatione scaenica, quae nostra lingua "Ballettmusik" ...
Vere tu, mi optime Tiberis, de illa iudicas symphonia. Partem aenigmatis solvisti: :D Ut etiam facilius intellegas quid sibi velint "baca laurina" et "herba viridis", oro te cogites de duobus nominibus propriis Graecis, quae quasi verbum verbo Latine reddidi, forsitan parum perspicue.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 7. Apr 2018, 10:36

cum tam benigne abs te adiutus essem, mi optime Conse, non iam difficile fuit invenire, quod quaesiisti.
nam aenigma est de fabula quadam Longi, poetae Graeci saeculi tertii, quae fabula inscribitur Daphnis et Chloe. qua fabula adductus Mauritius Ravel anno MCMXII illam symphoniam cum saltatione scaenica composuit.
:)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11884
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Sa 7. Apr 2018, 11:07

Consus TIBERI amico suo doctissimo s. d. p.
Gratulor tibi de aenigmate feliciter nunc ab omni parte soluto. :thumbup: Fateor me diu cogitasse quonam verbo Daphnis (Δάφνις) accurate Latine posset reddi; in extremo quadam necessitate coacto mihi placebat „baca laurina“, quamquam δαφνίς (id est baca laurina) non eodem modo enuntiatur quo Δάφνις nomen proprium.
Vale.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 10. Apr 2018, 20:26

Tiberis amicis suis aenigmatophilis sal.

quaeritur nomen, quo variae et inter se diversae res significantur:
carrus vel autocinetum
horologium
aeronavis (quod non idem est atque aeroplanum!)
navis
mons altissimus (altitudine trium fere milium metrorum)
duo vici in Europa siti
quin etiam asteroides :D

quid nomen?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11884
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mi 11. Apr 2018, 14:20

Consus TIBERI amico suo et polyhistori doctissimo s. d. p.
Nomen de quo aenigma est tuum nihil aliud videtur esse nisi победа / pobjeda, id est victoria. Rete enim pervagatus quasi divinitus hanc investigavi paginam: http://www.wikiwand.com/de/Pobeda
Vale.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 11. Apr 2018, 17:51

Tiberis Conso, investigatori rerum absconditarum ingeniosissimo, s.d.p.

non facere possum, amice, quin iterum atque iterum sagacitatem tuam admirer stupendam. quid plura? etiam hanc rem velut e retis tenebris sine labore eruisse videris. in aenigmatis solvendis quis te ingeniosior?
gratulor! :klatsch: :klatsch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11884
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigma fabulare et montanum

Beitragvon consus » Do 12. Apr 2018, 20:09

Amicis suis litteratissimis sal.

Quidam, devinctus montem cum relinqueret,
haec exclamasse verba infelix dicitur:
"Eheu me prodidere flores hi rubri.
Quos ni vidissent heroes illi incluti
In montem mirum numquam venissent meum.“
Tum diras imprecatus est regno suo
Saxoso, rupes quo videtis nunc loco
Rubore puri interdum perfusas poli.
*

Quis devinctus haec verba exclamasse narratur? Quem montem reliquit?*

_______________________________________________________________
* Duos hos hodie (id est a. d. XVIII Kal. Mai.) addo versus, quo rem facilius investigetis.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 14. Apr 2018, 15:13

Tiberis Conso fabularum Alpinarum peritissimo s.p.d.

versibus istis additis rem, de cuius solutione iam desperabam, sic explicare ausim:
est quaedam fabula de rege Laurino, qui , cum ad nuptias Simildae invitatus non esset, eam auxilio pillei, qui eum invisibilem reddidit, rapuisse et in hortum suum rosarum abducisse fertur. sed nobiles, qui eum Theoderico duce sequebantur, ex motu rosarum, ubi ille latebat, cognoverunt. Laurinus autem, cum captus deduceretur, hortis suis diras imprecatus est, ne quis rosas , quae se prodidissent, noctu vel interdiu iam videret. sed diluculum crepusculumque oblitus est: sic fit, ut et prima luce et post solis occasum etiam nunc rosas Laurini veluti florentes conspicias.

:)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11884
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Gratulor

Beitragvon consus » Sa 14. Apr 2018, 16:04

:klatsch:
Iam puerulus, mi Tiberis, illos montes praeruptos et saepe colore caeli rubentes valde admiratus sum; parentum enim domicilium ornatum erat tabula picta qua conspecta illorum montium maiestate etiam atque etiam commovebar.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 15. Apr 2018, 23:44

“Quid sit futurum cras, ego nescio”
poeta dixit, cuius imaginem
ex aere factam contuemur
magnifica petasati in urbe.


quis poeta?
qua in urbe?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11884
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mo 16. Apr 2018, 12:42

Sunt quidem, mi Tiberis, nonnullae statuae poetarum petasatorum*, sed aenigmatis verbis etiam atque etiam perpensis in urbem Osiliponem ductus statuam repperi Ferdinandi Pessoae poetae Lusitani. Dixit enim Vivo semper in praesenti, futurum nescio, praeteritum non iam teneo. Ecce ipsius verba: Vivo sempre no presente. O futuro, não o conheço. O passado, já o não tenho. Nescio an cogites de Pessoa.
:roll:
_____________________________________________________
* Exempli causa affero James Joyce (Dublin), Attila József (Budapest).
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 16. Apr 2018, 14:18

Tiberis Conso, amico suo doctissimo, sal.

Si fides certa est Wikipedianae
paginae, sermone suprema verba*
dicitur Pessoa sua Anglico scrip-
sisse poeta.

Gratulor tibi de viro petasato feliciter investigato ! :klatsch:

*I know not what tomorrow will bring
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11884
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigma quasi imperiale

Beitragvon consus » Di 17. Apr 2018, 18:48

Virginis ingentis lascivos conspicis artus
Sublime erectos: miraris membra venusta
Vix contecta peplo; miraris pectora pulchra
Et palmas patulas pensantes pondera mira.
Dic mihi, quae virgo! Quae sint ea pondera, pande!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » Di 17. Apr 2018, 20:17

Non puto esse castam Iustitiam :D
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6934
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 17. Apr 2018, 20:37

Tiberis Conso amico suo spectatissimo sal.

quid mirum, si "aenigma quasi imperiale" ad statuam pertinet, quae "Imperia" appellatur? :D
cuius effigies ingens opere caementicio facta Constantiae, in urbe ad lacum Brigantinum sita, conspicitur. Pondera, quae dicuntur, nihil aliud sunt nisi viri pusilli: in alterius imagine insignia potestatis ecclesiae cernis, alter rex esse videtur. Sed Petrus Lenk artifex dixit eos esse praestigiatores, quorum uterque suam usurpavit potestatem.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11884
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 53 Gäste