aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Beitragvon consus » Di 19. Dez 2017, 00:49

Billibaldo amico litteratissimo s. d. p. C.
Aenigma tuum puto esse de S. Augustini Confessionibus ("vepres libidinum", II 3, 6). Quamvis timeam ne errore ducar, facere non possum quin hoc ad te scribam: Celeberrima Catulli verba (c. 85) latere videntur in initio libri tertii ("Veni Carthaginem..., III 1, 1").
Cura ut valeas.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13399
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Di 19. Dez 2017, 09:05

Rem, amice illustratissime, paene acu tetigisti - attamen paene.
Locus ille Augustini et illud verbum, quod dolorem acerbum (er sensu Christiano etiam salutem) denotat, in libro octavo inveniri possunt.
Agedum!
:)
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2019
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: aenigmata

Beitragvon Exinterator » Di 19. Dez 2017, 13:49

librum fere totum evolvi at nihil repperii: nonne matri Monicae verba illa referenda sunt?
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 327
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Di 19. Dez 2017, 14:04

Tolle excrucior in aliud tempus et lege librum octavum..... :pc:
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2019
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Beitragvon consus » Di 19. Dez 2017, 14:20

Benevole abs te adiutus, optime Billibalde, haec repperi verba: Sic aegrotabam et excruciabar accusans memet ipsum solito acerbius nimis ac volvens et versans me in vinculo meo (8, 11, 25). Catullus: "excrucior" - Augustinus "excruciabar". Puto ergo cogitasse te de verbo excruciandi.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13399
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Di 19. Dez 2017, 14:58

Ita est, sodalis optime, Crux sit signum doloris et conversionis - sit venia.
Nunc hilariter te officium vocat.
:-D
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2019
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Aenigma musicum

Beitragvon consus » Do 21. Dez 2017, 19:07

Amicis sal.
Ecce sollemnis sonorum series: f‘ – c‘ – a‘ – f‘ :‖ . Quae cantilena his sonis incipit?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13399
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 23. Dez 2017, 01:44

indagare sonos res ardua difficilisque est.
hastam, crede mihi, nec tamen abiciam
.

8)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9631
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Sa 23. Dez 2017, 12:26

Nisi festum nativitatis Domini prope iam adesset, mi Tiberis, hoc aenigma non proposuissem: Spero illam "sanctissimam noctem" maximo te gaudio perfusuram esse.
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13399
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » Mo 25. Dez 2017, 21:23

ne hoc quidem adhibito programmate caligo mihi discutitur ;-)

https://virtualpiano.net/
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5290
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Beitragvon consus » Mo 25. Dez 2017, 23:44

Ne festis his diebus plus aequo aenigmate excruciemini, amici praestantissimi, oro vos hoc legatis:
Est carmen sacrum vel potius hymnus religiosus quo sanctissima nox celebratur. Ut alia multa praetermittam: carminis verba anno Domini MDCCLXXXIII et Iuvavi et Monaci typis excussa in vulgus edita sunt.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13399
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 26. Dez 2017, 00:58

Ecce carmen abs te quaesitum, quod "sanctissima nox" inscribitur:
https://www.bing.com/videos/search?q=heiligste+nacht&&view=detail&mid=6FFDF239F9E326A874F86FFDF239F9E326A874F8&FORM=VRDGAR
nisi nos tam benigne adiuvisses, mi amice, hoc carmen, quod numquam adhuc audivi, me inventurum non fuisse fateor...
:sad:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9631
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » Di 26. Dez 2017, 01:03

Tiberis noster cum respondendi celeritate ac velocitate perfacile me vicerit, en tamen carminis neumata:

Bild
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5290
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Beitragvon consus » Mi 27. Dez 2017, 15:02

Gelöscht, weil falsch platziert. :shock:
Zuletzt geändert von consus am Mi 27. Dez 2017, 15:24, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13399
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Mi 27. Dez 2017, 15:05

TIBERI amico suo litteratissimo sal.
Re bene detecta palma decoreris, amice!
Nunc tibi nos miseros excruciare licet.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13399
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 2 Gäste