Si addis instrumento, quod ad vitam servandam constructum est, unam litteram, habes nomen variorum machinarum sive instrumentorum, quae praecipue ad vitam delendam aptae sunt (sed, si credis hominibus politicis et oeconomicis eius terrae, in qua ea fere omnia inventa sunt et cuius lingua nominata sunt, etiam ea vitam servare possunt).
Sin nunc verbum secundum, quod est compositum quasi duabus verbis, quorum unum habet radicem Latinam, paulo magis "latinizatur", habemus "instrumentum", quo - si ita dici licet - vitae vel valetudini parentum parcitur.
Dicite, quaeso ea tria verba.
Timeo Danaos et donuts ferentes.