aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Di 3. Mär 2020, 08:05

Aenigma novum propono hoc:

Unda sum, sed non aqualis. Perdifficilis sum indagatu. Diutissime quaesita sum, dum me esse probaretur.
Ingens impensa opus erat ad me inveniendam. Ingentia sunt et itinera, quae facere soleo.

Quod nomen mihi est?
Unde venio?
Quomodo nascor?
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Di 3. Mär 2020, 08:43

.
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 11:27, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Di 3. Mär 2020, 09:20

mystica hat geschrieben:Videntur mihi undae radioelectricae esse, quae undae electromagneticae sunt.

Tales undas non dico. Sed est analogia inter eas undas et undam quaesitam.
In via recta quidem versaris. In qua ire ne desinas, o mystica versuta et versatilis! :D

De unda agitur, quam ex distantia recipimus perlonquinqua. Illa prius praedicta erat, quam indagata est.
Quam qui probare potuit, praemio affectus est nobili/"Nobeli". :)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Di 3. Mär 2020, 10:18

Cogitare te, Marce, puto de unda gravitationis. Quae ex ingentibus massis accelaratis nascitur: Concitatur, cum foramina nigra inter se collidunt. (Ignosce mihi si parum diligenter scripsi: non sum physicus.)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Di 3. Mär 2020, 10:26

Illam undam scl. dico, mi conse optime. :klatsch:

Nunc tu vocaris ordine.
Utinam tibi aenigma maioris gravitatis veniat in mentem! ;-)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Aenigma monumentale

Beitragvon consus » Di 3. Mär 2020, 16:01

Hoc aenigma, optimi amici, de viro est qui cum Lucretium secutus inter alia sibi proposuisset ut homines metu mortis et religione formidulosa liberaret, impulsu quorundam Canum qui vocantur Domini ad crudelissimam missus est mortem.
Honoratus est miserrimus ille vir duobus monumentis
quorum unum inscriptum est litteris quas neglecto viri honorati nomine hoc modo in Latinum convertI:
˂……˃ [Insere nomen viri honorati]
SAECVLVM AB EO DIVINATVM
HIC
VBI ROGVS ARSIT

alterum omnium in se oculos convertit statura viri prorsus inusitata.
________________________________________________________________________
Quis vir duobus illis monumentis honoratur?
Quibus in urbibus Europaeis monumenta conspiciuntur?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Di 3. Mär 2020, 16:25

marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Beitragvon consus » Di 3. Mär 2020, 17:48

:klatsch: :klatsch: Gratulor quidem tibi, optime Marce, quod et Iordanum Brunum et monumentum Romae in Campo Florum collocatum indagasti, sed doleo quod alterum silentio praeteris monumentum forma inusitata conspicuum. Quo loco conspicitur? Agedum! :stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Auxilio venio...

Beitragvon consus » Fr 6. Mär 2020, 12:11

Altera statua Iordani Bruni, optime Marce, anno nostrae aetatis MMVIII collocata est in urbe media in Europa sita, per quam, ut ita dicam, currit gradus longitudinis ad orientem vergentis 13°22'33‘‘. Singulari ibi modo omnibus diebus admonemur de crudeli fortuna eorum hominum quibus effrenato religionis furore etiamnunc pernicies comparatur.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Fr 6. Mär 2020, 13:57

Berolini illo loco, qui "Potsdamer Platz" appellatur:

https://upload.wikimedia.org/wikipedia/ ... Polzin.jpg
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Beitragvon consus » Fr 6. Mär 2020, 16:49

Gaudeo, mi Marce, quod et monumentum illud Berolinense repperisti. Nunc, ut mos est, te vocat ordo. :stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Sa 14. Mär 2020, 12:18

Cur cessas, care comes, collegis conquirenda componere? :help: :D
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Sa 14. Mär 2020, 13:06

Quaeritur terminus technicus oeconomicus:

Oeconomia in miseria versatur, tamen merces pretio augentur.
Qua de re agitur?
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 14. Mär 2020, 18:16

te oro, ut accuratius nobis explanes, quomodo "oeconomiae miseriam" intellegas. nam primo visu miseria oeconomiae Venetiolanae mihi in mentem venit, qua effectum est, ut pretia immoderate augerentur. quid autem id est nisi "inflatio" pecuniae? sed opinor alium terminum technicum tibi ante oculos versari...
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Sa 14. Mär 2020, 18:31

miseria= recessio
Minus mercium conficitur quam ante, tamen earum pretium augetur.
Vox quaesita in lingua Germanica appellatur nomine "Kofferwort".
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 12 Gäste