aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Beitragvon consus » Fr 5. Jan 2018, 20:59

ille ego qui scripsit / hat geschrieben:...estne iste AcI ... mutilatus (eum adiri licet)? ...
sed <id> adiri licet] Forsitan, Christiane, aptius sit scribere „sed id (sc. opus) adiri potest“. Id pronomen omisi, cum orationis contextum satis manifestum esse putarem.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13564
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » So 7. Jan 2018, 16:06

1. Nunc imagines amantium:

Bild

2. Graculus (et Gracchus et .... Rabensteiner :) )

Christiano illi maximas gratias: Non corvus, kavka re vera monedula vel graculus (cf etiam illius scriptoris "venator Gracchus") est.

Bild

(Ecce: signum mercatoris patris, supra "germanice" et "quercus fronde" praeditum, infra minus specificum)

3. Nunc sodalibus aenigma novum:

Scriptor Pragensis ille est auctor narrationis, quae inscribitur "mutatio" (sive magica sive natura auctore). Idem titulus invenitur apud poetam celeberrimum, auctorem dramatis, cuius titulus de verbo favendi derivatus est.

At quaeritur longum carmen elegicum huius poetae, quo etiam de mutatione agitur. Lex abscondita in versibus ostenditur, in inscriptione latet et patet verbum substantivum diligendi.

Quod carmen?

Sodalibus s.p.d.B., imprimis magistro iuveni prope Monacchium docenti et omni vigore agenti :-D .

Bild
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2022
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Beitragvon consus » So 7. Jan 2018, 17:24

BILIBALDO amico litteratissimo sal.
Fortes fortuna adiuvat. Quamobrem non cunctandum existimo quin hoc scribam:
Equidem puto ante oculos tibi obversari carmen quod inscribitur „Die Metamorphose der Pflanzen“. Composuit Goethe (HA 1, 199-201). Carmen est amatorium quasi dedicatum Christianae Vulpio.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13564
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » So 7. Jan 2018, 17:53

Conso strenuo et sapienti B. s. p.

Summo iure fortis et peritissimus et celerrimus etiam novo in anno nominari potest, Consus, sodalis venerandus. :)


Hic nonnulli versus carminis:

Dich verwirret, Geliebte, die tausendfältige Mischung
Dieses Blumengewühls über dem Garten umher;
Viele Namen hörest du an, und immer verdränget
Mit barbarischem Klang einer den andern im Ohr.
Alle Gestalten sind ähnlich, und keine gleichet der andern;
Und so deutet das Chor auf ein geheimes Gesetz,
Auf ein heiliges Rätsel. O könnt ich dir, liebliche Freundin,
Überliefern sogleich glücklich das lösende Wort! -

.......

Kriechend zaudre die Raupe, der Schmetterling eile geschäftig,
Bildsam ändre der Mensch selbst die bestimmte Gestalt.

.....


Addita:

Gaudio nostro hoc addam nomen latens et manifestum simul diligendi:

Metamorphose.

Bild

Zythophilus hat geschrieben:Erucae reptent, sit papilionibus aer.
fictus et ipse creans se sibi fingat homo.



Nunc te officium et delectatio vocant.
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2022
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Aenigma musicum

Beitragvon consus » Mo 8. Jan 2018, 17:08

Amicis suis spectatissimis sal.
Novum aenigma excogitanti mihi in mentem venit admirabile sane opusculum musicum quod quamvis breve sit tamen modis suis numerisque nobis incredibilem, ut mihi quidem videtur, praebet voluptatem. Ne plus indicem, haec satis habeo afferre verba:
Auditur, ut alia praetermittam, alacer veloxque duorum animalium motus mirifica expressus imitatione.
Quod opusculum musicum? Quae animalia? Quibus instrumentis efficitur eorum velocitatis imitatio?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13564
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Mo 8. Jan 2018, 18:02

audeo, sed dubito.

Num, litteratissime, ante oculos et aures ille Charles Camille Saint-Saëns duos onagros duobus (equus hemionus, carneval animalium) clavichordiis praebens?

Vale.
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2022
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Beitragvon consus » Di 9. Jan 2018, 13:15

Rem, BILIBALDE, gravi tu fulminis ocior ictu
Pandisti. Victrix sit tibi palma decus!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13564
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Do 11. Jan 2018, 19:23

Omnibus amicis peritis aenigmatis cupidis s. p. d. B.

Quaeritur artifex clavichordii clavichordio praebens carmen illius cantoris (infra), qui olim ( :wink: ) versibus de viris et eorum qualitate meditans in chartis pop-ularibus primas partes obtinuit.

Bild

Noster artifex variationes alterius illius cantoris carminis iazensi modo sic praebet, scilicet sine verbis vel versibus, ut non paucis carmen placeat, qui verba et versus illius carminis molliora putant et paulum contemnant et melodiam non iam vel vix animadverterunt. Titulus carminis est nomen animalis symbolici et plerumque rationalis.

