aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Beitragvon consus » Mo 30. Apr 2018, 13:49

Iusto me iure, mi amice, oras ne neglegam verba Nomen dederunt castra operi suum. Inveneram quidem verbum Arabicum quasr = Ksar < castrum, sed nihil interesse putabam inter agadir et ksar. :-o
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 30. Apr 2018, 16:24

Perfecte nunc rem explicasti! :-D
Scripsi quidem non multum inter utrumque aedificium (scil.Agadir et Ksar) differre, sed illa, quae agadir appellantur, arcium similiora sunt, cum in his (sc. Ksour) turres deesse soleant. :prof2:
nunc autem denuo te vocat ordo. :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11876
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigma historicum

Beitragvon consus » Mo 30. Apr 2018, 18:25

Audaces quondam libertatis vindices
Columnam celsam vi fregerunt fortiter.
Vacuatus ille permaneret ne locus
Rotunda res tum structa est tangens aethera.
Quae res illustris his latet verbis meis?


:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 2. Mai 2018, 00:31

Rhenana Sphinx nos excruciat nimis.
Rotunda quid sit res, ego nescio,
quae caela tangat vertice alto
aedificata loco columnae.


Abs te peto ,Sphinx, auxilium ut feras :
Aut tempus ede aut res ubi gentium
possimus illas invenire,
amplius ut teneamus hastam.


:hail:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11876
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mi 2. Mai 2018, 10:40

Ingeniosissimo tuo carmine delectatus, mi Tiberis, facere non possum quin hoc tibi modo auxilio veniam:
Urbs in qua celsa illa columna quondam posita erat a Vindobona distat, si directam viam aeriam ingressus cursum CCXCVIII graduum tenes, circiter milia p. C׀ϽCXXII.
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 2. Mai 2018, 15:43

cursu ego directo veni Dublinium ad urbem:
aethera quae tangit, ferrea ibi stat acus*.
ante ibi pila loco fuerat Nelsonis eodem,
vi quam diruerat seditiosa manus.


* Spire of Dublin appellata

:stretch:
Zuletzt geändert von Tiberis am Mi 2. Mai 2018, 22:15, insgesamt 1-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11876
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mi 2. Mai 2018, 18:04

Tetigisti acu, mi amice! Gratulor, denuo corona dignus es laurea. :thumbup:

Quod vero ad urbis nomen pertinet, quaedam mihi movetur dubitatio; apud Claudium enim Ptolemaeum hoc scriptum videmus nomen: Ἒβλανα πόλις. Nescio an etiam Ebiana appelletur. :?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 2. Mai 2018, 20:09

consus hat geschrieben:Ἒβλανα πόλις

heu, novis opus est mihi perspicillis :oops:
In Orbe Latino cum nomen urbis legerem, l litteram pro i habui. O me pullum caecum! :cry:
versum correxi.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11876
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 6. Mai 2018, 00:29

Ecce novum:

Qua viatorem alliciebat ursus,
ut locum secum peteret sacratum,
ire scalis caeliferis iuvabit
tempore nostro.


quis rem explicabit?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11876
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 8. Mai 2018, 00:24

omnes cum taceant neque ipse Consus
- Oedipus merito sagax vocatus -
hanc rem solvere possit, ut videtur,
haec adiungere nunc volo, sodales:
Scalas Austria habet locumque et ursum.
quem ne credideris feram esse veram...

:chefren: :idea:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11876
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

???

Beitragvon consus » Mi 9. Mai 2018, 09:45

Splendida misisti – fateor - mihi verba, sodalis,
Sed stupida est mea mens: Spes prope adempta iacet.

:oops:

Forsitan ante oculos tibi obversetur ursus quidam qui Theodisce 'Ötscherbär' appellatur. Est ordo carrucarum quas machina vi electrica mota via ferrata ad Mariae Cellam, id est quasi in caelum trahit.

:roll:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 9. Mai 2018, 14:28

:klatsch:
gratulor! nunc est tibi res soluta
optime. nam ferrivia et sacratus
est locus tandem patefactus, ad quem
nos via ducit.
:)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11876
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Mi 9. Mai 2018, 16:22

Tiberim amicum magnum ferriviarum puto, an erro? Iam saepe aenigmata de his posuit. :-D
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 10. Mai 2018, 01:03

Minime erras, o medice. sed etiam Consus noster ferriviae amantissimus est. quod cum non ignorassem, id ipsum posui aenigma. :D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11876
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigma ingeniosum

Beitragvon consus » Fr 11. Mai 2018, 14:31

Volare leviter vir sollers Egnatius
Cuiusdam stirpis semen quondam viderat.
Eius miratus formam valde commodam
Alas construxit quae portarent machinam
Tenues per auras: visu res mirabilis!


Quae res? Quod semen? Quis vir? Ubi gentium?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 36 Gäste