aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

?

Beitragvon consus » So 4. Sep 2022, 13:29

Temporis iniquitate, mi Tiberis, impeditus sum quominus in forum nostrum descenderem, sed tempus tandem nactus sum ut de aenigmate paulo diligentius meditarer. Cum verba tua iterum ac saepius perpenderem, in mentem mihi venit Léopold Sédar Senghor clarissimus vir Senegalensis. Qui ante oculos nostros imprimis posuit quid de Negritudine quae dicitur sentiret. Senghoris sententias, cum abhinc quinquaginta quattuor annos Aquis tiro essem, cognoveram.
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 4. Sep 2022, 22:51

Est Senghor Leopoldus, Africanus
praeses nobilis et poeta clarus,
qui feliciter est tibi repertus.
qua de re tibi gratulor, mi amice.
:) :stretch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11597
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Ecce novum ...

Beitragvon consus » Di 4. Okt 2022, 11:06

Amicis suis litteratissimis sal.
Ecce locus quem excerpsi ex libro celeberrimo et his fere verbis Latine reddidi:
Heri revocati sex milia absumus ab hostibus. Stomachis phaselis bubulaque carne confertis saturati nunc sumus et contenti. Complevimus etiam vasa, ut cibus nobis esset vespertinus; praeterea duplex unicuique nostrum data est botuli panisque portio – magnum sane adiumentum.
Inscriptio libri?
Nomen scriptoris?
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 4. Okt 2022, 14:57

Tiberis Conso suo s.p.d.

Quam iuvat aliquid novi a te propositum legere, licet nihil novi sit, de quo agitur. :D
nam liber abs te quaesitus , qui est de bello mundano primo, inscriptus est "nihil novi in occidente". qui liber, quem Ericus Maria Remarque composuit, incipit ab his verbis:

Wir liegen neun Kilometer hinter der Front. Gestern wurden wir
abgelöst; jetzt haben wir den Magen voll weißer Bohnen mit Rindfleisch und sind satt und zufrieden. Sogar für abends hat jeder
noch ein Kochgeschirr voll fassen können; dazu gibt es außerdem
doppelte Wurst- und Brotportionen, – das schafft.


vale quam optime! :)
:stretch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11597
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 14. Okt 2022, 16:48

iam transierunt plus decem dies: quid est, cur
aenigma ponas neglegasque responsum?
:sleep:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11597
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Rubore suffusus...

Beitragvon consus » Mo 17. Okt 2022, 16:18

Carmine perlecto, mi Thybris, sanguinolentus
Ora pudor subiit. Res odiosa mihi:
Nostras nam leges scio me violasse tacendo.
Paenitet et facto torqueor ipse meo.
Parce mihi misero miti nunc mente, sodalis;
Clementem spero te fore: gratus ero.

____________________________________
V. 4: Paenitet et ...: cf. Ov. Pont. 1, 60.

Consus Tiberi amico suo litteratissimo s. d. p.
Da mihi veniam: parum diligens fui. Quod ad ipsum aenigma pertinet, tibi gratulor de re perfecte soluta.
Vale et salve!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 23. Okt 2022, 23:32

non est , amice, cuius te pudeat. nonne ipse quoque saepissime cessabam in respondendo ? :)

ecce aenigma novum:

Quidam legatus, qui favebat musicae,
a musico petiverat clarissimo,
ut vocibus quid quattuor componeret.
Triplex habet nomen suum a legato opus.


quod opus?
nomen legati?
nomen musici?

:chefren:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11597
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » Mo 24. Okt 2022, 00:21

Quidam legatus, qui favebat musicae,
a musico petiverat clarissimo,
ut vocibus quid quattuor componeret.
Triplex habet nomen suum a legato opus.


Senarii hi mihi videntur esse. Fallor?
:-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6729
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 24. Okt 2022, 12:51

senarii evenere, quamvis scribere
vellem trimetros. error - eheu - accidit
in syllaba una, longa quae esse debuit.*)
eheu, ocellos nil tuos acres fugit. :cry: :oops:

*) le- (legatus)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11597
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Mo 24. Okt 2022, 17:05

Salve optime Tiberis!

Quod opus? Opus LIX, quod "Razumovsky" appellatur. (Tria Quadricinia pro instrumentis chordatis)
Nomen legati? Comes Andrey Kirillovich Razumovsky, Legatus Russicus, Vindobonae
Nomen musici? Ludovicus van Beethoven

Vale! Mystica ;-)
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1741
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 24. Okt 2022, 20:22

Gratulor tibi, optima mystica, de aenigmate perfecte soluto ! non mehercle exspectavi musicae quoque, quae classica dicitur, peritissimam te praestaturam. euge ! :klatsch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11597
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » Do 27. Okt 2022, 03:22

Tiberis hat geschrieben:senarii evenere, quamvis scribere
vellem trimetros. error - eheu - accidit
in syllaba una, longa quae esse debuit.*)
eheu, ocellos nil tuos acres fugit. :cry: :oops:

*) le- (legatus)


:lol:
Gratias plurimas tibi ago!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6729
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Do 27. Okt 2022, 08:54

Salvete, sodales sagacissimi!

Quis vestrum scit, optimi Sodales, ubi hoc sit scriptum:

"Num vaticinationibus non credis, quod te adiuvante
illae effectae sunt? Num tu vero putas omnia facinora
effugiaque tua casu ipso gesta esse, quae tibi soli
prodessent? Tu dignissimus es, Domine [...], et tibi
amicissimus sum; sed nihilominus tu in orbe terrarum lato
solum satis es salaputium!"

I. Quis scriptor?
II. Inscriptio libri?
III. Quod nomen viri, qui Dominus appellatur?

BENE EVENIAT! ;-)
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1741
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Do 27. Okt 2022, 10:34

Consus Mysticae s. p. d.

Aenigma abs te propositum hoc ego modo ausim solvere:

I. Quis scriptor? J. R. R. Tolkien
II. Inscriptio libri? Hobbbitus Ille / The Latin Hobbit for Everyone (trans. Marcus Walker)
III. Quod nomen viri, qui Dominus appellatur? Baggins

Vale!

:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Do 27. Okt 2022, 12:36

Bild

Mystica Conso caro amico et viro doctissimo salutem plurimam dicit!
Spero te valere!

Bild

Perfecte, o optime Conse, solvisti aenigma.

Tibi ex animo gratulor. Macte! :-D

:klatsch: :klatsch: :klatsch:

Vive valeque! Tua amica et studiosa, Mystica :stretch:

PS Mihi dic, quaeso, optime Conse, quid de illo libro, qui Hobbitus Ille inscribitur et ex Anglico in Latinum sermonem conversus est, sentias. Placetne tibi Latina versio illius libri? :?
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1741
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 6 Gäste