Qui titulus?
Qui artifex clavichordii?
:chefren:
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2022
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Beitragvon consus » Do 11. Jan 2018, 20:38

BILIBALDO amico artis musicae peritissimo sal.
Aenigma puto esse de Franco Chastenier et Heriberti Grönemeyer carmine quod inscribitur "Mensch", sed timeo ne errem: "homo" - "nomen animalis symbolici et plerumque rationalis": Num de Ernesto Cassirer cogitas?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13564
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Fr 12. Jan 2018, 18:48

Conso venerabili s.p.d.B.
Maxima celeritate et profunda scientia a te respondetur, carissime sodalis.

Etiam nostris temporibus (vide exempli gratia Irenaeus Eibl-Eibesfeldt vel Carolus Eibl - animal poeta - animal ridens - animal morale) illa prisca theoria renovatur atque probatur atque evolvitur, quae apud Platonem et Aristotelem inveniri potest: Omnia, quae vivunt, ζῷα nominari possunt. Et - ut ἄλογα ζῷα praesupponit - homo animal rationale, tamen animal est.

Cf. etiam illud Ciceronis, qui particulo "autem" differentiam specificam assignare vult, at ...(vide infra) "Homo autem, quod rationis est particeps, per quam consequentia cernit causas rerum videt earumque praegressus et quasi antecessiones non ignorat, similitudines comparat rebusque praesentibus adiungit atque adnectit futuras, facile totius vitae cursum videt ad eamque degendam praeparat res necessarias".

Lingua ("symbolica", - ikon, index, symbol - Pierce, Grice, Tomasello et alii), mores et alia elaboratae et evolutivae formae naturalis quasi hereditatis aestimari possunt. Involuntaria nervorum agitatio homini et bestiae communis. Concedendum est: homini occasio et potestas eam agitationem intellectu et mente dirigendi est. Prorsus: Intellectus quaestiones et actiones interdum accuratius tractat, haud raro affectus dominantur (mixta natura hominis: Reflexe, Reflectionen).

Itaque non necesse est, hanc argumentationem termino sophismatis et quaternionis terminorum repudiare:
Omnis homo de necessitate est animal, Socrates est homo,ergo Socrates de necessitate est animal.

Audiatur hilaritate et admiratione Francus C.:

https://www.youtube.com/watch?v=Md-tzo1zo6w

Nunc te, illustratissime Conse :) , officium nos delectans vocat.

Vale et valete
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2022
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

aenigma poeticum

Beitragvon consus » Di 16. Jan 2018, 11:40

Bild
Amicis suis litteratissimis sal.
Poeta celeberrimus in sublimi carmine feminam quandam comis intortis bene ornatam hospitibus cinnum hoc modo miscuisse narrat: eam primum implesse poculum praeclaro vino Zmyrnae regione nato, deinde rasisse super id radula aerea caseum caprinum, tum sparsisse potum polenta alba.
Quis poeta? Quod carmen sublime? Quae femina? Quod vinum?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13564
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Mi 17. Jan 2018, 11:37

Hum, hum. Mihi prima facie delberanti Kirke in mentem venit. At..... :nixweiss:
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2022
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Beitragvon consus » Mi 17. Jan 2018, 11:59

BILIBALDO amico consilii inopi sal.
Noli desperare! Latet enim auxilium in poculi aurei imagine.
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13564
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Mi 17. Jan 2018, 13:25

Salve Conse,
Mihi in mentem venit Homerus, qui scripsit Iliadem.
Ilias 11,632 ff hat geschrieben:πὰρ δὲ δέπας περικαλλές, ὃ οἴκοθεν ἦγ' ὁ γεραιός,
χρυσείοις ἥλοισι πεπαρμένον· οὔατα δ' αὐτοῦ
τέσσαρ' ἔσαν, δοιαὶ δὲ πελειάδες ἀμφὶς ἕκαστον
635 χρύσειαι νεμέθοντο, δύω δ' ὑπὸ πυθμένες ἦσαν.
ἄλλος μὲν μογέων ἀποκινήσασκε τραπέζης
πλεῖον ἐόν, Νέστωρ δ' ὁ γέρων ἀμογητὶ ἄειρεν.
ἐν τῷ ῥά σφι κύκησε γυνὴ ἐικυῖα θεῇσιν
οἴνῳ Πραμνείῳ, ἐπὶ δ' αἴγειον κνῆ τυρὸν
640 κνήστι χαλκείῃ, ἐπὶ δ' ἄλφιτα λευκὰ πάλυνε,
πινέμεναι δ' ἐκέλευσεν, ἐπεί ῥ' ὥπλισσε κυκειῶ.

:book:
Ἑκαμήδη ...
Bild
Ἔρος δ' ἐτίναξέ μοι φρένας, ὠς ἄνεμος κὰτ ὄρος δρύσιν ἐμπέτων.
Patria mea: https://tinyurl.com/yalng894
Benutzeravatar
Medicus domesticus
Augustus
 
Beiträge: 6448
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07
Wohnort: Oppidum altis in montibus Bavaricis situm

Beitragvon consus » Mi 17. Jan 2018, 14:46

MEDICO DOMESTICO sal.

Arte Machaonia dudum te excellere notum est.
Nunc scio Maeonidae te quoque nosse libros.

Bild
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13564
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 9 Gäste