aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Princeps » So 11. Jan 2009, 23:25

Salve, mi optime Conse!

Magno cum gaudio tibi gratulor, quod iterum aenigmatis solutiones invenisti. :klatsch: Omnia responsa recta sunt.

Nunc tuae sunt partes! Agedum!

Bonam noctem! :sleep:
Princeps
Censor
 
Beiträge: 684
Registriert: Do 17. Apr 2008, 21:39

De altero poeta...

Beitragvon consus » Mo 12. Jan 2009, 12:52

Salvete, amici.

Saeculo quarto decimo poeta clarissimus in bestiolam domi suae viventem tanto studio et amore fuisse dicitur, ut post eius mortem cadaver odoribus unguentisque pretiosissimis delibutum in sepulcro condendum curaret. Quo in monumento elogium quoque Latinum incisum est. Forsitan – pro dolor! – tota res ficta sit et commenticia...... :grins:

a) Qui poeta? b) Quae bestiola?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Princeps » Mo 12. Jan 2009, 19:58

Salve, Conse versutissime! :lol:

Poeta: Francesco Petrarca. Bestiola: felis

Vide:

http://www.literaturkritik.de/public/re ... abe=200603

Cura, ut valeas! :stretch:
Princeps
Censor
 
Beiträge: 684
Registriert: Do 17. Apr 2008, 21:39

Gratulor

Beitragvon consus » Mo 12. Jan 2009, 22:37

Ovans ac gratulans accipio responsum tuum, mi Princeps.

Ecce elogium illud ab Antonio Querengo compositum; verba sunt felis, cui nomen erat Murilega:

Etruscus gemino vates exarsit amore:
maximus ignis ego, Laura secundus erat.
Quid rides? Divinae illam si gratia formae,
me dignam eximio fecit amante fides;
si numeros geniumque sacris dedit illa libellis,
causa ego ne saevis muribus esca forent.
Arcebam sacro vivens a limine mures,
ne domini exitio scripta diserta darent;
incutio trepidis eadem defuncta pavorem
et viget exanimi in corpore prisca fides.

maximus ignis ego, Laura secundus erat: horribile auditu!

Bonam noctem.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Princeps » Di 13. Jan 2009, 18:09

Salvete, amici aenigmatum peritissimi!

Poetis animalibusque relictis veniamus ad novum aenigma. Gugulando non opus est, quoniam hoc aenigma ad rationem mathematicam pertinet.

Mater quinque et viginti annis filiae aetate praestat. Septem annis post mater quinque partibus maior natu erit quam filia. Ubi est pater?

Sagacissimam exopto vobis mentem. :smile:
Princeps
Censor
 
Beiträge: 684
Registriert: Do 17. Apr 2008, 21:39

Re: aenigmata

Beitragvon Pyrrha » Di 13. Jan 2009, 19:20

iucundissimum, optime mi Princeps! Revera, non multa temporum puncta sunt, quibus omnino aliquid de patre scire possimus, scilicet aut nondum natus aut in lecto aut iam mortuus esse potest... nondum natum aut iam mortuum e numeris apparet eum esse non posse, ergo oportet tertium sit, quartum enim non datur. :wink:

Sed veniamus ad rem:
M = F + 25 et (M + 7) = 5 * (F + 7).
Ultima aequatio mutatur in M + 7 = 5*F + 35
Prima in alteram inserta: F + 25 + 7 (= F + 32) = 5F + 35
hoc qutem idem valet ac 32 - 35 = 4F
ergo F = -3/4 annos = - 9 menses
pater ergo est in lecto cum matre.

Vale!
Tief ist der Brunnen der Vergangenheit. Sollte man ihn nicht unergründlich nennen?
Pyrrha
Censor
 
Beiträge: 705
Registriert: Sa 11. Aug 2007, 23:01

Re: aenigmata

Beitragvon romane » Di 13. Jan 2009, 19:27

Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11669
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Re: aenigmata

Beitragvon Princeps » Di 13. Jan 2009, 20:01

Salve, Pyrrha doctissima et rerum mathematicarum peritissima!

Mirum non est, quod tu nobis viam rationemque ostendisti et aenigma perfecte solvisti. Ex animo tibi gratulor. Nunc tuae sunt partes. Agedum, optima! :-D


@ romane: Aenigma ex alio fonte sumpsi. Varii autem in interrete sunt fontes ...

Valete!
Princeps
Censor
 
Beiträge: 684
Registriert: Do 17. Apr 2008, 21:39

Re: aenigmata

Beitragvon romane » Di 13. Jan 2009, 20:36

Silvia ist genau 25 Jahre jünger als ihre Mutter. In 7 Jahren wird die Mutter 5 mal so alt sein wie Silvia. Wo befindet sich Silvias Vater?

gefragt von Chrankäschwöschter am 17.07.2007


antwortet am 17.07.2007

Auf Silvias Mutter? :hammer:
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11669
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Re: aenigmata

Beitragvon Princeps » Di 13. Jan 2009, 21:11

Hoc responsum non est ad usum Delphini, romane.
Zuletzt geändert von Princeps am Mi 14. Jan 2009, 00:30, insgesamt 1-mal geändert.
Princeps
Censor
 
Beiträge: 684
Registriert: Do 17. Apr 2008, 21:39

Re: aenigmata

Beitragvon romane » Di 13. Jan 2009, 23:37

id fuit non responsum meum :prof2:
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11669
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Re: aenigmata

Beitragvon Princeps » Mi 14. Jan 2009, 00:28

romane hat geschrieben:id fuit non responsum meum :prof2:


Numquam contendi! Bonam noctem! :smile:
Princeps
Censor
 
Beiträge: 684
Registriert: Do 17. Apr 2008, 21:39

Ecce novum aenigma...

Beitragvon consus » Sa 24. Jan 2009, 23:33

Amicis pariter omnibus sal.
Ne aenigmatis solvendi prorsus nobis detrahatur consuetudo, hanc proponere velim quaestionem et obscuram neque perdifficilem:
Agitur de scriptore, quem litterarum Graecarum atque Romanarum non ignarum fuisse constat. Scripsit (ut omittam cetera) brevem quandam narrationem, cui titulus est - Latine scilicet redditus - Arguta.
1) Qui scriptor?
2) Qui opusculi titulus verus?
Bonam noctem!
:book:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Apollonios » So 25. Jan 2009, 01:40

Apollonios Conso suo.
vere non secura sum, sed ita propono:
Carl Orff non modo musicam composuit operum scenæ sed etiam scripsit textum præclari operis Arguta, i.e. Die Kluge, utens veterum fabulæ textum.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Valde doleo...

Beitragvon consus » So 25. Jan 2009, 12:00

Consus Apollonio suo ceterisque amicis s. d. p.
Hem --- Composuit quidem Carolus Orff opus, quod inscribitur Die Kluge; sed hunc musicum etiam scriptorem appellandum esse nego. Vir enim ille, quem oro vos investigetis, cum praestans erat scriptor vel potius narrator, tum etiam poeta egregius. Perpendite modo diligenter titulum illius narrationis, quam commemoravi, et intellegetis unum ex blandissimis maris monstris, quae vocis suavitate eminuisse dicuntur, poetae adeo placuisse, ut eius nomine narrationem inscriberet.
Bene et feliciter valete.
:book:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 18 Gäste