aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon romane » Do 8. Jan 2009, 16:18

J+H+H = inceptivae litterae poetae?
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11672
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Erras

Beitragvon consus » Do 8. Jan 2009, 16:23

Ohe, mi romane: multum erras :sad: .
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14041
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon romane » Do 8. Jan 2009, 16:31

H+H ?
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11672
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Eheu eheu...

Beitragvon consus » Do 8. Jan 2009, 17:59

Iterum in errore versaris, mi amice, quod iterum valde doleo. Cave ne errorum gurgite devoreris. Multo tibi vetustiora sunt repetenda... Memento(te) quaeso fuisse aetatem quoque quae dicitur mediam. :)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14041
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Ecce auxilio venio...

Beitragvon consus » Fr 9. Jan 2009, 14:26

Salvete, amici.
Aenigmata iucunda esse debent; quam ob rem auxilio vobis venire velim:
Poeta, cuius mentionem feci, saeculo tertio decimo Herbipoli diem obisse dicitur.
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14041
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon romane » Fr 9. Jan 2009, 15:59

KvW + TK + Helv.
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11672
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Re: aenigmata

Beitragvon Princeps » Fr 9. Jan 2009, 16:54

Salvete, amici!

KvW fertur diem obisse Basiliae.
Sepulchrum poetae, qui WvdV dicitur, Herbipoli ipse vidi.

Nonne gemmae (Opal / Karfunkel) nomen est orphanos?

WvdW (Lachm. 18,29-19,4) scripsit:
... swer nû des rîches irre gê,
der schouwe wem der weise ob sîme nacke stê:
der stein ist aller fürsten leitesterne.
Zuletzt geändert von Princeps am Fr 9. Jan 2009, 17:45, insgesamt 2-mal geändert.
Princeps
Censor
 
Beiträge: 684
Registriert: Do 17. Apr 2008, 21:39

De orphano gemma

Beitragvon consus » Fr 9. Jan 2009, 18:39

Consus Principi ceterisque amicis pariter omnibus s.d.p.
Ad duo quidem interrogata, mi optime Princeps, ut qui rerum sis peritissimus, optime respondisti :klatsch: . - Poeta, cui nomen Theodiscum Walter von der Vogelweide, carmini, quod inscribitur Ich horte ein wazzer diezen, hunc imposuit finem:
die armen künege dringent dich:
Philippe setze den weisen uf, und heiz si treten hinder sich

Sed restant quaestiones a) et d):
a) Quae res pretiosissima ex illa gemma a poeta συνεκδοχικως est nominata?
d) Qua in urbe nostris asservatur temporibus?
Agedum.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14041
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Princeps » Fr 9. Jan 2009, 20:04

Salve, mi optime Conse!

Sine auxilio tuo (Herbipolis) benevole dato aenigma solvere non potui. Duarum quaestionum responsa dabo.

Ex illa gemma, quae dicitur orphanos aut Theodisce 'der Weise' / der Waise', diadema vel insigne regium capitis nominatum est. Asservatur nostris temporibus Vindobonae in Capitolio (Hofburg).

Difficillimum puto aenigma te nobis proposuisse. Quod nisi uxor mea Germanista esset, nisi per scholarum ferias vinum emendi causa Herbipoli versatus essem, solvere non potui.

Vale!
Zuletzt geändert von Princeps am Sa 10. Jan 2009, 17:38, insgesamt 1-mal geändert.
Princeps
Censor
 
Beiträge: 684
Registriert: Do 17. Apr 2008, 21:39

Aenigmate feliciter soluto

Beitragvon consus » Fr 9. Jan 2009, 20:19

Salve, mi Princeps.
Vehementer tibi gratulor de aenigmate feliciter soluto. Ecce diadematis imago:
http://www.mittelalter.uni-tuebingen.de/files/images/024_wiener_reichskrone_klein.jpg
Exemplum diadematis accuratissime factum Aquisgrani in curia reperies. Ceterum: Nonne semper ab uxoribus plurimum adiuvamur? :lol:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14041
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Aenigmate feliciter soluto

Beitragvon Princeps » Sa 10. Jan 2009, 17:53

consus hat geschrieben:Salve, mi Princeps.
Ceterum: Nonne semper ab uxoribus plurimum adiuvamur? :lol:


Salve, mi Conse!

Recte suspicaris nos ab uxoribus plurimum adiuvari. Mea quidem uxor me non solum in rebus Germanisticis adiuvat, sed etiam mihi adest in Hedyphageticis cenandis et imprimis - pro dolor! :cry: in variis vinis bibendis.

Vale!
Zuletzt geändert von Princeps am Sa 10. Jan 2009, 19:35, insgesamt 1-mal geändert.
Princeps
Censor
 
Beiträge: 684
Registriert: Do 17. Apr 2008, 21:39

Re: aenigmata

Beitragvon Princeps » Sa 10. Jan 2009, 18:16

Salvete, investigatores aenigmatum indagatricesque!

'Ibimus ... Britannos', ut Vergilius noster (ecl. I,64sqq.) cecinit. Novum vobis proponam aenigma:

Saeculo XIX ineunte is, quem quaero, in insula quadam in mari Atlantico sita natus est. Nave venit in Britanniam, ubi adulescentem quendam aliquando poetam praeclarum futurum cognovit et intellexit. Ambo artissimo amicitiae vinculo mox erant coniuncti: alter in alterius fide permanebat.
Paucis annis post fortuna saevire coepit - advena e vita decessit. Cuius amicus arte poetica vehementer occupatus mortuum ita lugebat, ut eximium monumentum iuberet in nemore manu consito poni. Quo in monumento naturam moresque amici mortui summis laudibus extulit.
Hic tres suboriuntur quaestiones facile solvendae: :suche:

a) Quis fuit mortuus, b) quis poeta, c) ubi monumentum?

Valete!
Princeps
Censor
 
Beiträge: 684
Registriert: Do 17. Apr 2008, 21:39

Re: aenigmata

Beitragvon Princeps » So 11. Jan 2009, 22:29

Omnes tacent! :?

Insula in mari Atlantico sita erat Terra nova (Theodisce: Neufundland).
Princeps
Censor
 
Beiträge: 684
Registriert: Do 17. Apr 2008, 21:39

Beitragvon consus » So 11. Jan 2009, 22:40

Cogito, non taceo, mi Princeps... :roll:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14041
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Boatswain - Byron - Newstead Abbey.

Beitragvon consus » So 11. Jan 2009, 22:54

Cogitavi, gugulavi... --- nunc spero...

Ecce responsum meum, optime amice:

a) Canis est, cui nomen Boatswain; natus est m. Maio anno MDCCCIII, mortuus m. Nov. anno MDCCCVIII.

b) Georgius G. Byron.

c) Sepultus est canis in Britannia prope abbatiam Newstead*.

:-o

Bonam noctem!
---------------------------------
* http://farm3.static.flickr.com/2030/2090911389_0ba95ae5af.jpg?v=0
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14041
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 5 Gäste