aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Pyrrha » Sa 7. Feb 2009, 00:07

Salvete amici!
Animus meus agitat cogitatque cerebellum ut incipiam cantare, velim verba dictitare, versus veteros proferre, novum aenigma cantare... :idea:
Quid? Quis? Ubi?
Tief ist der Brunnen der Vergangenheit. Sollte man ihn nicht unergründlich nennen?
Pyrrha
Censor
 
Beiträge: 704
Registriert: Sa 11. Aug 2007, 23:01

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 7. Feb 2009, 19:00

Tiberis amicis suis aenigmatophilis s.d.p.

in hoc aenigmate novissimo agitur de cantore quodam celeberrimo, quem oro vos investigetis..



Code: Alles auswählen
Mars saevivit in urbe ferox :  at hibernum iter eius
   tristia mulcebat corda animosque hominum.
vox lyrica et suavis paulatim  robore crevit,
   dramate temptato clarus Otellus  erat.
nec tamen audebat leviorem spernere Musam,
   cum subita  a summo  culmine  morte  ruit.


valete.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10708
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

De cantore celeberrimo...

Beitragvon consus » Sa 7. Feb 2009, 20:11

Fortes fortuna adiuvat, mi Tiberis; quamobrem scribere ausim: Nonne agitur de Luciano Pavarotti?
:-o
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14035
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 7. Feb 2009, 21:10

vehementer doleo, quod errasti, mi amice. :sad: sed Luciano Pavarotti Marte in urbe saeviente
decem demum annos natus fuit; quamobrem non fieri potuit, ut tam puerili aetate iter caneret hibernum. neque mortem eius subitam fuisse constat, qui diutino morbo laboraverit.
:)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10708
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Pudet me...

Beitragvon consus » Sa 7. Feb 2009, 21:48

O inconsideratissimam ac dementissimam temeritatem meam... :oops:
Re diligentius perpensa, mi Tiberis, cantorem puto esse Petrum Anders, a quo Iter Hibernum a. MCMXLV Berolini cantatum esse constat. Calamitoso casu viario vitam amisit a. MCMLIV.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14035
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 8. Feb 2009, 00:05

salve, mi Conse !


optime solutum, gratulor ! :klatsch:
ceterum "iter hibernum" a Petro Anders a. MCMXLV. (Michaele Raucheisen comitante)cantatum e plus duodecim eorum carminum interpretationibus, quae in armario meo musico sunt collocatae, nescio an gratissima mihi sit. quae carmina triennio post iterum sunt edita iisdem interpretibus. quae cum priore editione comparare operae pretium est.

vale ! :-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10708
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Ecce aenigma Austrogermanicum

Beitragvon consus » So 8. Feb 2009, 20:58

Nolite obstupescere, amici! Idem scitote nomen esse viro, qui Berolini his ipsis annis rei publicae fungitur munere, et machinae saeculo undevicesimo in Austria constructae, quam hodie quoque in museo quodam Vindobonensi conspici licet.

Qui vir?
Quae machina?
Quod nomen?

:-o

-------------------------------------------------------------------------
Quod vero ad tuum aenigma, Pyrrha optima, attinet, auxilio nobis videtur opus esse.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14035
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 11. Feb 2009, 21:22

Code: Alles auswählen
heu, quam difficile est hoc, optime Conse , rogatum !
   summis  in tenebris  machina virque latet.
nec, qui machinae habet nomen , potui reperire,
   nec reperire aptam machinam ego potui

:cry:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10708
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mi 11. Feb 2009, 21:33

... quod vehementer doleo, mi Tiberis. Sed fortiter iter fac Vindobonam, et in Museo Technico Vindobonensi illam reperies machinam saec. XIX ingeniose constructam, cuius nomen minime vaporis :lol: sive fumi simile videtur esse. Quo ponte facto aenigma facile abs te solutum iri pro certo habeo.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14035
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Apollonios » Mi 11. Feb 2009, 22:24

quamquam incerta, cogito de calculatore inscripto verbis "Braun invenit, Vayringe fecit" (vulgo Leupold-Braun-Vayringe-Maschine) et de Michaele Fusco (vulgo Michael Braun) cuius munus res culturae.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Valde doleo...

Beitragvon consus » Mi 11. Feb 2009, 23:20

In errore versaris, Apo optima, neque enim ponte a me facto usa es... Utinam ne vapore fumoque contegamini, amici! :grins: Oro vos ne me lapidetis.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14035
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Do 12. Feb 2009, 00:17

Qui vir: Peer Steinbrück, minister aerarii sive Quaestor Maximus
Quae machina: machina vectrix vapore impulsa
Quod nomen: Steinbrück

http://www.tmw.at/default.asp?id=2654&cid=71&al=Deutsch
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Macte virtute

Beitragvon consus » Do 12. Feb 2009, 00:25

Multa nocte...
Macte virtute, optime Christophore! :klatsch: Gratulor de aenigmate plane soluto. Nonne res est sane mirifica? :lol:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14035
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 12. Feb 2009, 00:26

pro di immortales ! Conso quasi digito monstrante statim quidem in mentem mihi venit nomen Steinbrück, tamen numquam credidi machinam eo nomine appellatam exstare.. :o
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10708
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Addendum

Beitragvon consus » Do 12. Feb 2009, 10:54

Salvete, amici.
Quicumque vias quae vocantur ferratas aliquantulum ad se putat pertinere, tria ei imprimis musea technica visere licet, quorum unum Berolini situm est, Monaci alterum, tertium Vindobonae. Ceterum etiam Berolini machina* reperitur, qua Austriaci in Via Ferrata Meridiana usi sunt. :-D

-----------------------------------
* http://www.dampflok.at/index2.html?/126.htm
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14035
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 11 Gäste