aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 28. Dez 2008, 17:11

Tiberis Conso amico suo s.p.d.

ego quoque rostrum illius navis nihil aliud esse puto nisi ornamentum apotropaeum. nam quae causa fuisset, cur navis nostra vinearia isto rostello - si modo posset - hostilem percuteret navem ? non ad vera pericula prohibenda id carinae praefixum esse censeo, sed ad ficta arcenda, oculorum simile - Persice "miribota" appellantur -, quibus "oculi mali" aliorum arceantur.

vale ! :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11872
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 31. Dez 2008, 00:32

ecce novum aenigma :-D :

quaeruntur duo oppida : utrumque adiacet eidem mari, sed multa centena milia distant.
utrumque a suo conditore eodem nomine appellatum est; nostris quoque temporibus altero ad alteram nationem pertinente utrumque tamen oppidum idem nomen habet a pristino scilicet paulo diversum, ita tamen, ut originem facile cognoscas.

quae oppida?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11872
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Karthago?

Beitragvon consus » Mi 31. Dez 2008, 12:24

Consus Tiberi Sphingi Austriacae versutissimae s.d.p.
Hemmm --- magna quidem est quaestio, sed effrenata quadam audacia fretus quaerenti tibi deesse nolim: Equidem duas esse puto urbes maritimas, quarum altera Karthago (nostra aetate suburbium urbis Tunis)appellatur, altera Carthago sive Carthago Nova (Hispanice: Cartagena). Iam timeo, ne falsa opinione ductus Sphingis fiam pabulum... Utcumque se habet res, cura ut valeas.
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 31. Dez 2008, 14:12

Tiberis Conso amico suo s.d.p.

vehementer doleo te errare, mi optime Conse. primum, quod Cartagena (Carthago nova) , ut quae urbs plus CC milium sit incolarum, vix oppidum potest appellari, deinde , quod nomen urbis Hispanae aliquantulum ab Africana differt.
qua re te oro respicias oppida ea esse , non urbes; utrumque enim oppidum non plus triginta milia incolarum habet.
utrumque denique oppidum hoc quoque tempore eodem nomine (!) appellari solet, licet ab incolis alterius oppidi nomen indigenum praeferatur , quod a solito et usitato paulo diversum est.

vale ! :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11872
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Oh ---

Beitragvon consus » Mi 31. Dez 2008, 15:01

Oh - oh - o me miserum! --- Tamen gaudeo, optima Spinx Styriaca, quod in errore mihi versanti parcis tam benevole. Nunc omnia mihi oppida sunt mente percurrenda, quem laborem immensum praedurumque esse puto. Quid ergo mirum, si timeo, ne aenigma tuum tam difficile, priusquam hic annus exierit, recte solvere non possim? Quam ob causam felicissimum iam nunc tibi exopto anni MMIX initium.
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 31. Dez 2008, 16:46

non est causa, mi Conse, cur tantos timeas labores, praesertim cum ea oppida minime sint ignotae.
sed anno iam exeunte volo me esse clementem. ne nimis excrucieris ,haec de altero oppido addere velim: OPPIDUM ERAS PULCHRUM , SED MULTIS GRANDE SEPULCRUM :idea:

utcumque se habet res: et ego tibi, mi amice spectatissime, felicem faustum fortunatumque annum MMIX exopto. utinam omnia optata bene tibi eveniant ! :)

vale! :stretch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11872
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Gallipoli ?

Beitragvon consus » Fr 2. Jan 2009, 20:13

Cum litteras caeruleas viderem, mi optime Tiberis, quasi fulmine ictus sum. Nonne oppidis nomen est Callipolis (< Καλλίπολις = Pulchrum Oppidum)? Alterum oppidum in Apulia situm est: Gallipoli; alterum in Turcia ad Hellespontum: Gelibolu, quod oppidum anno MCMXV pugna cruenta sane et calamitosa clarum factum est. Spe nunc teneor magna...
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 2. Jan 2009, 22:09

...et quidem merito, cum ea oppida sagacissime investigaveris. gratulor ! :klatsch:
nunc autem tuum est, mi optime Conse, primum ineuntis anni aenigma proponere. :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11872
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Merkur » Fr 2. Jan 2009, 23:06

O amaram ignenii dulcedinem!
Investigavisti, hercle, optime conse atque sapientissime, oppida. De oppidis autem callide inventis cum nos certiores fecisti, sustulisti epigramma lepidissimum.

Non multum abest, quin adducar, ut - Divi Augusti exemplum mihi ob oculos versatur - exclamem: Redde, conse, versus!

Da nobis, conse, epigrammate diutius frui!

Gratias tibi.
M.
Merkur
Censor
 
Beiträge: 681
Registriert: Do 27. Dez 2007, 22:37
Wohnort: Monachii

Ecce epigramma redintegratum

Beitragvon consus » Fr 2. Jan 2009, 23:12

Consus Mercurio s.d.p.
Cum litteras illas caeruleas viderem, mi amice, aenigma a me solvi posse putabam. Quam ob rem hoc epigramma irritum delendum esse censui:
Nonne vides tabulam fixam mihi fronte trabalem?
Incluta me fugiunt oppida. Quae ratio est?
Cura ut valeas.
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Ecce novum aenigma - non ita difficile...

Beitragvon consus » Sa 3. Jan 2009, 14:22

Non ego sum Proteus, etiamsi corpore vertor.
Membra mihi septem, quae variare queo.
------------------------------------------------------
Quid haec verba sibi volunt?
:chefren:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Apollonios » Sa 3. Jan 2009, 17:58

salve mi Conse,

hebdomadam solutionem esse puto sex e diebus compositam.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Erras

Beitragvon consus » Sa 3. Jan 2009, 20:41

Equidem valde doleo, Apo optima, quod in errore versaris; num res corporea est hebdomada? :-o
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Princeps » So 4. Jan 2009, 02:41

Salve, optime Conse!

Si septem membra sunt septem ora, fluvius quoddam fortasse tibi est in animo.

Verg. georg. IV,292: septem discurrunt in ora
Aen. VI,800: septem gemini turbant trepida ostia Nili

Nilus ab aliis septemfluus et septemflex appellatus est.


[Etiam Tiresias mihi venit in mentem, quod in septem corpora mutatus est. ]
Princeps
Censor
 
Beiträge: 684
Registriert: Do 17. Apr 2008, 21:39

Doleo...

Beitragvon consus » So 4. Jan 2009, 17:28

Responsa, mi optime Princeps, homine doctissmo quidem digna dedisti, sed tu quoque
in errorem raptus es - - - iterum vehementis mihi causa doloris. Iam timeo, ne parum diligenter scripserim. Hoc ergo, quo res clarior fiat, addere mihi liceat distichon:

Multiplicem ludum genuit me Serica terra:
Septem sum formis compositus variis.


:-o
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 22 Gäste