aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 25. Jan 2009, 20:48

Tiberis Conso suo s.d.p.

equidem fateor me hoc aenigma non soluturum fuisse, nisi uxor mea litteratissima me adiuvasset.
scriptor, quem quaesivisti, est Giuseppe Tomasi di Lampedusa, in cuius narrationum libro fabella abs te quaesita invenitur, quae inscripta est Lighea (=λιγεῖα = arguta); quo nomine Graeco Sirena quaedam appellata est ...

optime vale!
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10708
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Ligeia

Beitragvon consus » Mo 26. Jan 2009, 10:41

Salve, mi Tiberis.
O di immortales! Duae igitur sunt narrationes, quae inscribuntur Lighea sive Ligeia! Quarum alteram, quam adhuc mihi plane ignotam fuisse fateor, composuit Iosephus ille T. de Lampedusa, alteram, quae aenigma excogitanti mihi ante oculos obversabatur, Edgarus Allan Poe*. Quid ergo faciam? Equidem rem abs te tuaque uxore litterarum Italicarum peritissima perfecte explicatam esse iudico. Gratulor.
:-D


--------------------
* http://poestories.com/read/ligeia
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14035
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 26. Jan 2009, 23:48

Salve, mi Conse !
equidem pro certo habui rectam me invenisse solutionem, ut quae de quaestione tua plane congrueret. utcumque - gaudeo responso meo abs te probato.
ceterum operae pretium est legere illam fabellam Iosephi Tomasi di Lampedusa, quae est de senatore quodam vetere e Sicilia orto, qui antea litteras Graecas in universitate docuerat. qui , cum in cafeo quodam Taurinensi adulescentem quendam Siculum cognovisset, haec de vita sua ei narravit: se quondam, cum professoris munus peteret Cataniaeque versaretur, tempus aestivum in litore egisse, ubi studiis se dare et magna voce versus Graecos declamare soleret. ibi virginem sibi apparuisse forma Sirenae similem; cuius naturam parte divinam, parte feram sibi visam. quid plura? utrumque amore alterius esse captum, amoreque coniunctos se aestatem egisse sermone Graeco colloquentes. aestate exeunte ramo coralliorum dato eam dixisse se ad suos reverti debere, qui iam se vocarent.
proximo die senator ad iter maritimum est profectus. at adulescenti illi paulo post nuntiatum est eum de nave cecidisse aquisque submersum esse; eos, qui auxilio arcessiti essent, corpus nusquam invenire potuisse. tunc in mentem ei veniebant verba quaedam senatoris , qui narraverat Sirenam sibi dixisse haec: "si quando vitae te taedebit, satis habebis, si mari incumbens me vocaveris."

optime vale !
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10708
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

De Sirene Lampedusiana

Beitragvon consus » Di 27. Jan 2009, 11:30

Salve, mi optime Tiberis.
O rem admirabilem! Aenigmate feliciter soluto me benevole hortaris, ut fabellam Italicam ipse legam. Gratias maximas tibi ago. Gaudeo, quod exstat in bibliotheca municipali liber, quo Siren continetur.
Bene vale.
:book:

---------------------
Addendum:
Libro sine mora deprompto perlectaque narratione summa affectus sum voluptate. Nescio quomodo commonefactus sum Gradivae, quam fabellam composuit Gulielmus Jensen...
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14035
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 28. Jan 2009, 18:20

salvete, amici!

ecce novum aenigma, in quo quaeritur nomen narrationis scriptoris praeclarissimi...

miles qui fuerat, suadente uxore reliquit
armorum decus atque suos invitus amicos.
munere fungebatur in extrema regione,
praestare officium magna gravitate solebat,
deserit uxorem suam adulterium facientem
cauponamque petit peregrino captus amore.

a) titulus narrationis ?
b) nomen scriptoris ?
c) nomen ac munus militis pristini ?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10708
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Querela

Beitragvon consus » Fr 30. Jan 2009, 11:06

In tenebras Tiberis diras me duxit amicus.
Exitus hercle mihi laetus ubique latet.

:-D
Zuletzt geändert von consus am Fr 30. Jan 2009, 16:24, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14035
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 30. Jan 2009, 16:24

ut cedant tenebrae, Tiberis succurrit amico :)
pestis atrox tunc municipes invaserat illos;
captivique cadavera -eheu - removere iubentur.
e quibus unus eum, quem quaerimus, interfecit.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10708
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

???

Beitragvon consus » Sa 31. Jan 2009, 18:47

Despero, Tiberis! Mihi cognita fabula non est.
Quid faciam mentis lumine captus ego?

:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14035
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 31. Jan 2009, 19:55

nolo credere, mi optime Conse, hanc narrationem, secundum quam anno MCMLXXI. praestantissima facta est pellicula, tibi plane ignotam esse. verbis meis diligenter ponderatis :idea: solutionem certe invenies. :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10708
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Apollonios » Mo 2. Feb 2009, 18:49

praefractis cum oculis pelliculas quaesivi factas hoc in anno memorantesque narrationem comparabilem. heu nihil inveni! quisnam me iuvabit ne in profundis praecipitem? :roll:
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 2. Feb 2009, 21:22

salve , mi Apolloni !
dolore affectus video te in ea pellicula quaerenda nimis laborare. quam ut facilius investiges, verbis meis superioribus haec addere velim:
is, qui primas in illa pellicula egit partes, pro partibus egregie actis "taenia aurea" honoratus erat; qui in numero praestantissimorum Austriae histrionum saeculo XX. viventium merito habetur.

bene vale. :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10708
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Iosephus Roth ?

Beitragvon consus » Di 3. Feb 2009, 01:53

Salve, mi optime Tiberis.
Squamis de oculis ut ita dicam detractis ("ponderatis" > pondus) scriptorem puto esse Iosephum Roth. Permultis ante annis legi eius Hiob. Nunc vero agi videtur de libro, qui inscribitur Pondus adulterinum / Historia magistri ponderum (Theodisce: Das falsche Gewicht / Geschichte eines Eichmeisters)*. Nomen pristini militis: Anselmus Eibenschütz nomenque histrionis: Helmut Qualtinger.
Aenigma excellentissimum: gratulor.
Bonam noctem.
:-D

-------------------
* Deest – pro dolor - in bibliotheca nostra municipali.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14035
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 3. Feb 2009, 21:09

Tiberis Conso suo sal.d.p.

valde gaudeo, quod difficultatibus feliciter superatis hoc quoque aenigma abs te perfectissime solutum est. gratulor! :klatsch:
bene memini me plus triginta quinque fere abhinc annis eam pelliculam , cuius rector Bernardus Wicki fuit, vidisse eaque valde commotum fuisse.

optime vale ! :-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10708
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigma Graecum

Beitragvon consus » Mi 4. Feb 2009, 10:55

Salvete, amici carissimi.

Oro vos investigetis nomen Graecum.
Octo vobis propono lineas parvas,
quarum quaeque cum littera Graeca commutanda est.
Mementote quaeso, quid anno MMVI Tiberis noster scripserit:
quicumque participari velint, singulas proponunto litteras, quas nomini inesse suspicantur; sed cavete, ne ludum perdatis tribus litteris falso propositis:

_ _ _ _ _ _ _ _


1) Quid sibi vult nomen illud? (Etiam Latine reddi licet.)
2) Quo in opere Graeco legitur?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14035
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 4. Feb 2009, 14:38

Tiberis Conso suo s.d.p.

incipiamus a littera α , quam huic nomini inesse suspicor. :D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10708
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 10 Gäste