aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » So 4. Mär 2018, 19:48

Exinterator hat geschrieben:Etenim sat foeda est


Qua de causa illum tholum foedum esse putas?
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Exinterator » So 4. Mär 2018, 20:41

quia, ut ait Tiberis, sembra uno spremiagrumi :-D
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » So 4. Mär 2018, 21:50

Google auxiliante haec inveni:
https://www.google.de/search?q=sembra+u ... 24&bih=692

Sunt in Italia quidem tholi pulchriores. :x
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Exinterator » Mo 5. Mär 2018, 01:46

immo foediores, sicut tholus Romae celeberrimus ecclesiae S. Johannis Baptistae de Florentinis vulgo il confetto succhiato appellatus .... iocor
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 7. Mär 2018, 19:40

Tiberis sodalibus s.p.d.

denuo vobis aenigma propono geographicum, sed ita, ut vobis iter ferriviarium investigandum sit in quadam regione Alpina factum:



Orbita declivis sequitur flumen violentum,
cuius aquae rapidae murmure saxa sonant.
Non locus est carris angusta in valle viisque :
tramite silvestri vix iter hic facias.
Planities silvosa patet, cum liquerit agmen
praecipitans cursu fusca cunicla suo.
Hic locus est, ubi sistunt agmina, frigida ad antra
montana ut possis scandere funivia.
A laeva mox conspicies mirabile stagnum,
quod genuit glacies tempore praeterito.
Altera ripa lacus decoratur ab oppido amoeno:
oppidulum ut teneas, utere navicula!



a qua statione (vel oppido) iter incipit?
nomen fluminis?
nomen lacus?
quae antra?
nomen oppiduli ad lacum siti?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » So 11. Mär 2018, 21:53

Quam bellum et forma perfectum aenigma!

Sed solutionem nondum inveni. :(
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 11. Mär 2018, 23:47

Christophorus hat geschrieben:Sed solutionem nondum inveni.

Austriacis iter invenies in montibus illud.
oppidulum, antra, lacum nota puto esse tibi.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mo 12. Mär 2018, 11:54

TIBERI excellentissimo viro ferriviario sal.
Dresda relicta felicter domum reversus cum elegantissimos legerem versus tuos, primo aspectu in mentem mihi venerunt nomen lacus (Hallstätter See) et nomen oppiduli (Hallstatt), quae quidem loca mihi notissima sunt.
Est via ferrata quae appellatur Salzkammergutbahn: Steinach-Irdning - Schärding / Hallstatt - Obertraun.
Fluminis nomen: Traun.
Nomina antrorum: Dachsteinhöhlen / Mammuthöhle, Rieseneishöhle, Koppenbrüllerhöhle.
Scripsi „primo aspectu“, quamobrem timeo ne capiar errore.
Vale.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 12. Mär 2018, 13:24

Tiberis Conso suo s.p.d.

Gratulor tibi de aenigmate maxima ex parte soluto! :klatsch:
scripsi "maxima ex parte" propterea, quod stationem, a qua iter a me descriptum incipit, omisisti (> Bad Aussee). quam rem tamen puto esse neglegendam :wink:
ceterum oppidum Schärding, quod ad Oenum (!) situm est, ad illam viam ferratam non pertinet, quae finem habet in statione Atnang-Puchheim. :prof2:
quo minimo errore laus , quae tibi debetur de aenigmatis solutione, non minuitur! :-D

:stretch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mo 12. Mär 2018, 13:51

Maximas tibi ago gratias, mi Tiberis, pro diligentissima tua explicatione. Oppidi Schärding mentionem feci ea sola de causa, quod nihil aliud nisi totum illud itinerarium a me adhibitum secutus sum. Bad Aussee neglexi quod cum iter faciam in oppidulum Hallstatt uti soleo statione Bad Mitterndorf.
:D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » Mo 12. Mär 2018, 17:28

aenigmatis vestris (ac solutionibus) legendis vehementer delectari soleo, etsi non saepissime ludis vestris intersum.

:thumbup:
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Aenigma aeneum

Beitragvon consus » Mi 14. Mär 2018, 22:46

Amicis suis sal.

Ex aere factus residet in muro puer
Supinus animo laeto lustrans civium
Viis in urbis vultus transeuntium.
Quis sit metallo fictus hoc quaeris loco?
Puerilem formam scriptoris clari vides.


Qua in urbe illum puerum admirari potes?

Quis scriptor illa figura honoratur?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Do 15. Mär 2018, 00:01

Urbs - ut opinor - Dresda est, scriptor puerilis in muro sedens Ericus Kästner.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Gratulor

Beitragvon consus » Do 15. Mär 2018, 11:09

CHRISTOPHORO sal.

Carmine quid lateat, notum est tibi, care sodalis.
Nunc caput exornet palma decora tuum.


Bild

(Operae pretium est adire hoc museum Dresdense*: https://de.wikipedia.org/wiki/Erich_K%C3%A4stner_Museum)

_______________________________
* Nescio an scribi liceat etiam Dresdanum.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Do 15. Mär 2018, 17:07

:-)

Nunc quaeritur inter alia verbum trium litterarum, quod est coniunctio Latina itemque directio in linguis gentium a nobis procul remotarum. Ea directio est pars nominis terrae saeculo vicesimo bello perterritae et vici, qui est in titulo notissimi carminis nostri saeculi.

Dicite, quaeso, verbum et nomina terrae et vici. :D
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 17 Gäste